• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

91. VINCULA SANCTI PETRI

Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia, Act. XII. Dictum est quoddam Domini Ezé. XIII.: Dimittam animas, quas capitis ad volandum, verificatur in hodierno festo, quia Petrum apostolum, quem Herodes apprehen­

dit et incarceravit, Salvator solvit et dimisit. Et licet hoc factum fuerit in diebus azimorum, id est circa Pasca, tamen modo recolitur in ecclesia propter miracu­

lum, quod accidit fieri per vincula Sancti Petri in curacione filie ducis Quirini, Balbine gutturose. Primo ergo, exsequitur actor historie Herodis impietatem di­

cens: Misit Herodes etc. Secundo, Salvatoris pietatem dicens: Angelus Domini astitit etc. Sciendum autem, quod licet Petrus fuerit vir iustus in se, tamen in statu illo figuram gessit peccatoris, in cuius perdicione sic proceditur rnorali-ter, sicut in Petri afflictione processum est naturaliter. Herodes enim diabolus est, qui primo, affligit animam in temptacione et consensu iniquitatis. Et quo ad hoc dicitur: Misit etc., ut affli(geret) etc. Ipse est enim, de quo dicit Stcphanus Act. VII.: Hic circumveniens, scilicet astute temptando, genus nostrum, scili­

cet humanum, afflixit patres nostros, id est homines precedentes, ut exponerent infantes suos, id est affectus et cogitaciones spargerent ad illicita, ne vivifica­

rentur, scilicet illo spiritu, quo filii Dei aguntur, Ro. VIII. Secundo, occidit in perpetracione et consweludine operacionis. Et quo ad hoc dicitur: Occidit Ia­

cobum gladio, quod significatum est Ilii Reg. VIII., ubi dicitur voce prophete ad eum, qui tipum tenet diaboli: Facturus es filiis Israel mala. Et exequitur illa mala per partes dicens: civitates eorum, scilicet corda et corpora, igne, scili­

cet libidinis, succendes et iuvenes, id est fortes ad facienda mala, interficies gladio, scilicet peccati, et parvulos, id est insipientes, Dominum non intelligen-tes, elides ad petram, ut duri efficiantur, et pregnanintelligen-tes, scilicet multitudinem iniquitatis, II divides, scilicet a Deo. Tercio, apprehendit et incarcerat evadendi 6ia

impossibilitate, infliccione pene infernalis, quod significatur lúd. XVII.: Philistii, id est demones, apprehenderunt Sampsonem, id est peccatorem, et eruerunt ocu­

los eius, privando Dei visione, et vinxerunt kathenis, id est insolubilibus culpis, et clausum in carcere, scilicet inferni, molere fecerunt, id est girare in eternita- te pene. Sed quos diabolus apprehendit, multociens Christus solvit et liberatum abire permittit. Sicut factum est in Petro, de cuius liberacione prosequens actor huius istorie primo ponit, cuius merito sit liberatus, quia ecclesia, que oraci- onem faciebat sine intermissione ad Deum pro eo. Secundo, cuius ministerio,

14 gutturose: M gutumose 26 est: M add. fuit 34 eruerunt: M erurerunt

8 A ct 12,1 9 Ez. 13,20 21 Act. 7,19 24 Rom. 8,14 26 4 Reg. 8,12 33 recte Iud.

16,21

5

10

15

20

25

30

35

40

quia angeli, qui et lumen refulsit et Petrum eduxit. Tercio, quid liberacionem consecutum est, quia graciarum accio Petri exultantis atque dicentis: Nunc scio vere, quia misit etc. Origenes Exo. XV. (dicit), quod mors sanctorum est, ubi adversarius vincitur, quia sciunt non sua virtute, sed Dei gracia victoriam fac­

tam, ymnum Deo gratulacionis offerre. Ministerium angeli primo, de carcere eduxit, quia egressus sequebatur eum. Secundo, facienda indixit dicens: Surge velo(citer) et cal(cea) ca(ligas) tuas. Tercio, in civitatem introduxit, quia vene­

runt ad portam ferream, que ducit ad civitatem, qua aperta processerunt vicum unum in civitate. Ex hiis apparet, quod angelicum ministerium assistit nobis in statu culpe liberando a malo, quod ostenditur in educcione de carcere. In statu gracie promovendo ad bonum, quod ostenditur in faciendorum iniunccione. In statu glorie perducendo ad celum, quod ostenditur in introduccione in civitatem.

