• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

2. DE SANCTO ANDREA Sermo secundus

Ascende in montem et contemplare inde terram, cumque videris eam, ibis ad populum tuum sanctum, (Numeri) XXXVII. Hoc dixit Dominus Moysi ex aquis assumpto, sed conveniunt pariter et Andree apostolo, quem similiter assump­

sit ex aquis materialibus maris Galilee. Cuius apostoli studium et intenció ex hac auctoritate ostendendum fuisse circa acquisicionem vite eteme. Quam primo studiose inivit, secundo modice gustavit, tercio plenarie consecuius fuit. Meruit autem ascensione montis. Et quo ad hoc dicitur: Ascende in montem. Gustavit contemplacione mentis. Et quo ad hoc dicitur: contemplare terram. Comprehen­

dit adepcione finis. Et quo ad hoc dicitur: ibis ad populum tuum. Dicitur ergo sancto apostolo: Ascende in montem. Dicitur autem mons uno modo fides ec- clesie, ut Isaia 11°: Erit mons, id est fides, domus Domini, id est ecclesie, in vertice moncium, id est in principio aliarum virtutum. Nam fides prima est vir­

tutum, sicut fundamentum in domo et cor in animali et Abraam ante Isaac et Iacob, Mt. 1°, Glosa: fides ante spem et caritatem. Secundo modo ex eminen­

d a vite. Mons enim ex eo dictus est, quod sit eminens. Et sic accipitur mons Gén. XIX.: Ne respicias retro, scilicet apostatando, nec stes in omni regione, scilicet amicorum et propinquorum, sed in monte, scilicet religiose vite, sal­

vum te fac. Tercio modo genus mortis sacre, scilicet passio crucis, ut Numeri XX.: Aaron mortuus est in monte, id est Christus in cruce. Unde et locus cru­

cifixionis fuit mons Calvarie, Io. XIX. Quarto modo altitudo celestis II patrie. 2c Psalmus: Quis ascendet in montem Domini, id est (in) celum. Primum montem, scilicet fidem ecclesie, ascendit sanctus apostolus in sua conversione, sicut le­

gitur per significacionem Exo. XXXm.: Nocte consurgens ascendit in montem, sicut preceperat ei Dominus. Nox est ritus legalis observande, de quo ascen­

dit in montem fidei Christiane deserens cultum Iudaicum. Et hoc ad preceptum Domini dicentis: Venite post me etc. Mt. IIII. Secundum montem, scilicet emi­

nendam vite, ascendit in sancta conversacione, de quali ascensu legitur (in) Deuteronomio: Terra, ad quam egredieris, scilicet vita Christiana, montuosa est,

5 3°: M suprascr. 12 (Numeri): M in marg. Exodi 20-21 ecclesie: M add. et dei. in vertice

1 recte Lc. 9,23 3 Esther 6,9 5 Qui apem - quis et ubi? 7 Mt. 11,29 12 recte Num. 27,12-13 21 Is. 2,2 24 Mt. 1,2 26 Gen.19,17 28 Num. 20,29 30 Io. 19,17 31 Ps. 23,3 33 recte Ex. 34,4 36 Mt. 4,19 38 Deut 11,10-11

5

10

15

20

25

30

35

40

scilicet contemplacionis altitudine, et campestris, scilicet caritatis latitudine, de celo exspectat pluviam, id est gráciám bene vivendi. Tercium montem, scilicet sanctam crucem, ascendit in sui consummacione per passionem, quod signatum

TTII Reg.

n°,

ubi dicitur, quod abiit in montem Carmeli, id est lignum crucis, ubi circumcisus fuit a mortali came, nam Carmelus interpretatur circumcisio, et inde reversus est Samariam, id est celum, interpretatur enim coniuncta Deo.

