• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

87. DE MARIA MAGDALÉNA Sermo secundus

Mulierem fortem quis inveniet? Prover. ultimo. In Maria Magdaléna conve­

nerunt quasi duo contraria, scilicet mollis natura et virtus animosa. Fuit enim mulier et ideo mollis, quia mulier dicitur a mollicie quasi mollior. Et quamvis esset mulier sexu, fuit tamen fortis facto. Unde huic questioni: Mulierem for­

tem, id est in bonis constantem, quis inveniet? — quasi rarus vel nullus —, (respondere) possumus, quod Dominus Iesus invenit unam in domo pharisei, tunc quidem infirmam, sed per ipsum fortem factam, sicut ignis consolidat te­

stam. Ideo ad laudem ipsius possumus dicere et debemus, quod ipsa fuit mulier munda ex parte concupiscencie. De quali muliere scriptum est Eccli. XL.: Edifi- cacio civitatis confirmabit nomen et super hec mulier immaculata computabitur.

Discreta ex parte racionabili. De quali dicitur Prover. Xllll.: Sapiens mulier edi- ficat domum suam. Virtuosa ex parte irascibili. De quali dicitur Rulh IUI.: Scit omnis populus mulierem te esse virtutis. Sed est alia triplex proprietas mulieris mala contraria predicte triplici proprietati bone, que invenitur in malis mulieri­

bus, scilicet stul(ti)cia contra sapiendam. De quali dicitur lob Ü.: Quasi ima de stul(tis) muli(eribus) locu(ta) es. Prover. VU.: Mulier stulta et clamosa. Macula­

ta contra mundiciam. De quali Ier.

n.:

Mulier dimittens virum su(um) pol(luta) erit. (Eccli.) IX.: Mulier fornicaria quasi stercus in via. Invalida contra con­

standam. De quali Deuter. 24.: Tenera mulier et delicata non valet pedem figere super terram. Lu. XUI.: Mulier habebat spiritum infirmitatis. Sed domina nostra, de qua nunc loquimur, fuit mulier fortis. Et hoc in duobus, scilicet in aggres­

sione arduorum et in perpessione molestorum. Aggressa est autem quadniplex arduum, scilicet continende in affectu, perseverande in profectu, operacionis in effectu, contemplacionis in aspectu. De quibus habetur in epistola: Accinxit for­

titudine, id est forti proposito castitatis, lumbos su(os), id est naturales affectus generacionis, in quibus est virtus sementina ad diffusionem speciei dicti sic ob lasciviam libidinis, et roboravit brachium suum. Per brachium intelliguntur ope­

ra I pietatis, que roborantur consideracione ultimi finis, quod scilicet seminanti 58b

18 hec: M hanc 18 mulier: M corr. ex mulierem 19 racionabili: M racionabilis 31­

32 in effectu: M corr. ex affectu 34 sementina: M semertina

3 Bem. consid. 2,9,18; PL 182.753C 6 Bem. serm. in cant. 13,7; PL 183.837D 9 Prov.

31,10 11 mulier dicitur: Isid. őrig. 11,2,18; PL 82,417A 17 Eccli. 40,19 19 Prov. 14,1 20 recte Ruth 3,11 23 lob 2,10 24 recte Prov. 9,13 25 recte Ier. 3,1 26 Eccli. 9,10 27 recte DeuL 28,56 28 Lc. 13,11 32 in epistola: Prov. 31,17

5

10

15

20

25

30

35

iusticiam est merces fidelis, Prover. XI. Et secundum Augustinum in canonicam Io(hannis): Memoria promisse mercedis perseverantem facit in opere. Ideo boni operarii monentur Ü Paral. XV°: Confortamini et non dissolventur manus ve- stre, erit enim merces operi vestro. Gustavit et vidit, id est affectu, et intellectu expertus est, quod bona est negociacio eius, scilicet vite immarcescibilis. In qua negociacione emitur paupertate regnum, labore requies, tristicia gaudium. Non exti(gwitur) in nocte lucerna. Lucerna est lumen boni exempli, de quo dicitur Lu. XH.: Luceme ardentes sint in manibus vestris, que non debent extingwi in nocte huius seculi, ut semper faciamus bona, ut sit lucerna nostra similis illi luceme, de qua loquitur Isi(dorus) in libro Ethim(ologiarum), quod in Archa- dia invenitur quidam lapis, qui dicitur asbestos, qui semel accensus nunquam extigwitur, de quo lapide in fano quodam Veneris fuit candelabrum et in eo lucerna, que nulla tempestate extingwebatur sub clivo. Similiter pertulit quadru­

