• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

25. EPIPHANIE DOMINI Sermo primus

Apertis thezauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et mirram, Mt. 11°.

Conversio gentilitatis ad Deum incarnatum hodie est facta et incepta. Et est in­

cepta primo a maioribus, scilicet regibus et prophetis, quales erant isti magi, ut facilius fieret conversio inferiorum, quia dicit quedam Glosa super epistolam ad Ro(manos): Prompte facit inferior, quod videtur fieri a superiore. Crisosto- mus in libro De dogmate sacerdotali: Regentium mores vulgus imitatur, et quasi imagine ita in vita intuens presidencium studet, quantum potest, illorum fieri si­

milem. Claudianus: Mobile mutatur semper cum principe wlgus. Et quia dicitur Eccli. XXXV.: Non apparebis in conspectu Domini Dei tui vacuus, ideo plenis manibus venerunt et apertis thezauris suis munera optulerunt. Videntur autem

1-2 superiore: M superiori 6 iubilus: M iubilis 10 audiendum: M add. racione 11 in:

M iter et dei. 17 1°: M add. ab etemo et dicitur 35 mutatur: M imitatur

2 M t 1,21 4 Phil. 2,9 4 Cant. 1,2 5 Bem. serm. in cant. 15,6; PL 183.847A 6 Lc.

10,17 7 recte Mc. 16,17 8 Act. 4,12 17 Mt. 1,21 21 Mt. 1,21 22 Ioh. Chrys. -ubi? 24 Mt. 1,21 28 Mt. 2,11 33 Ioh. Chrys. - ubi? 35 Claud. 8,302 36 Eccli.

35,6

5

10

15

20

25

30

35

40

fuisse isti magi homines magne I humilitatis et fidelitatis et largitatis. Humilita- l8b tem eorum manifestat ingressio in domum, in illud scilicet vile diversorium, ubi virgo peperit lilium suum primogenitum, ubi infinita maiestas membris contrac- cioribus stabulabat in medio duorum animalium, secundum Augustinum. Et hec est condicio debita regibus, scilicet humilitas, quia dicit Augustinus in libro De sancta virginitate, quod mensura humilitatis data est cuique ex mensura ipsius magnitudinis. Et ideo de natura magnifici est, ut dicit Aris(toteles) in Ethicis, ut aput mediocres hominum humilitas inveniatur. Quapropter monentur magi Ec- cli. m .: Quanto maior es, humilia te in omnibus. Ffidelitatem eorum manifestat adoracio ante puerum, quia procidentes adoraverunt eum. Est autem adoracio actus fidei et latrie. Ps.: Omnis terra adoret te, Glosa: fide. Adoraverunt ergo puerum, quamvis ipsi essent reges et philosophi, quia propheta vocat eos re­

ges dicens: Reges offerent tibi munera, ewangelista vero magos, a magnitudine sciencie, non a magica arte. Et utrumque verum fuit in eis, quoniam teste Lac­

tando caput VI.: Antiquitus reges philozophanlur et philosophi regnabant. Et hec est etiam condicio regibus debita, scilicet fidelitas. Inde dixit Sanctus An- dreas Acaie: Oportebat, ut tu, qui iudex hominum fieri meruisti, creatorem tuum agnosceres et agnitum coleres. Ad fidelitatem enim principis sequitur fidelitas plebis, sicut dictum est principi fideli Ezechie Is. XXXIII.: Erit fides in tempori­

bus tuis, Glosa: populus fidelis. Largitatem eorum manifestat oblacio munerum, quia apertis thczauris etc. Et hec condicio similiter est regibus debita. Qui enim plus habent, plus dare debent, secundum illam regulam Eccli. XXXV.: Da Al- tissimo secundum datum suum, et Thob. IIIL: Si tibi fuerit, habundanter tribue.