A malo liberat tripliciter. Primo, impediendo malum futurum, ne fiat. Numeri XXII.: Angelus stetit contra Balaam, ne iret ad maledicendum populo. Secundo, increpando preteritum, ut quod fecit, deserat. Iud. n.: Venit angelus et increpa­

vit filios Israel de idolatria dicens: Quare hoc fecistis? At illi fleverunt. Tercio, educendo de presenti, ne statim aliquis pereat, ut nunc dicitur: Misit Dominus an(gelum) su(um) et eripuit me. Gén. XIX.: Angeli eduxerunt Lolh, ne peri­

ret in scelere civitatis. In statu gracie promovet tripliciter. Primo, clarificando intellectum per illuminacionem, ut dicitur hic: Angelus, lumen reful(sit) in ha­

bitaculo, id est in corde, ubi est habitacio anime. Apó. XVIII.: Terra illuminata est a gloria angeli. Secundo, confortando affectum per dileccionem. Unde unus I 6lb

ordo angelorum seraphin appellatur eo, quot istius ordinis proprium est pre aliis in dileccione ardere et alios ad incendium divine dileccionis promovere et ideo, secundum Isi(dorum), seraphin ardentes vel incendentes dicuntur. Tercio, expe­

diendo effectum per exhortacionem, nam hortamur, ne in malo torpeamus, sicut fecit Petro percuciendo et excitando, ut surgat velociter, et ut eciam proficiamus in bono, sicut fecit Helie. III Reg. XIX.: Surge, co(mode), gran(dis) enim tibi re(stat) via. In statu glorie perducit ad summum tripliciter. Primo, suscipiendo in exitu, ut dicitur voce divina sancto angelo, Archangele Michael, constitui te super omnes animas suscipiendas. Secundo, deducendo in ascensu. Exo. XXIII.:

Mitto angelum meum, qui prece(det) te et custo(diat) in via. Tercio, introducen­

do in perventu. Exo. XXIII.: Angelus meus introducet te in locum, quem paravi.

Quo et nos introducat apostoli precibus angelorum Dominus, Iesus Christus.

92. DE SANCTO DOMINICO (Sermo primus)

Os suum apperuit sapiencie et lex clemencie in ligwa eius, Prover. XXXI.

Sáp. X.: Sapiencia apperuit os mutorum. Muti sunt, qui non habent potenciám loquendi, quibus accidit passio ligve vel in substancia ipsius vel in nervis ad eam venientibus, quibus datur motus loquele et tunc generatur gravitas loquen­

di vel ex toto auffertur possibilitas loquendi. Cui similes sumus nos, qui non

3 Orig. - ubi? 13 Num. 22,22 15 Iud. 2,2 18 Gen. 19,15 21 Apoc. 18,1 25 Isid.

őrig. 7,5,24; PL 82.273D 28 3 Reg. 19,7 31 Ex. 23,23 37 Prov. 31,26 38 Sáp. 10,26

5

10

15

20

25

30

35

40

possumus loqui spiritualiter de Deo nisi dante ipso. Ideo roganda est sapiencia, que est Dominus Iesus, ut apperiat os mutorum ad suam laudem et nostram. Os su(um) apperuit Beatus Dominicus. Sicut fuit summus pater omnium predica- torum, sic tenuit summum modum in predicacionis officio, quia primo acquisi- vit sapiendam et postea profudit doctrinam sciens scriptum esse Eccli. XXIII.:

Antequam loquaris, disce. Celestinus in Decretis dis(tinccio) LIX.: Qui litteris operam non dedit, preceptor esse non potest litterarum. Debet ergo ante esse discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere, quod didicit. Inno- cencius dis(tinccio) LXL: Miserum est eum fieri magistrum, qui nunquam fuit discipulus. Primo ergo, apperuit os cordis ad hauriendum. Et quo ad hoc dici­

tur: Os suum intrinsecum, id est cordis introitum. Gre(gorius) in Mora(libus):

Si os in corde non esset, Psalmista non diceret: In corde et corde locuti sunt.