plex molestum, scilicet ruboris, doloris, ardoris et despeccionis. Signum ruboris fuit in ea, quod stetit retro, scilicet propter reverendam non audens venire con­

tra faciem tanti Domini. Cui simile legitur fecisse Moyses Exo. III.: Abscondit faciem suam, non enim audebat respicere contra Dominum. Peccator enim de­

bet esse verecundus coram Deo, ut publicanus, qui nolebat nec oculos ad celum levare, Lu. XVUI. Ber(nardus) super Cant. XVI.: Qua fronte attollo oculos ad vultum patris tam boni tam malus filius? Pudet indigno gessisse genitore meo.

Exitus aquarum deducunt oculi mei, operiat confusio vultum meum. Erubuit au­

tem et propter sexum, quia mulier, et propter luxum, quia peccatrix, et propter convivandum cetum, cum quibus Dominus tunc accumbebat. Signum doloris fuit in ea, quod lacrimata est. Nam lacrime dicuntur a laceracione mentis. Et flevit humiliter, quia ad pedes, et largiter, quia ad sufficiendam rigacionis, et utiliter, quia per hoc meruit expulsionem demonis, id est culpe, secundum illud dictum Sedulii: Scameus aguis inperiosa sacri fugiens miracula verbi corde tuo depulsus abit. Ad commendacionem ardoris eius dicit Dominus de ea: Remit­

tuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Invenitur autem triplex signum amoris in ea, scilicet extersio capillorum, adibicio osculorum, inunccio odora­

mentorum, ubi tot fecit holocausta II de se in bonis, quod habuit oblectamenta 58c

in malis. Ad expressionem despeccionis eius dixit phariseus de ea: Hic, si es­

set propheta etc. Despexit autem personam, cum ait: que, et fortunam, cum ait:

qualis. Et improperavit preteritam culpam, cum ait: peccatrix est. Sed falsum di­

xit, quia cum plorabat, iam peccatrix non erat. Unde Gregorius: Incendit plene peccati rubiginem, quia ardet valde per amoris ignem.

5 immarcescibilis: M immarcessibilis 9 nocte: M add. ut 11 asbestos: M abeston 17 Peccator: M Peccatorem 20 genitore: M genere

lP ro v . 11,18 1 Aug. in epistloh. 3,11; PL 35,2003 3 2 Par. 15,7 8 Lc. 12,35 10 Isid.

őrig. 16,4,4; PL 82.565A 16 Ex. 3,6 19 Lc. 18,13 19 Bem. serm. in cant. 16,4; PL 183.850D 24 lacrime dicuntur: Isid. őrig. 11,1,41; PL 82.402B 27 Sédül. carm. pasch.

4,145-147; PL 19.685A 28 Lc. 7,47 31 tot fecit: Greg. M. in evang. 33,2; PL 76,1240B 32 Hic, si: Lc. 7,39 35 Greg. M. in evang. 33,4; PL 76.1241C

5

10

15

20

25

30

35

88. (DE SANCTA MARIA MAGDALÉNA) (Sermo tercius)

Date sunt mulieri due ale aquile magne, ut volaret in desertum, Apók. XII.

Ffestum Beate Magdalene est nobis in exemplum, ut penitenciam assumamus, sicut ipsa fecit, quia secundum Gregorium: Saxeum pectus habet, quem huius peccatricis lacrime ad exemplum penitendi non emolliunt. Est eciam nobis in gaudium propter veniam, quam per penitenciam promeruit, quia dimissa sunt ei peccata multa, Lu. VII. De tali ergo festo locuturis gracia est imploranda Salvatoris. Date sunt etc. Mulier ista est Beata Maria, quam duo commendant in hiis verbis, scilicet pietas officiosa et largitas divina. Pietas sua insinuatur sub nomine mulieris, quoniam natura muliebris primo quidem, est prompcior ad miserendum. Aristoteles VI. Animalium: Mulier est maioris pietatis, quam vir, et cicius eicit lacrimas. 2°, est ardencior ad amandum. Isi(dorus) Li(ber) Ethim(ologiarum): Ffemina dicta est in Greco ab ignea vi phos, quod est ignis, quia vehementer concupiscit. Amaciores enim femine sunt tam in hominibus quam in animalibus. Unde nimius amor femineus vocatur aput antiquos. Tercio, est debilior ad sustinendum. Isi(dorus): Aput antiquos dicitur a mollicie qua­

si mollior. Uterque enim sexus fortitudine et imbecillitate corporum discernitur.

