• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

69. DE SANCTO IOHANNE EWANGELISTA

Inpingwasti in oleo caput meum etc., et misericordia tua subsequelur me etc., et ut inhabi(tem) in do(mo) Do(mini) etc. (Ps. XXII.) Veritas hic in sacra dicta inplela fuit in sancto apostolo Christi, quando missus fuit in doleum ferventis olei, de quo Domino se protegente exivit illesus. Peramplius autem et perfec- cius inpleta fuit in eo, quando a fonte sapiencie, que est Verbum Dei in excelsis, accepit gráciám et scienciam, uf esset ipse secundus post Christum plenus gra- cie et veritatis. Interpretatur autem Johannes „cui donatum est” Ideo in verbis istis ostenditur que et quanta sint ei donata. Quia donavit ei Deus habundanciam gracie, custodiam misericordie, possessionem patrie. Ffuit ergo donatus multi­

plici gracia, ideo dicit: Inpigwasti etc. Fuit conservatus finali gracia, ideo dicit:

misericordia tua subsequatur me, Glosa: misericordia subsequetur ad custodiam precedencium. Fuit remuneratus pro temporali gracia, ideo dicit: inhabi(tem) in do(mo) Do(mini). De hiis dicitur in epistola: Implevit eum spiritu sapiencie et intellectus, ecce habundancia gracie. Firmabitur in illo et non flecte(tur), ecce custodia misericordie. Stola glorie induit eum, ecce adepcio glorie. Ffuit autem Sanctus Iohannes donatus duplici gracia, scilicet gracia caritatis in affectu, et gracia veritatis in intellectu. Hec sunt in epistola panis vite quantum ad caritatem, intellectus quantum ad veritatem. Caritas fecit eum hominem sanctum, veritas eum constituit egregium predicatorem. Caritas in affectu dicitur inpigwacio ca­

pitis, veritas in intellectu dicitur inebriacio calicis. De primo dicit: Inpigwasti in

9 Filio: M Filius

2 Mt. 19,29 3 Ps. 20,5 3 Tob. 2,18 5 Aristot. ? - ubi? 9 Io. 3,36 10 Ez. 18,21 1 1 2 Mach. 7,14 13 Ambr. bon. mórt. 9,42; PL 14,587A 20 Ps. 22,5-6 31 Implevit eum:

Eccli. 15,5

5

10

15

20

25

30

35

40

oleo caput meum, Glosa dicit: Caput vir iustus mentem suam, cuius inpigwacio est ab oleo, id est caritate. Dicitur autem caritas oleum ea radoné, quod oleum est insigne honoris. Eo enim reges inunguntur ad dignitatem. III Reg. 1°: As­

sumpsit cornu olei et unxit Salomonem. Sic caritas exaltat ad salutem et coronat.

|| Cant. Iin.: Coronaberis de capite Ama(na), Glosa: Ideo dabo tibi coronam, 47c

quia preparasti mihi in te locum dileccionis. Est preterea materia luminis, quod probatur ex eo, quia prudentes virgines acce(perunt) ole(um) in vasis suis cum lampa(dibus), quia ignis lampadis nutritur oleo. Sic caritas illuminat mentes et illustrat, sicut sol mundum. Iud. V°: Qui diligunt te, ita rutilent sicut splendor solis. Augustinus: Ille novit quicque latet, quicque patet in divinis paginis, qui caritatem tenet in moribus. Est preterea sapor oris, quia condit cibos, quot proba­

tur ex eo, quod Salomon dabat Iram XX milia choros olei in cibum domui eius, 3 Reg. V°. Sic caritas est dulcor anime et sapor affectus signata in favo mel­

lis, quem gustavit Ionathas in summitate virge, id est in principali affeccione, 1 Reg. XIIII. Hanc inpigwacionem desiderabat Psalmista dicens: Sicut adipe etc.

Oleo ergo in capite inpingwatur, qui in affectu dulcoratur, in intellectu illumina­

tur et in celo coronatur. De secundo dicit: Calix meus inebrians quam preclarus est. Calix est sermo divinus et dicitur calix ea racione, quia debet dari mensu­

rate pro viribus dantis, ut talia dicat, que intelligit, ut sil doctrina sua facilis, quoniam que melius intelligimus, melius et proferimus, secundum Icronimum et in eo benefacit, quod non intelligit. Secundum Cassiodorum super illo verbo:

Psallite sapienter. Et pro viribus accipientis, ut talia dicat, ad qualia apti sunt auditores sui. Quia non omnes omnia possunt portare et intclligere. Io. XVI.:

Mulla habeo. Ut impleatur in eis, quot dicit Psalmus: Dies dici, Glosa: perfec­

tus perfecto, eructat verbum, id est altam sapiendam, que est de divinis, et nox, id est predicator, quia inperfectus, nocti, id est inperfecto, indicat scicnciam, id est erudicionem de moribus. Huic calici, id est veritati doclrinc adiunguntur due condiciones commendabiles, scilicet inebriacio et preclaritas. Et per pri­

mum intelligitur effectus verbi Dei in presenli. Quoniam sicut inebriatus vino materiali non tenet secretum amici, secundum Oracium in Sermonibus: Condi­

ta nam verax aperit precordia Liber, sic inebriatus verbo Dei non debet tenere secretum peccati, sed aperire per confessionem, ut inpleatur in eo, quod dicitur Prover. ultimo: Nullum secretum est etc. In secundo notatur effectus verbi Dei in futuro: quam preclarus est, quasi valde clarus est, Glosa: quia deducit ad cla­

ritatem etemam. | Sáp. VI.: Sapiencia deducit ad regnum perpetuum. Dán. XII.: 47d

Qui docti fue(rint), ful(gebunt) etc. Misericordia tua subsequetur me. Hic dicen­

dum est ad commendacionem misericordie Dei, quod prevenit misericordia Dei conversionem, ut bonum velit, secundum quod dicit Psalmus: Misericordia eius preveniet. Subsequitur autem, ne frustra velit, sicut nunc dicitur: Misericordia tua subse(quetur) me. Preveniendo informat ipsam animam, subsequendo

con-6 quod: M quia 13-14 favo mellis: M famellis 22 viribus: M in marg. 38 Psalmus: M Philosophus

3 3 Reg. 1,39 5 C ant 4,8 7 prudentes virgines: Mt. 25,4 9 Iud. 5,31 10 Aug.

serm. 350,3; PL 39,1534 13 3 Reg. 5,11 15 1 Reg. 14,43 15 Ps. 62,6 20 Hier. -ubi? 21 Cassiod. in psalm. 46,8; PL 70.335A 23 non omnes: Walther 18141a 23 Io.

16,12 24 Ps. 18,3 30 Hor. sat. 1,4,89 33 Prov. 31,4 35 Sap. 6,21 35 Dan. 12,3 38 Ps. 58,11

5

10

15

20

25

30

35

40

firmat liberum arbitrium ad operandum. Unde Augustinus: Prevenit, ut velimus, subsequitur, ne frustra velimus. Et ut inhabitem. Hic dicendum est ad com- mendacionem domus, quot est ampla magnitudine, Baruc 3.: 0 Israel, quam magna domus, et ideo multos capit. Zách. II.: Absque muro habitabitur Ierusa- lem pre multitudine hominum. Videtur autem, quod sursum sit infinitus, quia dicit: excelsus et immensus et non habet finem. Sed probat Aristoteles nullum corpus esse infinite magnitudinis. Ideo dico, quod est finitus. Sed qua quanti­

tate, hoc sciunt illi, qui ibi sunt. Et quod dicit: immensus etc., potest intelligi non absolute, sed respective, sicut linea respectu puncti est immensa, quia re­

spectu eius est infinita, id est sine mensura estimabili. Similiter se habet terra ad celum, ut punctus ad circulum. Decora pulchritudine, Numeri XXIIII.: Quam pulchra sunt tabernacula tua, ut val(les) ne(morose), ideo delectat habitatores suos. Ps.: Domine, dilexi etc. Ps.: Quam dilecta ta(bemacula), concu(piscit) et defi(cit) etc. Habet autem pulchritudinem ab actore, quia pulchritudo mundi de­

scendit a pulchritudine prima, sicut patet ex libro XI. Confessionum: Tu fecisti ea, qui pulcher es, ideo pulchra sunt. Non tamen ita, sicut tu et conditor eorum.

