• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

89. DE SANCTO IACOBO (Sermo primus)

Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo, Mt. XX. Quid oremus, sicut oportet, nescimus, Ro. VIII. Quo­

niam multis sua utilitas est ignota, ideo Spiritus postulat pro sanctis, id est docet postulare sanctos. Et hoc facit in presenti ewangelio sancte mulieris exemplo.

Primo ponitur peticio mulieris, secundo responsio Salvatoris. Et peticio quidem informat nos ad orandum, cum dicitur: Accessit ad Iesum etc., responsio ve­

ro ad sperandum, quod petimus, cum dicitur: Potestis bibere etc. Ad orandum dupliciter informamur, scilicet quantum ad formam orandi, cum dicitur: Acces­

sit etc., et quantum ad existenciam petiti, cum dicitur: petens aliquid. Fforma vero orandi debet esse talis, ut primo, accedatur ad Deum corpore et mente cum spe accipiendi, quod petitur, ut dicitur Iacobi 1°: Postulet in fi(de) nichil esi(tans), qui dat omnibus. Poeta: Nec tarda sequitur mens divina preces. 2°, ut accedatur cum studio alios applicandi, sicut ista mater accessit cum filiis suis.

Quoniam impossibile est preces multorum non exaudiri. Mt. XVIII.: Si duo ex vobis consenserint de omni re, quam pecierint, fiet illis, Glosa: unitatis merito omnia petenda impetrantur. || Tercio, ut habeatur humilis modus intercedendi, 59c

28 quidem: M quidam

4 Mt. 24,40 10 Ps. 83,12 11 Ps. 144,16 12 recte Ex. 5,3 13 Lc. 15,4 20 lob 39,26 25 M t 20,20 25 Rom. 8,26 34 lac. 1,6 35 Nec tarda - quis et ubi? 37 ML 18,19

5

10

15

20

25

30

35

quia hec mulier adoravit, antequam peteret sciens, quod oracio humiliantis se nubes penetrat, Éccli. XXXV. Be(mardus) super Lu. XVm.: Qui non habent hu­

militatem, cum orant, non exaudiuntur. Petitum vero debet esse aliquid etemum, non terrenum, quod est transitorium et pene nihil. Io. XVI.: Si quid pecieritis, Glosa: quod sit aliquid non nichil comparacione rei permanentis. Ponuntur au­

tem in scripturis tria genera petendorum, scilicet sapiencia. Ia. 1°: Si quis indiget sapiencia, postulet a Deo. Vita. Ps.: Vitam peciit a te. Regni excellenda, ut hic:

Dic ut sedeant hii duo fi(lii) mei in regno tuo. Mt. VI.: Adveniat regnum tu­

um. Quia ergo sumus ignorantes, debemus petere sapiendam illuminantem, quia mortales, vitam indeficientem, quia pauperes, regnum et honorem. Et ponuntur hic multe condiciones bone illius regni, propter quas debet peti. Et prima lauda­

bilis condicio illius regni est, quod ibi invenitur quies sine labore. Et hoc innuitur in sessione, cum dicitur: Dic, ut sedeant in regno tuo, id est (ut) quiescant. Sicut énim ambulare laborantis est, stare adiuvantis, sic sedere est quiescentis. Un­

de Dominus Iesus post laborem passionis sedens describitur in celis, Mt. XVI.:

Assumptus est etc., ubi in sanctis impletur dictum Iohannis, Apók. XIIII.: Amo­

do iam dicit spiritus, ut re(quiescant) a la(boribus) suis, id est pro laboribus, ut preposicio causalis, quia dicit Philosophus, quod quies de eo predicalur, de quo et motus. Nam lapis proprie non dicitur quiescere, quia non habet voluntarium motum nec fatigacionem. Secunda est, quod ibi habetur fruicio cum delcctacio- ne, quod notatur in dextera Christi et sinistra. Sedeant, inquit, unus ad dexteram tuam etc. In cuius dextera est longitudo dierum et (in) sinistra divicie et gloria, Prover. m 0. Est ergo dextera Christi fruicio in divinitate, sinistra in humanitate.