Quartum montem, scilicet patriam celestem ascendit in sui beatificacione per gloriam. Iste est mons, in quo faciet Dominus convivium, Glosa: omnimodam beatitudinem, omnibus populis, id est electis de omni populo. Convivium, in­

quam, pigwium, id est omnium deliciarum, quas enim pigwes, id est deliciosi, convivium vindemie, id est iocunditatis omnimodis, pigwium medulatorum, id est internorum gaudiorum, vindemie defecate, id est iocunditatis purissime sine amixcione fecis tristicie, Isa. XXV. Sed quia positi in sublimi remota intuentur, ut dicitur Thob. XI., quod Anna sedebat in supercilio montis, ut a longe videret filium suum, ideo sequitur: contemplare iqde, scilicet de monte, terram, id est vitam etemam, ut impleatur in te, quod dicitur 11° Macha. II.: Ascendit in mon­

tem et vidit Dei hereditatem. Dicitur autem terra uno modo locus penalis, II id 2d est infernus, ut Ezé. XXXII.: Descenderunt in terram ultimam. Alio modo mun­

dus mortalis, ut Io. III.: Qui de terra est, id est de mundo, de terra loquitur, id est de mundanis, cuius ligwa declinavit in terram. Tercio modo caro mortalis, ut Gen. HI0: Terra es, et in terram ibis. Quarto modo regio celestis, ut in Psal­

mo: Credo videre. Quelibet harum terrarum diligenter est a nobis contemplanda multo intuitu, ut dicitur Isa. XXI. Et prima quidem contemplanda ad fugien­

dum, quia dicit Vergilius: Heu! fuge crudeles terras, quia est terra miserie et tenebrarum lob. X., ffuge litus avarum, quia infernus non impletur. Est enim de tribus insaturabilibus, Prover. XXX. Secunda contemplanda ad exercendum, ne simus ociosi in mundo, sed occupati, ne gratis panem manducemus, quia dici­

tur Gen. XXXnn.: Viri pacifici negocientur in terra et exerceantur eam. Tercia ad gloriandum, ut dicamus eam superbienti: Quid superbit aqua et cinis, Eccli.

X., et quod vermis sumus cineresque sumus, quid homo nisi fumus? Quarta ad desiderandum. Est enim terra desiderabilis, qualem promittit Dominus Ier. ffl°:

Tribuam tibi terram desiderabilem. Nam sicut super terram vertitur mobile pri­

mum, id est celum dicente Aristotele in primo (De) celo, et inde, quod motus circularis est ille, qui est super medium ut centrum, id est terram desiderabilem, sic super terram illam vertitur desiderium sanctorum dicente Moyse (Deuter.) XXXin.: Oculi Iacob in terra frumenti. Sed de malis dicitur in Psalmo: Pro ni- chilo habuerunt terram desiderabilem. Ideo non videbunt Dominum Deum in terra vivendum, Is. XXXVm. Quibus dicit Psalmus: Peribitis gentes de terra illius. Post gustum autem modicum propinat Deus plenum poculum. Sequitur:

cumque videris eam, id est intellectu consideraveris et affectu desideraveris, ibis,

13 Isa. XXV.: M corr. ex Ia. XXXV. 22 Credo: M add. et dei. in Deum 35 Moyse: M add. et dei. dictum

4 4 Reg. 2,25 13 Is. 25,6 14 Tob. 11,5 16 2 Mach. 2,4 18 Ez. 32,27 19 Io. 3,31 21 Gen. 3,19 22 Ps. 26,13 23 Is. 21,7 24 Veig. Aen. 3,44 25 lob 10,22 26 Prov.

30,15 28 Gen. 34,21 29 Eccli. 10,9 30 vermis sumus: cf. Walther 33165 31 Ier. 3,19 33 Aristot. - ubi? 35 Deut. 33,28 36 Ps. 105,24 38 Is. 38,11 38 Ps. 9,36

5

10

15

20

25

30

35

40

scilicet in morte, ad populum tuum, id est ad societatem angelorum et hominum salvatorum. Ad populum, inquam, multum, iustum, II securum, et iocundum. 3a