Apperuit sapiencie, scilicet degustande. Est autem duplex || sapiencia, scilicet 6ic

creata, de qua dicitur I Cor. II.: Sapiendam, id est altam doctrinam, loquimur in­

ter perfectos. Et increata, de qua dicitur Eccli. 1°: Sapiendam Dei precedentem omnia quis inves(tigabit)? Primam gustavit in studio scolaslico, ubi documentis arcium satis decenter fuit eruditus. Secundam in ocio monastico, quia illic non est strepitus oris, sed sapor cordis, ut dicit Ber(nardus). Per hanc duplicem sa­

piendam Sanctus Dominicus multa commoda consecutus fuit. Et primo, vitavit peccatum. Prover. II.: Si sapiencia intraverit cor tuum, consilium custodiet te, ut eruaris a via mala, Glosa: a pravis operibus. Secundo, arguit perversum. Pro­

ver. I.: Sapiencia foris predicat dicens: Usquequo parvuli diligitis infandam, id est stulticiam. Tercio, docuit populum. Prover. XIIII.: In corde prudentis requie­

scit sapiencia et indoctos quosque erudiet. Quarto, salvavit semelipsum. Sap.

VI°: Sapiencia deducit ad regnum perpetuum. Ffuit autem os Sancti Dominici os mundum in honesta locucione, de cuius ore nunquam processit sermo malus, sed semper bonus dans gráciám audientibus, Eph. IIII. Quia semper edificato- riis affluebat sermonibus, habundabat exemplis. Sed multis potest dici: Quare assumis testamentum me(um) per os tu(um), Glosa: pollutum. 2 , 1'uit edam os doctum ex divina inspiracione. Exo. IIII.: Ego ero in ore luo, doceboquc te, quid loquaris. 3, fuit edam os cautum in verborum suorum modulacione. Os enim ad litteram multis est circumseptum custodiis, scilicet dentibus et labiis, ut exeunti­

bus tot obstaculis anima primo discernat, quod per os proferre desiderat, et prius veniat verbum ad limina, quam ad ligwam, sitque prius in pectore, quam in ore, quod petens Psalmista dicit: Pone Domine custodiam ori meo. Ffuit edam os uti­

le et necessarium in sancte doctrine proposicione. Os enim est nunccius anime, quia illud ore exprimimus, quod mente concipimus. Et ideo dicitur, quod voces sunt signa mendum, secundum Philosophum. Sic ipse nunccius fuit voluntatis Dei mundum vocans ad agni nupcias, sicut scriptum est de eo. Secundo, appe­

ruit os corporis ad effundendum, et quo ad hoc dicitur: Lex dem ende in li(gua)

12 Psalmista: M Psalmus 31 modulacione: M modalicione 35 Psalmista: M Psalmus 5 recte Eccli. 18,19 6 Decr. p. 1. d. 59. c.4 9 Decr. p.l. d. 61. c.4 11 Greg. M. morál.

20,1; PL 76.137C 14 1 Cor. 2,6 15 Eccli. 1,3 16-17 documentis arcium: AH 25,239 18 Bem. - ubi? 20 Prov. 2,10-12 22 Prov. 1,20-22 23 Prov. 14,33 24 Sap. 6,21 27 Eph. 4,29 28-29 Quare assumis: Ps. 49,16 30 Ex. 4,12 35 Ps. 140,3 38 Aristot. ? -ubi? 39 mundum vocans: AH 25,239 40 Lex clemencie: Ps. 31,26

5

10

15

20

25

30

35

eius, scilicet ad proponendum in predicacione. Postquam sufficienter edoctus est artibus, ad theologiam se transtulit et de thezauro eius hausit avide, quod postea effudit habunde. Invenitur autem multiplex lex in scripturis et una est lex culpe, de qua dicit apostolus Ro. VII.: Video aliam legem, scilicet fomitem, repugnan­

tem legis mentis mee, id est racioni. Alia est nature, de qua dicit idem apostolus I Ro.

