• Nem Talált Eredményt

DE PURIFICACIONE (MARIÉ) Sermo secundus

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

40. DE PURIFICACIONE (MARIÉ) Sermo secundus

Venit ad templum sanctum suum Dominator, quem vos queritis, et angelus testamenti, quem vos vultis, Mala. III. Hec prophecia hodie fuit in Domino im­

pleta, quando tulerunt Iesum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino. Quia vero adventum magnorum magnus solet precurrere nuncius, Gen. XLVI.: Iacob mi­

sit ludam ante se, ideo primo, in hac epistola premittitur advenientis Domini nuncius. Secundo, exhibetur ipse adveniens Dominus. 3°, notificatur e magnifi- cencia venientis consequens effectus. Nuncius precurrens fuit Iohannes, de quo dicitur voce Patris ad Filium: Ecce mitto angelum, id est Iohannem, qui fuit an­

gelus officio, non natura, qui paravit viam ante Christum, qui et manifestavit eum venturum in populo testante patre ipsius Lu. 1°: Tu puer propheta etc. Unde et precursor Domini dictus est, significatus per Luciferum, qui precedit Solem, et per florem, quia precessit benedictum fructum ventris gloriose Virginis. Ut autem tantus nunccius fidelis inveniatur, secutus est ipse Dominus predictus se­

cundum quod sequitur: et statim veniet ad templum etc. Iesus Christus dicitur Dominus in divinitate, angelus testamenti in humanitate, quia secundum quod

22 Arnen: M al. man. 27 tulerunt: M add. et dei. caput

4 1 Io. 2,13 7 Ez. 41,16 9 Sap. 18,4 11 Gen. 13,11 20 Lev. 8,33 21 4 Reg.

5,14 26 Mai. 3,1 27 tulerunt Iesum: Lc. 2,22 28 Gen. 46,28 32 Ecce mitto: Mc. 1,2 34 Lc. 1,76

5

10

15

20

25

30

35

homo condidit nobis novum testamentum, qui fuit quesitus oracionibus et desi­

deratus affectibus ab omnibus devotis humani generis, sicut dicitur m Reg. X.:

Universa terra desiderabat videre vultum Salomonis. Venit autem ad sanctum templum I quale invenitur quadruplex in scripturis. Primum est materiale in Iu- 28d dea, de quo Lu. 11°: Venit in spiritu in templum. Secundum spirituale, fidelis anima, de quo 1° Cor. VII.: Vos estis templum Dei vivi. 3um etemale, celestis patria, de quo Psalmus: In templo eius omnes dicent gloriam. 4m speciale, virgo Maria, de quo in Psalmo: Sanctum est templum tuum, id est divina inhabitaci- one sanctificatum, et ipsum est mirabile in equitate, id est in operibus iusticie, non in auro et margaritis aut veste preciosa. In primum templum venit per obe- dienciam presentacionis, in secundum per gráciám illuminacionis, in tercium per gloriam ascensionis, in quartum per dem endam incamacionis. In templo editi­

cii materialis susceperunt eum Simon et Anna. In templo anime fidelis suscipit eum duplex potencia, scilicet intellectus et affectus. In templo patrie celestis su­

sceperunt eum Pater et angelorum agmina. In templo uteri virginalis fides et obediencia. Et istud templum primo, fuit illustratum interius muneribus virtu­

tum, donorum et graciarum. Sic legitur II0 Machabe. III.: Reges et principes, id est Deus Trinitas et homo assumptus et sancti angeli, templum, id est virgi­

nem, maximis muneribus illustrabant, quando dictum est ei: Ave, gracia plena, et: Invenisti gráciám apud Deum, Lu. 1°. Secundo, fuit ornatum exterius piissi- mis et sanctissimis moribus humilitatis et manswetudinis, sicut iterum legitur I Mach. IIII.: Ornaverunt faciem templi, id est exteriorem conversacionem vir­

ginis, coronis aureis, id est preciosis moribus et spectabilibus honestatibus, et dedicaverunt altare, scilicet cordis ipsius, Domino, id est ad honorem Domini, et facta est leticia magna in populo, quia ex hoc omnes sibi congaudemus, quia fecit sibi Dominus magna. 3°, fuit privilegiatum gracia immunitatis, ut haberet potestatem liberandi reos ad se confugientes secundum illam libertatem colla- tam in populo a rege Demetrio, I Mach. X.: Quicunque confugerint ad templum, quod est Ierosolimis, obnoxii regi, id est culpabiles Deo, in omni || negocio, id 29a

est in quolibet peccato, dimittantur. Quarto, fuit famosum per extensionem sui nominis et magnitudinis eciam ad eos, qui foris sunt. Que est enim gens tam infelix, que nomen Marié non audivit, quam tota Asia et orbis colit, Act. XIX., cum dicatur Iudith VIII.: Erat hec in omnibus famosissima, II Mach. II.: Fa­

mosissimum toto orbe templum recuperaverunt. Hoc potest dici de angelis, qui ipsam a nobis in suum consorcium transtulerunt in assumpcione, que nobis ad tempus commendata fuit. Et quia tale templum erat, ideo pro sui veneracione et sanctitate hodie per universum mundum honoratur. Cuius templi meritis et precibus perducat nos ad templum celi dominator Dominus, Iesus Christus.