De hac virtute liberalitatis laudatur Assuerus Hesler 1°: Largitur secundum ma- gnificenciam principalem, quia secundum dictum Aris(totelis) in Ethicis: Virtus magnificencie est. Circa II opes expendendo in multitudine eciam est de expensis, l8c

de quibus dicitur, quod sunt preciose et honorifice, ut in rebus divinis sacrifi­

ciis et votis et operibus utensiliorum et ornamentis bonorum. Optulerunt autem spiritualiter ista munera, non alia, scilicet aurum etc., quoniam per hec predica- verunt primo, mundi contemptum. Aurum enim excellit in diviciis mundi, thus in honoribus, quibus honoratur Deus in cultu religionis, mirra in deliciis, quo­

niam ex eius unccione conservantur membra tenera delicate camis. Obtulerunt ergo ista, ut inspecta paupertate matris et vilitate loci continentis et affliccione pueri in presepio iacentis significarent abiciendum a nobis quicquid est excel­

lendus in diviciis, deliciis et honoribus. Secundo, per hoc invenerunt pauperem Christum. Aurum enim est precipuum in metallis, thus in sacrificiis, mirra in sepulturis. Et ita offerebant aurum forte ad litteram, ut relevaretur inopia paupe­

ris matris, sicut de auro Nicholai relevata est inopia virginum earumque patris.

Thus, ut repelleretur ex fumo suavi fetor loci stabularis. Mirra, ut fieret inde unccio salubris membrorum infantis. Tercio, per hoc docuerunt modum colendi Deum. Istis enim muneribus protestabantur nati dignitatem, et ex nato nostram

4 hec: M hic 6 cuique: M nunquam 8 humilitas: M humilis 30 Aurum: M add. et dei.

est (?) 37 relevaretur: M in marg. corr. ex revelaretur 38 relevata: M revelata

4 Aug. - ubi? 5 Aug. viig. 31,31; PL 40,413 7 Aristot - ubi? 9 Eccli. 3,20 11 Ps.

65,4 13 Reges offerent: Ps. 67,30 15 Lact. - ubi? 17 Oportebat, ut - quis et ubi?

19 recte Is. 36,6 22 Eccli. 35,12 23 Tob. 4,9 24 Esther 1,7 25 Aristot. eth. Nic. 4,5

5

10

15

20

25

30

35

utilitatem. Nati dignitas duplex est, scilicet regalis et pontificalis. Ideo obtule­

runt aurum sicut regi magno, thus tamquam sacerdoti sancto. Nostra vero ex nato utilitas est redempcio per ipsius mortem, ad quam designandam optule- runt mirram tamquam homini morituro. Nos quoque ad instar sanctorum regum debemus adorare puerum natum, et hoc dicit, secundum quod duo sunt modi adorandi, scilicet interius in affectu cordis, de quali adoracione dicitur Io. I ITU.: i8d Veri adoratores etc., Glosa: non in templo, sed in intimo corde. Et exterius in signo corporis, ut sunt prostraciones, de quibus Apó. V.: Ceciderunt in facies suas et adoraverunt, et genuflexiones, de quibus Mt. VIII.: Genu flexo ante eum adorabant, ut sic adorantes suscipiat a magis hodie adoratus puer, Iesus Christus.

26. (EPIPHANIA DOMINI) Sermo secundus

Omnipotens benedicet tibi benediccionibus desuper, benediccionibus abyssi iacentis deorsum, benediccionibus uberum et vulvarum, Gen. XLIX. Dies iste ore cunctorum fidelium Epiphania nunccupatur quasi desuper apparicio, ab epi, quod est supra, et phanos, quod est apparicio, quoniam in hac die superna agen­

te potencia tripliciter Dominus natus in mundo se manifestavit. Primo, obsequio sideris, sicut nunc dicitur: Vidimus stellam eius in oriente, Mt. 11°. Secundo, testimonio Patris, qui dicit: Hic est filius meus dilectus, Mt. III. Tercio, obe- diencia creature inferioris immutacione aque in vinum, Io. II. Hec enim tria uno die facta leguntur, diversis tamen temporibus. Nam indicio sideris appa­

ruit Xina die post nativitatem suam, testimonio Patris XXX° anno in baptismo Iohannis, conversione 'laticis XXXI0 in nupciis alterius Iohannis. Hic triplex modus apparicionis notificatur in verbis nunc inductis: Omnipotens benedicet tibi bene(diccionibus) desuper, scilicet in nove stelle creacione. Benediccioni­

bus abyssi in sacri baptis(mi) institucione, cuius materia est aqua et huius origo abyssus, id est mare. Benedic(cionibus) uberum et vulvarum, in maris et femi­

ne coniunccione, que in vulva, id est in ventre concipiunt et verberibus alunt.