5

.: Gentes, que legem non habent, scilicet scriptam, naturaliter ea, que 6id legis sunt, faci(unt), id est naturali racione discernunt facienda et vitanda. Ter-cia est lex discipline. Quarta gracie, de qua nunc dicitur: lex clemencie, id est gracia ewangelica, in ligwa eius, id est in officio predicacionis. Dicitur autem ewangelica doctrina lex clemencie. Primo, quia clemenciam exhibuit reparaci- onis. Nam ibi agitur de Christi incamacione, passione et predicacione, per que reparata est nostra natura. Hanc clemenciam tangit Zacharias Lu. 1°: Locutus est per os sanctorum ad faciendam misericordiam, id est ut faciant misericor­

diam, cum patribus nostris. Secundo, quia clemenciam docuit miseracionis. Lu.

VI.: Estote misericordes. Tercio, quia misericordiam amavit compassionis. Mt.

IX.: Misericordiam volo, id est compassionem peccatorum, et non sacrificium, sine compassione delinquendum. Quarto, quia misericordiam spopondit remu- neracionis. Mt. V°: Beati misericordes. Sciendum est autem preler ista, quod os corporis ordinatum est naturaliter primo, ad nutrimenti recepcionem. Nullus enim cibus nutrit aliter, nisi prius in os eius recipiatur et masticando transmit­

tatur. Unde et os dictum est eo, quod per ipsum quasi per hostium immittatur cibus et oris intrinsecum est humidum, ut cibi siccitas eius humiditale faci­

lius mollescat et transglutibilis fiat. Secundo, ad spiramenti adtraccionem. Aer enim per os attrahitur, et per gulam et canales pulmonis ad refrigeracionem cor­

dis transmittitur. Sine quo refrigerio cor pre nimio caloris incendio exureretur.

Tercio, ad vocis informacionem. Vox enim est aeris remis(is)simus ut plectro ligve formatus, et ut plectrum ligve facilius moveretur, et ad vocem formandam expedite elevaretur et deprimeretur, os intrinsecus concavum est. Quarto, ad su­

perfluitatis eieccionem, ut grossas superfluitates per os quasi per hostium natura eiciat, ut virtus vitalis in corde et animalis in capite suas acciones expedicius compleat. Sic et os nostrum gratuito modo debet ordinari ad alimenti recepci­

onem in communione, quia placuit Spiritui Sancto, dicit Augustinus, ut in os Christiani dominicum corpus intraret. Ad spiramenti attraccionem in devocione.

Ps.: Os meum apperui et attraxi sp(iritum) etc. Et est dictum ad simili(tudinem) illius, qui in estu captat auram. Ad vocis formacionem in oracione et predica­

cione. Ezé. XXIIII.: Aperietur os tuum et loqueris et non sibilabis amplius. Ad II superfluitatis eieccionem in confessione et acusacione, ut ex ore suo iudicetur 62a

servus nequam, Lu. XIX.

1 sufficienter: M insufficienter 25 incendio: M incendico 26 plectro: M plecto 27 ut:

M add. us 27 plectrum: M plectum 33 Ad: M add. et dei. traccionem

4 Rom. 7,23 6 Rom. 2,14 12 Le. 1,70 et 72 14 Le. 6,36 15 Mt. 9,13 18 Mt. 5,7 32 Aug. - ubi? 34 Ps. 118,131 36 Ez. 24,27 38 Lc. 19,22

5

10

15

20

25

30

35

40

93. <DE SANCTO DOMINICO) (Sermo secundus)

Vos estis sal terre. Vos estis lux mundi, Mt. V°. Potestas traducitur a pote­

state, tamquam simile a suo simili, quia dicit Plato in Thimeo: Nichil est in mundo, cuius ortum non precedat legittima causa. Unde potestas, que est in Deo, tradita est homini Christo, qui dicit Mt. ultimo: Data est mihi omnis po­

testas. Deinde derivata ad apostolos, quibus dedit potestatem laxandi crimina.