29 regi: M corr. ex rei 33 hec: M hic 37 mundum: M in marg. corr. ex iunctum

2 3 Reg. 10,24 5 Lc. 2,27 6 recte 2 Cor. 6,16 7 Ps. 28,9 8 Ps. 64,5 17 2 Mach. 3,2 20 Lc. 1,28 et 30 22 1 Mach. 4,57-58 28 1 Mach. 10,43 32 Act. 19,27 33 Iudith 8,8 33 2 Mach. 2,23

5

10

15

20

25

30

35

40

41. <DE PURIFICACIONE MARIÉ) Sermo tercius

Postquam impleti sunt dies purgacionis Marié, tulerunt Iesum in Ierusalem, Lu. II. Dictum est de Domino nostro, quod factus est ex muliere et factus est sub lege, Gal. DII0. Ex muliere quidem factus est, ut in anima fideli imprimatur inde- lebiliter devocio pietatis. Sub lege autem factus est, ut in anima fideli imprimatur indelebiliter cognicio veritatis. Et de hoc, qualiter factus est ex muliere, actum est in precedenti festo nativitatis. De hoc vero, qualiter factus est sub lege, agi­

tur in presenti festo purificacionis, et ostenditur, quod fuit subiectus triplici legi, scilicet purificacionis, de qua habetur Levi. XII.: Mulier, que parit puerum, non ingredietur sanctuarium, donec impleti fuerint dies purificacionis eius. Redemp- cionis, de qua Exo. XEL: Omnia primogenita filiorum tuorum precio redimes, intelligendum est: preter levitas. Oblacionis, de qua Levi. XII.: Cum expleti fue­

rint dies purificacionis eius, offerret pro filio agnum in holocaustum, turturem sive columba(m) pro peccato. Lex purificacionis introducta fuit in remedium (in)firmitatis, ut quoniam mulier infecta concipit et dolorose parit, per congru­

um tempus quiesceret a dolore et I purgaretur ab immundicia. Lex redempcionis 29b

introducta fuit in memoriam iiberacionis de Egypto, ut quoniam Dominus per­

cussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus, voluit omnia primogenita filiorum Israel sibi offerri et redimi precio constituto, Exo. XIII. Lex oblacionis specialiter turturum et columbarum introducta fuit ob necessitatem paupertatis, ut quoniam pauper non posset offerre agnum, offerret duos turtures aut duos pullos columbe, Levit. XII. Mira ergo dispensacionc subiectus fuit Salvator ho­

die huic triplici legi, scilicet ad documentum sustinende infirmitatis. Et hoc est, quod dicit ewangelista: Postquam imple(ti) sunt di(es) pur(gacionis) Marié se­

cundum legem Moysi, scilicet in qua determinatur tempus purificacionis. Legi redempcionis ad exemplum humilitatis. Et hoc est, quod subdit: Tulerunt Iesum in Ierusalem, ut siste(rent) eum Deo, id est consecrarent et redimerent, eciam supple: sicut scriptum est in lege Domini, scilicet Exo. XIII., Levi. XII., quia omne masculinum etc. Dicendo adaperiens, hoc solum wlt intelligi, quod fruc­

tus uteri factus est manifestus, qui prius erat inclusus, ut dicit Ambrosius. Legi oblacionis pauperum in exemplum paupertatis. Unde ulterius subdit: Et ut da­

rent hostiam, scilicet pro puero redimendo, per turturum etc. Non determinat ewangelista, quos aves obtulerunt, quia columba gregatim volans activam vi­

tam designat, turtur solivagus contemplativam, que paucorum est, et quoniam utraque vita Deo est accepta, consulte utrasque nominavit, ut dicit Beda. Po­

nit autem expositor huius ewangelii tres oblaciones pro Domino factas. Unam, que facta est pro ipso, 2am pro nobis in exemplum, terciam vero fecit de seipso pro omnibus. Prima oblacio de humilitate nos instruit, cum legislator et iudex humiliter legi subicitur. Secunda de paupertate, cum Dominus omnium rerum

13 Oblacionis: M Oblaciones 23 Levit.: M al. man. 34-35 vitam: M in marg. 36 Beda:

M Bemardus 38 pro ipso: M add. et dei. de ambo 38 2an' pro nobis in exemplum: M in marg.

4 Lc. 2,22 5 Gal. 4,4 10 Lev. 12,4 12 Ex. 13,13 13 Lev. 12,6 20 Ex. 13,15 23 Lev. 12,8 29 sicut scriptum: Lc. 2,23 29 Ex. 13,2 29 Lev. 12,6 31 Ambr. - ubi?