Per hanc triplicem manifestacionem Christi liberamur a triplici humani gene­

ris defectu, qui est ignorande cecitas in racionabili ad discernendum, inpotencie difficultas in irracionabili ad agrediendum, concupiscencie feditas in concupisci­

bili ad continendum. || Sed Christus ignorandam illuminat per stelle fulgorem, I9a

impotenciám adiuvat per baptismi virtutem, concupiscendam sedat per matri­

monii institucionem. Prima ergo apparicio illuminat ignorandam, unde dicitur in epistola: Surge, scilicet a peccatis, illuminare, scilicet per fidem, quia ve­

nit, per incamacionem, lumen tuum, id est Christus, et gloria Domini, scilicet illa stella prefulgida indicium gloriosi Domini super te orta est, quia stetit su­

pra domum, ubi erat puer. Augustinus in sermone: Novum hodie de celo terris

10 adoratus: M adoratur 18 eius: M iter. 20 Hec: M Hic 30 inpotencie: M corr. ex uipave ? 32 fulgorem: M in marg. corr. ex figorem

6 Io. 4,23 8 recte Apoc. 11,16 9 recte Mt. 27,29 14 Gen. 49,25 18 Mt. 2,2 19 Mt.

3,17 20 Io. 2,9 35 Surge: Is. 60,1 38 Aug. - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

40

sidus illuxit, et tocius mundi dissipata caligine noctem convertit in diem, ne dies celaretur in nocte. Adduxit suplices, ostendit hospicium, amplissimo lumi­

ne radians nati tecta perfudit, sicque discessit. De hac apparicione Domini per stellam videtur predixisse Tho(b). XIII.: Luce splendida fulgebis, quasi loquens ad illud diversorium, ubi puer erat, quod habebat interius lucem incarnate di­

vinitatis, exterius stelle splendentis, naciones ex longinquo ad te veniunt, isti magi, et munera defferentes adorabunt Dominum in te. Stella autem ista differe­

bat ab aliis stellis, primo in ortu, quia non erat a principio cum aliis creata, sed tunc eam puer creavit et magis previam deputavit. Secundo, in motu, quia or­

dinem et cursum stellarum non servabat, quoniam ut dicit Da(m)asce(n)us DI.

libro suo: Quandoque ex oriente in occidentem faciebat cursum, quandoque ex aquilone in austrum, quandoque occultabatur, quandoque apparebat, quod non est de motu solito stellarum. Tercio, in situ, quia non erat in firmamento cum aliis stellis, sed in ethere inferiori, ut posset eciam loca minima et vias singulas demonstrare. Quarto, in lucis claritate, que tanta erat, ut a Solis luce occultari non posset, sicut alie stelle solent a maiori lumine occultari. Quinto, in offi­

cii dignitate, quia alie posite sunt, ut illuminarent noctem, hec autem illuminat diem, quia manifes- I tavit ipsum Salvatorem. Sexto, in duracionis quantitate, l9b quia alie sunt perpetue permanende, hec autem desiit esse peracto officio suo et rediit in preiacentem materiam, de qua eam puer potens formaverat. Secunda apparicio purgat culpam, quia tunc tactu mundissime sue carnis vim regenera- tivam contulit aquis, ut corpus tangant et cor abluant. Augustinus in sermone:

Sicut post partum glorificata Marié caslificacio, ita post baptismum aque con- probala est purificacio, non quod pene maiori munere, quam maxima unda ditata est. Illa enim sibi tantum meruit castitatem, ista nobis contulit sanctificacionem.

Illa meruit, ne peccaret, ista ut peccata purgaret. Illa propria peccata a se re­

pudiat, ista aliena condonat. 3a apparicio sedat concupiscendam. Augustinus in libro De nupciis: Infirmitas incontinencie, que est in carne per peccatum mor­

tua, ne cadat in ruinam flagiciorum, excipitur honestate nupciarum. Quia vero dictum est, quod non est, qui se abscondat a calore eius, ideo sciendum est, quod non solum gentibus apparuit per stellam, sed eciam Iudeis per scripturam.