Io. XX.: Quorum remiseritis etc. Exinde ad episcopos et inferiores predicatores.

Ps.: Pro patribus tuis, id est apostolis, nati sunt tibi filii, Glosa: episcopi et alii, qui in sede patrum collocantur. Sed consimilis potestas consimilem requirit ido­

neitatem, ut quales illi fuerunt in sua potestate, scilicet sal terre et lux mundi, tales et nos simus in contracta ab ipsis potestate, ut et de nobis veraciter dici possit, quod sumus sal terre et lux mundi. In quibus verbis primo, commendatur eminencia dignitatis predicatorum in eo, quod dicuntur sal terre et lux mun­

di. Secundo, reprobatur defectus a dignitate, quia interdum sal evanescit et lux obtenebrescit, digno animadversione percellitur defectus dignitatis, quia et sal infatuatum conculcatur, ut dicitur hic: Ad nichilum valet etc., et lumen obtene­

bratum vilificatur, ut dicitur lob XLI.: Sub ipso, id est diabolo, erunt radii solis, id est fulgentes clerici, et sternet sibi aurum, id est preciosis indutum, quasi lutum. Eminencia dignitatis predicatorum consistit in sciencia et mundicia. Ra­

doné mundicie dicuntur sal, racione sciencie dicuntur lux. Ulrumque autem fuit in Sancto Dominico, scilicet donum conlinencie, quoniam florem pudicicie ser­

vans illi(batum) atti(git) exi(mie) vi(le) celibatum. Dictus est autem celebs quasi celeslium vitam ducens, ut dicit Priscianus. Et lumen sciencie, quia documentis arcium eru(ditus) satis1 trans(iit) ad studium summe veritatis. Congrue autem ista duo coniunguntur, scilicet mundicia et sciencia. Primo, in potenciis cl viribus animarum nostrarum. Nam anima creatur inperfecta, sicut tabula rasa, perfecti- bilis autem sciencia quantum ad racionem, et virtute quantum ad voluntatem, ut dicit Philosophus in libro De anima. Secundo, in profectibus scolarium et stu­

dendum, quia mundi pueri bene discunt et scientes efficiuntur. Quoniam virtutes morales proficiunt ad sciencias, et maxime virtus castitatis, ut dicit Commen­

tator super (librum) Phisicorum. Et hoc videtur edam tradere Salomon Prover.

XX.: Ex studiis suis in- | telligitur puer, si munda sunt opera eius, id est si bene 62b

proficit in studio, signum est, quod sunt munda opera eius. Tercio, in perfecci- onibus prelatorum et predicatorum, in quibus mundicia valet ad exemplum. Ia Tim. nn.: Exemplum esto fidelium in castitate. Sciencia ad documentum. Eccli.

XXXVIL: Vir sapiens plebem suam erudit. Preterea sacerdos habet duos actus.

Unum principalem super corpus Christi verum. Et quo ad hoc exigitur ab eis mundicia. Alium secundarium supra corpus Christi mislicum. Et sic requiritur ab eis sciencia. Dicit ergo de primo: Vos estis sal terre, id est conditores vestri et

11 ut: M nec 21 Utrumque: M utroque 25 summe: M sive 40 id esi: M suprascr.

3 Mt. 5,13-14 4 Plato Tim. 28 6 Mt. 28,18 8 Io. 20,23 9 Ps. 44,17 18 lob 41,21 22 florem pudicicie: AH 25,239 24 Prisc. - ubi? 24-25 documentis arcium: AH 25,239 29 Aristot - ubi? 32 Averroes? - ubi? 32 Prov. 20,11 36 1 Tim. 4,12 36 Eccli. 37,26

