• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

38. SERMO DE SANCTO PAULO SECUNDUS

Sol egressus est super terram, et Loth ingressus est Segor, Gén. XIX. Hoc dictum est de homine eruto, id est erepto de Sodomis, nos autem accipere possu­

mus de homine salvato ex Iudeis, Sancto Paulo. In salvacione autem cuiuslibet hominis duo occurrunt necessaria sibi coniuncta, scilicet divinus respectus et vo­

luntarius consensus. Quoniam ut ait Gregorius in Moralibus XXXIII.: Bonum, quod agimus, Dei est et nostrum est. Dei per prevenientem gráciám, nostrum per obsequentem voluntatem liberam. Hec duo, scilicet divinus respectus et vo­

luntarius consensus, obviaverunt sibi in conversione Sancti Pauli. Nam divinus respectus infundit donum illuminacionis. Et hoc notatur in presenti verbo cum dicitur: Sol egressus est super terram. Voluntarius consensus reddidit obsequi­

um obedicionis. Et hoc notatur, cum dicitur: Loth est ingressus Segor. Hec duo, scilicet illuminacio et obedicio demonstrant duplicem divini amoris virtutem, scilicet processivam, qua procedit ad omnia, et reflexivam, qua reducit omnia.

De qua duplici virtute dicit Dionisius IIII. De divinis nominibus: Ipse omnium causa propter habundanciam amature bonitatis extra seipsum fit ad omnia exi- stencia providendis, et ex eo quod est super omnia ad id, quod est in omnibus, deponitur. Ecce virtus processiva. Et omnia ad seipsam bonitas convertit, et prin­

ceps congregatrix est dispersorum, sicut principalis et vivificans I divinitas. Ecce 26d virtus reflexiva. Illuminacio pertinet ad Pauli privilegium, scilicet quod cum ex­

cellenti miraculo vocis et lucis est conversus secundum dictum Moysi Deutero.

nn.:

De celo audire te fecit vocem suam. Obedicio pertinet ad Pauli meritum, scilicet quod tam cito et faciliter acquievit increpanti dicens: Domine, quid me vis facere? Glosa: indica mihi voluntatem tuam et ego obediam. Non enim illa irradiacio exterior coegit eum violenter, sed induxit familiariter, quoniam ut dicit

3 iuventute: M corr. ex iuvente 16 eruto: M in marg. add. id est erepto 18 necessaria: M necessario

1 Io.l5,15 2 Bem. serm. in Cant. 79,1; PL 183,1163B 3 Eccli. 6,18 4 Ex. 25,15 5 Aristot cat. 10 10 Os. 4,6 11 Is. 5,13 15 Gen. 19,23 19 Greg. M. morál. 33,21,40;

PL 76.699C 28 Ps. Dion. Areop. div. nom. 4,13; Dionysiaca 217 34 Deut. 4,36

5

10

15

20

25

30

35

40

Dionisius Hű. De divinis nominibus: Non est providencie divine corrumpere na­

turam, id est cogere liberum arbitrium. Et secundum Damascenum II. libro: Non habemus coactam vitam. Primum, scilicet egressio solis super terram, dat nobis fiduciam de possibilitate conversionis, quia divina clemencia eciam recedentes non deserit, sed insequitur, ut fecit Paulo in presenti. Unde dicitur peccatori Is.

XXX.: Audies vocem post tergum monentis. Secundus, scilicet ingressio Loth in Segor, dat nobis formam ad celeritatem conversionis, quia ad unius increpaci- onis vocem: Saulé, Saulé etc., statim emollitus respondit: Domine, quid me vis facere? Simile habetur I Reg. ID.: Loquere, Domine etc. Ps.: Hodie, si vocem eius. Dicatur ergo ad laudem divine clemencie, quod Sol egressus est super ter­

ram. Per Solem intelligitur Christus propter tria, quoniam Sol est fons caloris, origo lucis, principium generacionis. Quod Sol sit fons caloris, dicit Ambrosius