32-33 Et ut darent: Lc. 2,24 36 Beda Ven. in Lc. 2,24; PL 92,343B-D

5

10

15

20

25

30

35

40

pauper pro nobis factus offerret pauperum oblacionem. Tercia de II pietate, cum 29c

pius Dominus pro impiis non dubitavit manibus tradi nocendum et crucis subire tormentum. Moraliter autem, quantum ad nostram erudicionem tria hic notan­

tur, scilicet misterium purificacionis Marié, sacramentum delacionis dominice, significanda oblacionis facte. Misterium purificacionis est, quod Maria interpre­

tatur stella, vel amarum mare et typum gerit anime, que sive sit in amaritudine active, sive in lumine contemplative, semper indiget purgari ab immundicia co­

gi tacionis, locucionis, operacionis, quoniam hoc indicitur sibi Isai. 1°: Lavamini, mundi estote, auferte etc. Felix homo est, de quo potest dici: Impleti sunt dies purgacionis eius, ut possit ferri in Ierusalem celestem. Sed ve nobis est, dicit expositor, si dies impleantur et purgacio non compleatur. Ut necesse sit nos illo igne purgari, quo nichil potest in hac vita penalius cogitari. Voluit autem Virgo purificari primo, in exemplum humilitatis, quoniam ut dicit Ber(nardus) super Cant.: Verus humilis vilis wult reputari. Secundo, in exemplum societatis, ut vitetur odiosa singularitas et prestetur solacium illis, qui talibus ex necessitate subiciebantur per quandam assimilacionem sui ad illos, quia dictum est, quod solacium est miseris socios habuisse penarum. Ber(nardus) in sermone: Esto in­

ter mulieres virgo Maria, quasi una illarum, quia et filius tuus sic est in numero puerorum. 3°, in signum virtutis, ut postquam filium peperimus, id est bonum opus fecerimus, dicamus: Servi inutiles sumus, Luc. XVII. 4°, in cumulum obe- dicionis, qui plus facit, quam teneatur. Ber(nardus): Vere virgo beata, non habes necessitatem, nec tibi opus est purgacione, quia nec propter te lex hec consti­

tuta est, sed pro omnibus, scilicet pro illis, que pariunt suscepto semine, Levi.

XII. Sed ipsa peperit ex mistico spiramine. Sacramentum delacionis pueri est, ut detur forma parentibus quatenus filios suos offerant Deo, sicut puer Sámuel adductus est a parentibus I ad Helii sacerdotem, I Reg. II. Quod debent face- 29d

re instruendo in fide, quia dicitur illis Eccli. VII.: Filii libi sunt? Erudi illos.

Et informando in moribus. Et hoc tam de vitandis, quia dicit lex Levi. XVI.:

Docebitis filios vestros, ut caveant immundicias, quam de agendis, exemplo Sa­

lomonis, qui dicit de se Prover. IIIL: Tenellus fui coram matre mea et docebat me: Custodi precepta mea et vives. Tulerunt autem in Ierusalem dictante lege Domini, in qua est primo, intencionis rectificacio, quia precipiuntur ibi primoge­

nita, id est bonorum operum inicia Deo offerri, Exo. XIII.: Sanctifica mihi omne primogenitum. Secundo, racionis illuminacio. Ps.: Preceptum Domini lucidum.

Prover. VI°: Mandatum lucerna est et lex lux. 3°, affeccionis inflammacio. Ps.:

Eloquium Domini, id est verbum legis, inflammavit eum. 4°, operacionis direc- cio. Prover. nn.: Suscipe verba mea, viam sapiencie monstra(bo) tibi, ducam te per semitas equitatis, quas cum ingressus fueris, non habebis offendiculum. Si­

gnificanda oblacionis facta est, ut ne appareamus coram Deo vacui, Exo. XIII., sed offeramus duos turtures, id est mundiciam exterioris et interioris hominis, ut non tantum caveatur immunda camis concupiscencia, sed eciam vitetur

super-1 de: M iter. 30 docebat: M docebit

8 Is. 1,16 13 Bem. serm. in cant. 16,10; PL 183.853A 17 solacium est: Walther 29947 17 Bem. serm. purif. 3,2; PL 183,370B 20 Lc. 17,10 21 Bem. serm. purif. 3,2; PL 183.370A 23 Lev. 12,1 26 recte 1 Reg. 1,24 28 recte Lev. 15,31 30 Prov. 4,3—4 33 Ex. 14,2 34 Ps. 18,9 35 Prov. 6,23 35 Ps. 104,19 37 Prov. 4,10-12 39 recte Ex. 23,15

5

10

15

20

25

30

35

bia, oris arrogancia, de qua dicitur: Immundus erit omnis arrogans coram Deo.

Offeramus eciam duas columbas, que sunt simplicitas et benignitas, quarum pul­

li sunt fructus innocencie et beneficiencie, ut non facias alteri, quod tibi non vis fieri, quantum ad beneficienciam. Quod in nobis efficiat redemptus Dominus turturibus et columbis.