Multum quantum ad numerum, iustum quantum ad statum, securum in Dei pro- teccione, iocundum in Dei laudacione. De primo, scilicet de multitudine populi celestis dicitur Exo. 1°: Populus filiorum Israel multus est. Multos enim filios Dominus Iesus in gloriam adduxit Hebre, n ., sciens quod dignitas regni in mul­

titudine populi consistit, Prover. XlUl. Hec est turba magna, quam dinumerare nemo poterat, Apók. VII. De secundo loquens Is. ad celestem Ierusalem dicit LX°: Iusticia fundabitis et populus tuus omnes iusti, in perpetuum hereditabunt terram. Exercent enim actum iusticie perfectissimum inter se reddendo omnibus debita, scilicet Deo reverendam et honorem, sibimetipsis mutuo in Deo carissi­

mam dileccionem, nobis miseris misericordiam et compassionem. De m 0 dicit Dominus loquens per Is. XXII.: Sedebat populus meus in taber(naculis) fiducie, id est pacis et securitatis nullius impetum formidantes. Propter quod ab apostolo cives sunt vocati, Effe. II. Cives autem secundum Isidorum dicti sunt, quod in unum coeuntes vivant, ut vita eorum communis omacior fiat et tucior. Bemardus super Cantica: Secura habitacio paradisus. Ad hanc securitatem vocans Dominus dicit II Reg. XIX.: Veni mecum, ut requiescas securus in Ierusalem. De quar­

to dicit Iudith XVI.: Erat populus iocundus secundum faciem sanctorum, id est habebat talem iocunditatem, qualis convenit faciei sanctorum. Ipse est enim po­

pulus beatus, qui scit iubilacionem, id est habet iocunditatem in laude Dei, qui ambulat in lumine vultus Dei secundum perfeccionem potencie racionális, qui exultat in nomine Domini secundum perfeccionem potencie concupiscibilis, qui exultat in iusticia Dei secundum perfeccionem potencie irracionális. Ad hunc populum ivit Beatus Andreas. Primo quidem, celeriter sine inpedimento satha- ne, culpe et pene debite, id est isto modo, quo dicit Is. LX.: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, id est celeriter transeunt ad locum beatitudinis, et quasi columbe ad fenestras suas?, id est aditus I paradisi. Secundo, celebriter, quia cum ingen- 3b ti angelorum multitudine, quod figuratum fuit Iudith VI° in eo, quod ligaverunt Achior ad arborem etc. Achior interpretatur lumen fratris, quod conpetit huic sancto, qui fratri suo Petro lumen fuit, ducendo eum ad Christum, Io. 1°, quem tegeast, et sui ligaverunt ad arborem, scilicet crucis, non clavis, sed restibus, et sic vinctum dimiserunt, ut mors produccior esset amarior, quem solverunt, sus­

cipiendo animam eius, filii Israel, id est angeli, et duxerunt in Betuliam, id est in celestem patriam. Interpretatur enim casta Domino, ubi neque nubent neque nubentur, Mt. X X n0. Tercio, patenter, quia cum celesti lumine, nam splendor nimius veniens de celo circumdedit eum dimidia hora et post, abscedente lumi­

ne, emisit spiritum pergens ad Deum, qui eum dederat. Quarto, perhempniter, quia semper mansurum ibi factus de populo Israel usque in presentem diem, sic­

ut Achior, Iudith XIIII. Et impletum est in eo, quod dicitur de Apok. 111°: Foras non egredietur amplius. Quo et nos precibus apostoli perducat Iesus Christus.

1 societatem: M add. et dei. tuam 4 De: M in marg. 7 Hec: M Hic 17 Secura: M in marg. corr. ex Cura 25 celeriter: M cernitur

5 Ex. 1,9 6 Hebr. 2,10 7 Prov. 14,28 8 Apoc. 7,9 8 Is.. 60,21 13 recte Is. 32,18 15 Eph. 2,19 15 Isid. őrig. 9,4,2; PL 82,348C 16 Bem. serm. in eant. 33,2; PL 183.952C 18 2 Reg. 19,33 19 Iudith 16,24 26 Is. 60,8 29 Iudith 6,9-10 31 Io. 1,42 36 Mt.

22,30 40 Iudith 14,6 40 Apoc. 3,12

5

10

15

20

25

30

35

3. DE SANCTO NICOLAO