Aristoteles: Universaliter femine sunt debiliores masculis preter ursam et leo- pardam. Quarto, est levior ad discurrendum. Aristoteles: Modus feminarum est, quod sunt leviores ad discurrendum. Quinto, est diligencior circa fetum. Ari­

stoteles: In omnibus generibus femine sunt magis sollicite circa nutrimentum filiorum. Unde et mater nomen assumpsit a mamma, secundum Isi(dorum), eo quod femi(na) nutriendo mammam porrigit. Sollicita est enim mulier naturaliter circa nutrimentum filiorum. Sexto, est apcior ad corporis cultum. Oracius: Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris. Has commendabiles condiciones nature muliebris habuit domina I nostra Magdaléna, quia fuit prompta ad miserendum 58d

proximo indigenti. Unde in epistola: Manum suam aperuit inopi. Fuit ardens amator summi boni. Unde os suum, scilicet intrinsecum, aperuit sapiende, sci­

licet amande. Ipsa enim plus laudatur inter mulieres de dileccione Iesu Christi, cuius dileccionis signa fuerunt in ipsa muliere lacrime et ad viventem Domi­

num, quando lacrimis rigavit pedes eius, Lu. VII., et ad mortuum, quando stabat ad monumentum for(is) plorans, Io. XXI. Fuit debilis ad sustinendum pondus peccati, quia statim, ut conspexit Dominum gracie largitorem et criminum in­

dultorem in domum venisse Simonis, penitenciam sibi assumpsit convenientem, et sic ingressa est ad fontem pietatis, et que venerat inmunda, recessit iustifi- cata. Ffuit levis ad discurrendum post vestigia predicantis Christi. Legitur enim Lu. VEL, quod Iesus iter faciebat per civitates et cum illo Maria, que vocatur Magdaléna. Ffuit diligens circa fetum operis boni, que nunquam comedit

pa-3 Date: M Nate 16 nimius: M in marg. 19 masculis: M masculos 19 ursam: M usuram 23 mamma: M manna 24 enim: M iter. 34 conspexit: M conperit 35 convenientem: M comitem

3 Apoc. 12,14 5 Greg. M. in evang. 33,1; PL 76.1239C 8 Lc. 7,47 12 Aristot. - ubi?

13 Isid. őrig. 11,2,24; PL 82,417C 17 Isid. őrig. 11,2,18; PL 82.417A 19 Aristot. - ubi?

20 Aristot. - ubi? 21 Aristot. - ubi? 23 Isid. - ubi? 25 Hor. epod. 12,1 28 Prov.

31,20 32 Lc. 7,38 33 recte Io. 20,11 38 Lc. 8,2

5

10

15

20

25

30

35

40

nem ociosa, et suscipiebat Christum hospicio et exhibebat sibi et suis necessaria cum sorore sua Martha, ut legitur Lu. XI. Ffuit aptissima ad cultum mentis per habitum virtutis, quia bissus castitatis et purpura caritatis fuit indumentum eius.

Largitas divina commendatur in ea ex hoc, quod date sunt ei due ale. Que date sunt ei pleniter, quia due. Nam una ala non sufficit ad volandum. Et sublimiter, quia ale aquile, que sublimius volat aliis avibus. Et utiliter, quia: ut volaret in desertum. Et sic patet, quia in hac dacione fuit plenitudo muneris, ahitudo ori­

ginis et magnitudo utilitatis. Sunt autem in ipsa due ale, fides et dileccio, que sunt magne, quia magni meritorie, quoniam dileccio meruit in ipsa remissionem culpe secundum dictum Domini: Dimissa sunt ei peccata multa etc. Fides salva- cionem anime, sicut statim sequitur in dicto Domini: Fides tua te salvam fecit.

Et fuerunt iste ale aquile, id est Christi tamquam conferentis. Unde Isa. XL.

Assument pennas sicut aquile, scilicet a Christo conferente. Dicitur autem aqui­

la Christus primo, propter excessum elevacionis, pre ceteris enim avibus alcius volat. Ideo vocatur a Dionisio XV. Angelice ierarchie: Avis regalis alte ambu­

lans et velociter volans. Iob 39.: Elevabitur aquila et in ar(duis) po(nit) ni(dum) su(um). Sic Christus excedit omnia altitudine dignitatis sue. Cui iure pcrhempni

II arcibus etereis una est cum Patre potestas, par splendor, communis apex, socia- 59a

le cacumen, maiestas similis, secundum Sedulium. Secundo, propter aspectum contemplacionis. Dicitur enim ab acumine oculorum. Tanti enim et tam limpi­

di dicitur esse visus, ut cum super maria immobili feratur penna nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculum natare videat in fluctibus, ac adinstar lapidis ad centrum tendentis descendens unguibus raptam predam ad litus pertrait. Hugo super Angelicam ierarchiam: Alimentum suum acute per­

spicit, sobrie appetit, potenter rapit, irreverberatis oculis aciem solis inspicit.