Boecius De consol(acione): Pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens similique imagine formans. Sáp. XIII.: Speciei generator hic omnia constituit, et dominator eorum speciosior est illis. A natura, quia essencia domus Dei, id est celi empirei, est lux. Lux autem in corporibus pulchrior est. Et sicut est cor­

pus minimam habens nobilitatem propter habundanciam opacitatis, scilicet terra, ita est corpus maximam habens nobilitatem propter habundanciam luminositatis, scilicet empireum. Ab ornatu. Isi(dorus): Celum dicitur eo, quod tamquam vas celatum habeat lumina stellarum veluli signa. Sed empireum habet nobiliorem ornatum, scilicet spiritualem, id est Christum et virginem et angelos et sanc­

tas animas. Quieta stabilitate. Mt. VII.: Vir sapiens, id est Christus, edificavit domum suam, id est celestem || patriam, super fir(mam) petram, id est eter- 48a

nam stabilitatem. Hebre. XI.: Expectabat civitatem, Glosa: celestem, habentem fundamenta, Glosa: quia stabilis est, confirma. Is. XXX.: Tabernaculum quod est, nequaquam transferri poterit. Est enim locus fruencium deputatus pacatissi­

me quieti, et ideo non conpetit sibi motus. Ps.: Non commovebitur in etemum etc. Omne enim, quot localiter movetur, habet locum, sed empireum non ha­

bet locum, secundum quod locus dicitur superficies corporis ambientis rem, sed fundatur in seipso. Unde Aristoteles (in) libro De celo et mundo: Non est locus extra celum neque imple(cio) neque vacuitas nec tempus, neque mutatur om­

nino, sed fixum est. Lucida claritate. Unde et empireum dicitur, id est igneum non ab ardore, sed a splendore, ubi Deus constituit lucidissimas mansiones, ubi tot sunt soles, quot sunt salvati. Mt. XIII.: Ffulgebunt iusti. Est enim locus con- templacioni deputatus. Contemplantes autem debent esse in lumine, ideo per conveniendam appositos in eo debet esse plenus lumine, sicut dicitur in apocri- fis Esdre: Lux perpetua lucebit etc. Sap. 18.: Sanctis tuis magna erit lux. Exo.

8 hoc: M hic 16 qui: M ut 17 ipse: M ipsum 31 non conpetit: M corr. ex conpetit non 1 Aug. enchir. 32,9; PL 40,248 3 Bar. 3,24—25 4 Zách. 2,4 6 Aristot - ubi? 11 Num.

24,5-6 13 Ps. 25,8 13 Ps. 83,2 15 Aug. conf. 11,4,6; PL 32,811 17 Boeth. cons.

3, metr. 9; PL 63.758B 18 Sap. 13,3 23 Isid. őrig. 13,4,1; PL 82.474A 26 M t 7,24 28 Hebr. 11,10 29 recte Is. 33,20 31 Ps. 124,1 34 Aristot - ubi? 38 Mt. 13,43 41 4 Esdr. 2,35 41 Sap. 18,1 41 Ex. 10,23

5

10

15

20

25

30

35

X.: Ubicumque habitabant etc. Et quia lux detegit dedecora, Stacius: Exoritur pudibunda dies, patuere furores nocturni, ideo soli mundi cum suo mundatore ibi ponuntur, in quibus non est macula. Lu. XI.: Pueri mei. Sancti dicuntur pueri ob puritatem, non etatem. Is. LVL: Eunuchis, id est hominibus mundis, qui ele­

gerunt, que volui, Glosa: continendam, dabo in do(mo) mea locum. Opulenta bonorum ubertate, Ps.: Gloria et divicie, ideo sufficit habitatoribus suis. Ps.: Re­

plebimur in bonis. Ps.: Inebriabuntur, id est replebuntur, et torrente vo(luptatis) t(ue), id est delectacionis tue, que dicitur torrens non ideo, ut sit transitoria be- atitudo, sed copiosa, potabis eos, et poteris, quoniam aput te est fons vite, id est principium omnis boni. Distincta premiorum diversitate. Io. 14.: In domo Patris, sicut in civitatibus terrenis, sunt distincte mansiones civium. Est autem mansio finis ultimi apprehensio. Et diversi modi consequendi finem ultimum dicuntur diverse mansiones, ut sic unitas domus respondeat unitati beatitudinis, que est ex parte obiecti, id est Dei, pluralitas mansionum respondeat differencie, que erit ex parte beatorum. Sicut videmus in locis corporalibus, quod omnia levia tendunt sursum, sed ut namque quod pertingit propinquius secundum I quod est 48b

levius. Et sicut ignis est nobilissimus corporum specie, cum unus altero subtilior, sic ex parte obiecti felicitas ima est et sine gradibus, sed ex parte participandum sunt gradus et differencie, quoniam habitus perficiens ad illam participacionem, scilicet lumen glorie, perfeccior erit in uno, quam in alio. Et quod dicitur unus denarius dari omnibus, Mt. XX., intelligitur de parte Dei, qui omnibus osten­

dit essenciam suam, sed unusquisque ipsam aspiciet secundum modum suum, et sic nulla a stella differt in claritate, I Cor. XV° etc.

70. DE SANCTO DOMINICO