Nam cum Herodes quereret, ubi Christus nasceretur, sacerdotes responderunt ex dicto prophete, quod in Betlehem lude. Et tunc ipsi aliis veritatem dicentes in infidelitate remanserunt, sicut dicit Augustinus de ipsis in sermone: Iudei magis demonstrato vite fonte sunt mortui siccitate, viatoribus aliquid monstraverunt, sed ipsi immobiles permanserunt. Similes fabris arche Noe, qui aliis ubi eva­

derent prestiterunt, et ipsi diluvio perierunt, similes lapidibus miliariis, qui aliis viam ostendunt, sed ipsi ambulare non possunt. Hunc duplicem modum appa- ricionis Christi tangit Psalmus dicens: Notum fecit Dominus, scilicet Iudeis per scripturam, salutare suum, id est Christum, in conspectu gencium, id est

mago-4 fulgebis: M fulgebit 30 est: M add. el dei. qui se abscondat a calore 38 viam: M suprascr.

4 Tob. 13,13-14 10 Ioh. Damasc. fid. orth. 2,7; cf. PG 94,895 22 Aug. - ubi? 27 Aug.

nupt. et concup. 1,16,18; PL 44,424 30 non est: Ps. 18,7 34 Aug. serm. 199,1; PL 38,1027 36 Similes fabris: Aug. serm. dub. 373,4; PL 39,1665 39 Ps. 97,2

5

10

15

20

25

30

35

rum, revelavit, scilicet per stellam, iusticiam suam || id est eundem Christum, i9c

qui sicut se nobis manifestavit per fidem in presenti, sic et in futuro manifestet per spem. Amen.

27. (EPIPHANIA DOMINI) Sermo tercius

Salvos nos fecit per lavacrum regenerációim et renovacionis Spiritus Sanc­

ti, quem effudit in nobis habunde, ad Titum 111°. Dominus Iesus laudabilis est ex operibus misericordie sue, que fecit in nos suscipiendo pro nobis baptismum et instituendo nos salutari baptismate, ut luce clarius liquet ex verbo presen­

ti: Salvos nos fecit etc. Simile habetur Mt. XVI.: Qui baptizatus fuerit, salvus erit. Salvat autem nos Christus quadruplici lavacro, scilicet unda lacrimacio- nis in contricione. Ps.: Lavabo per singulas, Glosa ad litteram: per noctes in lecto plorabo pro peccatis. Vel lectum vocat consciendam, quam lavat lacri­

mis eundo per singulas noctes, id est per singula peccata. Doctrina erudicionis in predicacione. Io. XV: Iam vos mundi. Sagwine redempcionis in passione.

Apo. 1°: Lavit nos a peccatis nostris in sagwine suo. Fflumine regeneracionis in baptismate. Cant. IIH°: Ascenderunt de lavacro, Glosa: loti in baptismo. De isto quarto lavacro dicitur: Salvos nos fecit per lavacrum regeneracionis, id est per baptismum, quod regenerat, id est facit 2° nasci, scilicet spiritualiter, quia dicit Dominus Io. III.: Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest etc. Cuius bap­

tismi tangit hic sacra auctoritas materiam et efficaciam. Materia baptismi est aqua, et hic supponitur nomine lavacri, quoniam locio fit per aquam et lavacrum est aqua deputata ad lavandum, sic balneum est aqua deputata ad balneandum.

Sunt autem multe cause, quare voluit Dominus baptismum fieri in aqua pocius, quam in aliis liquoribus. Et est una causa, quoniam aqua racione diafanitatis sue, cum sit transparens et pervia lumen, habet aliquid de lumine. Ideo con- petil baptismo, qui habet similiter vim illuminativam, quia inprimit caracterem, que disponit animam ad suscepcionem luminis gracie, f ut transparencia vitrum I9d

ad suscepcionem luminis corporalis. Ideo Dam(ascen)us attribuit baptismo il- luminacionem dicens: Baptismus est principium spiritualis vite et illuminacio mentis. Alia causa est, quod aqua racione humiditalis sue habet vim ablutivam maiorem, quam alii liquores. Ideo conpetit baptismo, in quo mundantur sordes spirituales. Zách. üli.: Erit fons patens domui Davit in ablucionem peccatoris.

Hugo de Sancto Victore: Baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata.