Sic Christus acuto intellectu cognoscit divinitatem, quia nemo novit Patrem nisi Filius, Mt. XI. Chrisostomus: Trinitas sibi soli nota est et homini assumpto. Ter- cio, propter effectum renovacionis. Quia sicut aquila reparat senectutem suam, sic Christus vetustatem nostram. Unde super illo verbo: „Renovabitur ut aquile iu(ventus) tua” dicit Glosa: Aquila senio gravatur et rostro curvato cibum non capit et inde langwescit, sed ad petram collidit et frangit et cibum sumens ad iu- ventutem redit. Sic Christus tollit a nobis in resurreccione vetustatem senectutis et reddit nobis etatem et vigorem iuventutis, quia resurgemus in etate sua iuve- nili, Ephe. m i. Phile. III.: Salvatorem exspec(tamus), qui refor(mabit) corpus humili(tatis) nostre. Quarto, propter affectum miseracionis, quoniam aquila dici­

tur habere hoc proprium, quod tempore hiemali aviculam modicam rapit, quam inter pedes de nocte tenens propter calefaccionem stringendo non perimit, sed orto sole illesam abire permittit. Sic Christus peccatorem, qui est modici va- loris, tenens in pede sue potencie non perimit, sed ad conversionem inducit et orto sole gracie in eo abire permittit, quemadmodum legitur fecisse Mt. XVIII.:

Misertus dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit illi. Quinto,

prop-1 sibi et: M in marg. 13 sicut: M vere ? 14 ceteris: M cetis 17 altitudine: M altitudinem 22 in: M an 32 redit: M reddit 34 Ilii.: M add. II.

2 recte Lc. 10,39—40 12 Is. 40,31 15 Ps. Dion. Areop. coel. hier. 15,8; Dionysiaca 1026 16 Iob 39,27 19 Sedul. carm. pasch. 1,30-35; PL 19.555A 24 Hugó S. Viet - ubi?

27 M t 11,27 27 Ioh. Chrys. - ubi? 34 Eph. 2,5-6 ? 34 Phil. 3,31 40 Mt. 18,33

5

10

15

20

25

30

35

ter prudenciam eleccionis, quoniam sicut aquila pullos suos ungwe suspensos radiis obicit solis, et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat, si quos inflectere quasi degeneres abicit, sic Christus etema contuen­

tes sibi sociat, terrenis adherentes abicit, ut verum sit dictum suum Mt. XXUII.:

Unus assumetur, alter relinquitur. | Sexto, propter munificenciam largicionis. Est 59b

enim avis liberalis, et prédám, quam rapit, omnibus sequentibus participat, et nisi magna fame urgeatur, sola prédám captam non manducat. Et propter sui liberalitatem rex avium appellatur, quoniam regibus liberalitas convenit secun­

dum illud: Spargit opes citus et munera cogit abire. Sic Christus suis sequacibus temporalia donat et etema, ut dicit Psalmus: Gráciám et gloriam dabit Dominus.

Ps.: Aperis tu ma(num) tuam. Intenció autem dantis has alas fuit, ut volaret in desertum. Est autem desertum imo modo humilis penitencia. Exo. XIII.: Ibimus viam trium dierum in soli(tudinem). Alio modo celestis patria. Lu. XV.: Dimittit LXXXXIX in deserto, id est angelos in celo. Hec dicuntur deserta, quia dese­

runtur ab omnibus perversis. Sed domina nostra in desertum penitencie volavit, cum in domum Simonis cum lacrimis introivit, et polluta domum modicum pur­

gata recessit per gemitum propique lavans in gurgite fletus munda suis lacrimis reddit et detersa capillis. In desertum patrie volavit, quando celum cum gaudio introivit, quasi aquila expandens alas suas ad austrum, id est ad paradisi introi­

tum, lob 39. Auster enim est pars mundi luminosa, quia inde girat sol. Quo et nos precibus ipsius perducat Dominus Iesus Christus.

89. DE SANCTO IACOBO