Duo enim sunt sensus in homine secundum Augustinum De spiritu et a(nima):

Interior reficitur in contemplacione divinitatis, exterior in contemplacione huma­

nitatis, ut egrediens pascua inveniat foris in came Salvatoris, ingrediens pascua inveniat intus in divinitate creatoris. Tercia, quod ibi possidetur communiter vi­

ta etema sine alterius emulacione, ubi de alterius excellenda nullus movetur invidia. Ideo secundum Gregorium : Qui vult invidie carere facibus, illam here­

ditatem desideret, quam coheredum numerus non angustat. I Et hoc notatur in 59d eo, quod duobus filiis petivit regnum et non uni. Cuius contrarium est in regno terreno, ubi secundum Lucanum: Nulla fides regni sociis omnisque potestas im- paciens consortis erit. Et secundum Stacium: Summo dulcius unum stare loco sociisque comes discordia regis. Sicut patuit in Remo et Romulo conditoribus Rome, de quibus dicit Lucanus: Fraterno primi maduerunt sagwine muri, non cepit fortuna duos. Patuit eciam in Polynice et Eteocle regibus Thebanis, qui se mutuo occiderunt pro regno. De quibus dicit Stacius: Ite truces anime funestaque tartara leto polluite. In responsione Domini ostenditur, que sint illa, que faciunt nos debite sperare petitam a Deo beatitudinem. Et sunt duo ad presens, que hic

3 aliquid: M add. id est 12 condicio illius: M corr. ex illius condicio 13 tuo, id est ut:

M id est tuo 16 ubi: M iter. 21 ad dexteram: M a dextris 35 sagwine: M sagwinem 36 Polynice: M Polmere 36 Eteocle: M Etheode 38 polluite: M pollute

2 Eccli. 35,21 2 Bemardus - ubi? 4 recte Io. 14,14 6 lac. 1,5 7 Ps. 20,4 8 Mt.

6,10 15 M t 16,22 ? 16 Apoc. 14,13 18 Aristot ? - ubi? 23 Prov. 3,16 24 Ps.

Aug. spir. et an. 9; PL 40,785 29 cf. Greg. M. morál. 5,46,86; PL 75.729A 32 Lucán.

1,92-93 33 Stat Theb. 1,129-130 35 Lucán. 1,95 37 Stat Theb. 11,574-575

5

10

15

20

25

30

35

40

tanguntur, scilicet conformitas ad Christum in humilitate. Ideo primo, proponitur imitanda passio, quando dicitur: Potestis bibere calicem, id est sustinere passio­

nem? Nemo enim potest cum Christo regnare, nisi passionem ante sit imitatus.

II Tim. 1°: Si sustinebimus, et conregnabimus. Dicunt ei: possumus. Differen­

ter tamen biberunt calicem Domini, quia alter opere, quando decollatus est, Act.

XII.: Occidit Iacobum fratrem Io(hannis) gla(dio). Alter voluntate, quando mis­

sus est in dolium ferven(tis) olei. Et tunc in ipso non stetit, quando martir fieret, et ideo meritum martirii habet. Unde Augustinus in li(bro) De bo(no) coniuga- li: Non est impar meritum paciencie in Petro, qui passus est, et in Iohanne, qui passus non est. Secundo, exigitur a nobis humilitas animi, quando dicitur: Sede­

re mecum non est meum dare vobis, Glosa: superbis, sed quibus paratum est a Patre meo, Glosa: humilibus. Sed humiliamini, dicit Beda, qui vultis exaltari et est paratum vobis regnum. Ex hoc daret(ur) et bonum humilitatis, quia exaltat ad regnum, et malum superbie, quia excludit a regno. Unde Prudencius in Si- chomachia: Pervulgata viget nostra sentencia Christi scandere celsa humiles, et ad ima redire feroces. Ideo Christum humilem rogemus, ut det nobis humilita­

tem, cuius merito consequimur exaltacionem animi. Dic, ut sedeant hii duo filii mei. Est sessio bona et ex opposito mala. Prima est quadruplex, scilicet peni- tencie, doctrine, perseverande, experiende. Sedes penitencie est asperitas. Ion.