3a causa est, quoniam aqua racione frigiditatis sue habet vim refrigerandi. Dicit enim Aris(toteles) in libro De proprietatibus elementorum, quod frigus provenit

28 ad suscepcionem luminis gracie: M add. et dei. ut transparencia vitrum ad suscepcionem luminis 33 domui: M in marg. corr. ex donui 35 frigiditatis: IVI frigriditatis

7 T it 3,5 10 recte Mc. 16,16 12 Ps. 6,7 15 Io. 15,3 16 Apoc. 1,5 17 recte Cant.

6,5 20 Io. 3,3 29 Ioh. Damasc. - ubi? 33 recte Zach. 13,1 34 Hugó S. Viet. - ubi?

36 Ps. AristoL - Isaac Israeli - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

40

ex vicinitate duorum elementorum frigidorum, scilicet terre et aque. Ideo con- petit baptismo, in quo fomes mitigatur. Eccli. XVIII.: Ardorem, scilicet fomitis, refrigerabit ros, id est gracia baptismalis. Quarta causa est, quoniam aqua maxi­

me convenit generacioni et augmentacioni rerum vivendum, ut dicitur (in libro) XVn. Animalium. Et patet eciam ex hoc, quod in principio mundi animalia ex aquis producta sunt, sicut pisces et aves, quorum quedam remissa sunt in gur­

giti, quedam levata sunt in aera. Ideo conpetit baptismo, quo est regeneráció in spiritualem vitam, sicut dicit Augustinus in sermone: Nascendo nos ad vitam genuit, baptisando ad salutem regeneravit. Quinta, quia in omnibus partibus in­

venitur. Sexta, quod ab omnibus faciliter habetur. Que duo conpetunt baptismo, prout est sacramentum necessitatis. Non sic sagwis vel oleum nec mei nec lac nec vinum, que nec ubique inveniuntur, nec ab omnibus facile habentur. Sep­

tima, quot aqua radoné levitatis sue significat divinam pietatem erga nos, qui volunt aqua mundari, non ferro incidi, sicut fiebat in lege veteri. Quia lex vetus fuit honoris ad confringendum duros, ideo duri in cultro et sagwine habebant re­

medium. Lex autem nova est pietatis et suavitatis. Mt. XI.: Iugum meum suave est. Ideo dat remedium in aqua, que facile cedit et leviter tangit. Ex hiis pa­

tet, quia ex institucione baptismi nos Dominus docuit per hoc, II quod effectus 20a gracie interiores in proprietatibus aque exterioribus designavit. Nobis eciam pe­

percit, quia sagwinem in aquam mutavit. Nos eciam pudicos esse voluit, quia remedium peccati, verecundum pariter et austerum et mutat inhonestum, secun­

dum Ber(nardum). Efficacia baptismi est delecio culpe et collacio gracie. Et hoc exprimit thema nostrum, cum dicit: quem, scilicet Spiritum Sanctum, regenerá­

toréin effudit in nos habunde, Glosa: quia et omnia peccata remittit et virtutes confert. Unde dico ad laudem et gloriam sacramenti nostri, quod delet culpam et confert gráciám. Et racio huius talis est: Divina liberalitas, que tantam huic sacramento contulit efficaciam. Racio vero huius causalitatis est triplex. Con­

gruenda prima sumitur ex parte illius, contra quod est baptismus, scilicet ex parte culpe originalis, que inter peccata peiores in anima relinquit sequelas, et cuius corrupcio est universalis et magna. Ideo congruum fuit, ut Deus magne efficacie remedium institueret in contrarium. Nam sicut in corrupcione illius morbi manifestatur rigor divine iusticie, sic in remedio illi opposito notificare- tur dulcedo divine misericordie, ut maior sit in nobis gracia, quam fuerit ante culpa, secundum apostolum, Ro. V.: Ubi habundavit etc., et non sicut delictum, ita et donum. Secunda congruitas sumitur ex parte eius, ad quod est baptismus, scilicet ad regenerandum, ut transferatur homo a potestate tenebrarum in adop- cionem filiorum. Io. 1°: Dedit eis potestatem. Ideo ibi maxime aperitur larga manus Dei in reduccione perditorum. Et ad hoc designandum dicitur in presen- ti verbo, quod spiritum regeneracionis effudit in nos habunde. Tercia congruitas sumitur ex parte ordinis, quia est primum sacramentum ad alia et fundamentum eorum. Ideo, ut perfectum firmaretur fundamentum et fides staret in seculum, placuit divine misericordie huic sacramento perfectam dare efficaciam ad de­

l i sagwis: M sagwinis 13 racione: M corr. ex racionis 15 duri: M duros 33 ante: M add. in

2 Eccli. 18,16 5 Aristot. - ubi? 8 Aug. - ubi? 16 Mt. 11,30 22 Bem. serm. circumc.

Dom. 1,1; PL 183.132D 34 Rom. 5,20 37 Io. 1,12

5

10

15

20

25

30

35

lendam culpam et conferendam gráciám. In quo sacramento det nobis perseve- I rare et institutor baptismi, Iesus Christus, ut a gracia baptismi veniamus ad 20b gloriam paradisi.