5

10

15

20

25

30

35

40

aliorum sale continende, quia si sal evanuerit, id est clericus immundus fuerit, in quo salietur?, id est quis alios ad continendam ortabitur? Ad nichilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, eiciendo de ordine clericali et honore ecclesiastico, et conculcetur, per contemptum. Per hoc autem, quod Dominus continendam cle­

ricalem comparat sali, ostendit primo in nobis efficaciam continencie. Sal enim habet virtutem conservativam per desiccacionem et constriccionem. Unde dicit Isi(dorus): Corpora sal astringit, siccat et alligat. Sic donum continencie conser­

vat hominem a putredine luxurie et fetore infamie et verme male consciencie, ne dicatur de nobis: Computruerunt iu(menta) in ster(core) s(uo), Iohelis II. Secun­

do, docet per hoc modum continendi. Sal enim dictus est secundum Isi(dorum) ex eo, quod exiliat de igne. Fugit enim ignem, dum non sit igneum, sed natu­

ram sequitur, quia ignis et aqua semper inimica sunt inter se. Sal enim est aqua desiccata. Sic volens servare suam mundiciam debet exilire de mala societate, in qua possit igniri. Ieronimus ad Occeanum: Stipula, cum proximat, incendit ignem. Sic femina flammigero igne percutit consciendam pariter habitantis. Ter- cio, per hoc ostendit necessitatem continendi, quia sicut salis natura necessaria est ad omnem escam secundum Isi(dorum), quia pulmentis saporem dat et ap­

petitum in omnibus cibis facit, sic castitas necessaria est in omni tempore bono.

Gregorius: Bonum opus nichil est sine castitate. Hinc precipitur Levi. 1°, quod in omni sacrificio offeramus sal. De secundo dicit: Vos estis lux mundi, id est illuminatis mundum per sciendam et vitam. Phil. II.: Inter quos lucetis, id est lucere debetis, sicut luminaria fixa in celo lucent mundo. Verbum vite conti­

nentes, quoniam estis vasa evangelii. Sicut illa dicuntur continere racionem vite animalis, perficiunt enim et movent ad generacionem sensibilium, sic et vos mo­

vete ad generacionem spiritualium dicentes cum apostolo: Per ewangelium ego II vos genui, I Cor. Ilii. Per hoc autem, quod Dominus ministros suos luci com- 62c parat, ostendit primo, quoniam sint eminentes in Deo. Quia sicut scmelipsum lucem esse dixit in presenti verbo: Vos estis lux mundi, per quod tantum lau­

dis et honoris eis tribuit, quantum sibi, et quodam modo eos sibi conformavit et equiparavit, ut sicut ipse est lux mundi, sic et ministri sui sint lux mundi. Que commendacio non superbiam, sed profectum debet in nobis generare, ut lauda­

ta virtus crescat, non arescat. Secundo, ostendit per hoc, quoniam sint utiles in populo. Quia sicut lux ostendit differencias rerum, cum omnis color in luce vi­

deatur, secundum Philosophum in libro De anima, sic ipsi docent eligere inter bonum et malum, ut homines sciant eligere bonum et reprobare malum, Is. VII.

(Ad) Titum II.: Erudiens nos, ut abnegantes etc., quantum ad fugam mali, so­

brie et iuste etc., quantum ad eligendam boni. Tercio, ostendit per hoc, quoniam perfecti debent esse in semetipsis, quoniam in luce eciam minima videntur, ut athomi in radio solis, in tenebris autem maxima latent. Sic in nobis laici notant parvos defectus, in seipsis dissimulantes magna peccata, ut verum sit in eis dic­

tum Domini, Mt. XXIII., quod colant culicem, parvi peccati in aliis, camelum

7 Corpora: M conpora 8 putredine: M prutredine 9 Computruerunt: M comprutruerunt 7 Isid. őrig. 16,2,6; PL 82.561B 9 recte Ioel 1,17 10 Isid. őrig. 16,2,3; PL 82.560C 14 Ps.

Hier. epist. 42,3; PL 30.298B 17 Isid. őrig. 16,2,6; PL 82,561 B 19 Greg. M. in evang. 13,1;

PL 76.1124A 19 Lev. 2,13 21 PhU. 2,15 26 1 Cor. 4,15 31-32 laudata virtus: c f Ov.

Pont. 4,2,35-36 34 Aristot. - ubi? 35 Is. 7,15 36 Tit. 2,12 41 Mt. 23,24