III.: Rex Ninive indu(tus) est ci(licio) et se(dit) in cinere. lob II.: Testa saniem rade(bat) se(dens) in sterquilinio. Sedes doctrine est veritas. Ps.: Sedes super cherubin, id est plenitudinem || sciencie. Mt. XXIII.: Super cathedram Moysi, id 60a

est auctoritatem docendi, sede(nt) scri(be), qui fuerunt docti, sicut Esdras, qui fuit scriba velox in le(ge) Do(mini), l e Esdr. VII. Sessio perseverande est equi­

tas. Psalmus secundum aliam litteram: Sedes super tronum et iudicas cquitatem.

Et ideo dicitur iudicibus: si lis inciderit te iudice dirige libram iudicii. Sessio experiende est suavitas. Io. IIII.: Sedebat super fontem, id est delectabatur in gustu summi boni, de quo dicit Psalmus: Aput te est fons vite. Eccli. XXXI.:

Super mensam magnam sedisti. Secunda similiter est quadruplex, scilicet avari- cie, superbie, gule et luxurie. Sessio avaricie est cupiditas, de qua Mt. IX.: Vidit ho(minem) se (dentem) in theloneo, Glosa: lucris iniantem. Superbie est vani­

tas, quia vir vanus in superbiam erigitur, lob XI. Qualis fuit, qui dixit Ps. XIIII.:

Sedebo in monte. Gule voracitas, de qua Exo. XVI.: Sedebamus super ol(Ias) ca(r)nium. Exo. XXXII.: Sedit populus. Luxurie est voluptas. Gén. XXXVIII.:

Thamar sedit in bivio volens cohire cum Iuda. Potestis bibere calicem? Est ca­

lix eucharistie, de quo I Cor. X.: De uno calice participamur, Glosa: de sagwine Christi. Est calix doctrine, de quo Ier. XXV.: Accepi calicem de ma(nu) Domi­

ni et propi(navi) cunctis gentibus. Quod fit, quando officium docendi accipitur, ideo et predicatur omnibus. Paciencie, de quo dicitur hic: Potestis bibere? Ad potum calicis eucharistie bibendum reddit aptum mundicia. I Cor. XI.: Probet

4 conregnabimus: M congregnabimus 5 Domini: IVf iter. 24 perseverancie: M presidencie 30 qua: M quo

4 recte 2 Tim. 2,12 5 A ct 12,2 8 Aug. bon. coniug. 21,26; PL 40,391 12 Beda Ven.

- ubi? 14 Prud. psych. 289-290, PL 60.44A 19 Ion. 3,6 20 lob 2,8 21 Ps. 79,2 22 M t 23,2 24 1 Esdr. 7,6 25 Ps. - ubi? 26 si lis: Walther 28575 27 Io. 4.6 28 Ps. 35,10 28 Eccli. 31,12 30 M t 9,9 32 lob 11,12 32 Ps. 14,1 33 Ex. 16,3 34 Ex. 32,6 34 Gen. 38,14 36 1 Cor. 10,17 37 Ier. 25,17 40 1 Cor. 11,28

5

10

15

20

25

30

35

seipsum homo, Glosa: Purget, et sic de ca(lice) il(lo) bi(bat). Ad potum calicis doctrine bibendum facit aptum obediencia, quia secundum dictum Aristotelis:

Oportet discentem credere et humiliter audire. Ideo dicit Psalmus: Inclina au­

rem tuam, Glosa: Humiliter audias, aliter parvum est audire, nam contradicens magistro non proficit. I Tim. VI.: Superbus est nichil sciens. Ad potum calicis paciencie bibendum reddit aptum fortitudo tollerancie, quia dicitur: Nobile vin­

cendi genus est paciencia. Vincit, qui patitur. Si vis vincere, discere pati. Hebre.

X.: Paciencia vobis necessaria est.

90. DE SANCTO IACOBO