28. (EPIPHANIA DOMINI) Sermo quartus

Venit Iesus a Galilea in Iordanem ad Iohannem, ut baptizaretur ab eo, Mt.

m.

Dictum quoddam Domini Lu. XVUI.: Qui se humiliat, exaltabitur, verifica- tum est hodie in ipso. Nam quia humiliatus est sub manu servi in suscepcione baptismi, quia venit ad Iohannem, ut baptizaretur ab eo, ideo exaltatum est testi­

monium Patris sui cum descensu in eum Spiritus Sancti, quia aperti sunt celi et descendit Spiritus super eum et vox Patris intonuit: Hic est filius meus dilectus.

Et ita in hoc ewangelio laudibus attollitur humilitas Salvatoris in eo, quod est baptizatus, et notificatur utilitas humilitatis in eo, quot cognitus est esse Deus.

Humilitas duplex insinuatur, scilicet Salvatoris, quia venit ut baptizaretur, et pre- cursoris, quia dicebat: Ego ecce a te debeo baptizari, quasi se honore invicem prevenienles, Ro. XII. In descripcione humilitatis Christi designatur progressus virtutis in actum, quia venit a Galilea etc. Et persistencia virtutis in actu, quia Iohannes proibebat, et ipse voluit prohiberi, imo dixit: Sine modo, quasi per­

mittas me facere, quod volo. Quoniam ut dicit Aris(toteles) in Ethicis: In actu virtutis exigitur, ut sint se firme habentes, non mutabiliter. In progressu virtu­

tis in actum determinatur terminus progressionis „a quo”, et hec est Galilea, et terminus progressionis, et hic est Iordanis et Iohannes, hoc est locus et persona, et intenció progredientis, et hic est baptizacio. De hiis ergo dicitur: Venit etc., Glosa: ut qui diu latuerat, manifestaretur. Vere diu, quia XXX annis. Lu. III.:

Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum XXX. Per hoc dedit exemplum seden­

di in claustro, abstinendi a verbo et ab ordine sacro usque ad debitam II etatem. 20c

Rabanus: Triginta annorum Salvator predicare incepit ostendens nullum debere fieri sacerdotem vel predicatorem nisi virilis etatis. Sic Ioseph trecenarius Egipti regnum suscepit, Dávid regnum ea etate inchoavit, Ezechiel propheciam pro- nunciavit. Venit autem a Galilea, quia in Nazareth habitaverat, que est civitas Galilee, et sub typo loci habitacionis sue excluditur ab eo necessitas baptiza- cionis. Interpretatur enim mundus vel sanctus, quod Christo convenit, qui est mundus, sicut flos campi et lilium convallium et sanctus sanctorum. Venit au­

tem in Iordanem ad Iohannem. Et bene ista duo coniunguntur, quia Iordanis interpretatur humilis descensus, Iohannes autem in quo est gracia, quia Deus humilibus dat gráciám. Venit vero, ut baptizaretur. Voluit autem baptizari multis de causis. Et prima causa est, ut aquas ad baptismum sanctificaret. Cristus bapti­

zatus est, non ut ipse remissionem acciperet, sed ut sanctificans aquas relinqueret

13 notificatur M add. et dei. humilitas 20 finné: M in marg. corr ex fime ? 37 est: M add. et dei. de causis

6 Mt. 3,13 7 Lc. 18,14 16 Rom. 12,10 18 Sine modo: Mt. 3,15 19 Aristot. eth.

Nic. 2,3 24 Lc. 3,23 27 Hraban. - ubi? 33 flos campi: cf. Cant. 2,1 35-36 Eleus

Nic. 2,3 24 Lc. 3,23 27 Hraban. - ubi? 33 flos campi: cf. Cant. 2,1 35-36 Eleus