TTTT Exameron. Magnus est Sol iste, qui replet orbem terrarum suo calore. Et Aristoteles dicit primo Metheoromm, quod corpus Solis est maius corporibus aliarum stellarum, et solus habet plus potencie ad generandam caliditatem. Quod vero Sol sit origo lucis, dicit Algazel in Melhaphisica sua: Sol est fons lucis om­

ni lucenti eo, quod emittit lucem a se in aliud a se. Quod eciam sit principium generacionis, dicit Dionisius ü li. De di(vinis) no(minibus): Ad generacionem sensibilium corporum confert et auget et renovat. Aristoteles libro De genera- cione: Principium generacionis fructuum est a Sole. Per hunc triplicem Solis effectum in creatura corporali signatur triplex calliditas Christi in mente racio- nali, quia ipse infundit calorem dileccionis, ipse prebet lumen cognicionis, ipse multiplicat II fructum bone operacionis. Calore dileccionis inflammat potenciám 27a

affectivam, lumine cognicionis illustrat intellectivam, fructu operacionis ornat bonam vitam. Hinc est, quod dicitur Eccli. XLIII.: Tripliciter Sol exurit mon­

tes, id est sanctos. Sed quia bonum est diffusivum sui, ideo Sol iste egressus est super terram, id est Saulum, hominem terrenum, quando dixit de celo: Sau­

lé, quid me persequeris? Tria autem dicuntur de terra in scripturis, scilicet quod in adversitatem consurgit. lob XX.: Terra adversus eum consurget. Et quod fon­

tem absummit. Apó. XII.: Aperuit terra os suum. (Et quod suscipit sagwinem, Gén. IV.: Aperuit os suum) et suscepit sagwinem fratris tui. Hec tria convenie­

bant Paulo, cum esset adhuc Saul, qui per superbiam adversabatur Deo, sicut ipse dicit Act. XXVI.: Existimabam me adversus nomen Iesu multa contraria agere. Et per scienciam legalis litterature desipiebat in errore, tamquam bibisset aquam erroris, et insipiende. Nam insipida dicitur esse, et hoc est, quod ipse dicit Ia Tim. 1°: Ignorans feci in incredulitate. Siciebat. Erat enim cedens eos, qui credebant in Christum, et cum funderetur sagwis Stephani, ipse consencie- bat, Act. XXn. Hec sunt tria iacula Ioas regis, id est diaboli, Ilii Reg. XIII., scilicet tumide mentis superbia, filii nominis sciencia et persecucionis malicia.

Porro Sol egrediens super terram tria facit in terra. Primo, suum radium ma­

nifestat. Avicebron III. Fontis vite: Lumen Solis infusum aeri nondum apparet,

1 divine: M in marg. 38 Hec: M Hic

1 Ps. Dion. Areop. div. nom. 4,33; Dionysiaca 312 2 Ioh. Dainasc. - ubi? 5 Is. 30,21 9 1 Reg. 3,10 9 Ps. 94,8 12 Ambr. hex. 4,4,25; PL 14,214A 14 Aristot. - ubi? 16 Algazel - ubi? 18 Ps. Dion. Areop. div. nom. 4,4; Dionysiaca 166 19 Aristot - ubi? 25 Eccli.

43,4 29 lob. 20,27 30 Apoc. 12,16 31 Gen. 4,11 33 Act. 26,9 36 1 Tun. 1,13 38 A ct 22,20 38 4 Reg. 13,18 41 Avicebron Fons vitae 3,16

5

10

15

20

25

30

35

40

donec inveniret corpus solidum, ut terram, et tunc lumen sensibiliter apparet eo, quod non potuit penetrare partes eius sicut aeris, sed stetit in superficie corpo­

ris et adunata est eius essencia. Secundo, ex terra vaporem elevat. Aristoteles

Metheororum: Cum Sol revolvitur in orbe suo et appropinquat ad pendicula rem faciendam in terra, elevat vaporem ex ea. Tercio, per terram Lunam ob­

scurat. Aristoteles n . Posteriorum: Defectus, id est eclipsis, est privacio luminis a Luna terre obiectu. Hec tria spiritualiter intellecta fecit Sol Christus in Pau­

lo. Primo, eum illuminavit, et ad hoc designandum | ceciderunt ab oculis eius 27b

tamquam scame et visum recepit. Secundo, in lacrimas resolvit, quasi Sol de vapore terre pluviam pararet, quia servivit Deo cum multis lacrimis, ut ipse di­

cit Act. XX. 3°, per eum perditum populum confudit, quasi Sol Lunam, id est synagogam obscurasset, quia Saulus convalescebat et confundebat Iudeos, af­

firmans quia hic est Christus, Act. IX. In cuius signum Beniamin in ortu suo occidit matrem, Gén. XXXV. Hec sunt tria bona, quibus Deus implevit terram, id est Paulum, Eccli. XVI., scilicet excellens cognicio veritatis, fervens devo- cio pietatis, potens conviccio perfide gentis. Post respectum clemencie Christi sequitur consensus obedientis Pauli, quia Loth ingressus est Segor. Per Lolh, qui interpretatur vocans, designatur Paulus, quem Dominus ad hoc ordinavit, ut alios vocaret ad salutem, secundum quod dicitur: Vas eleccionis est mihi iste, ut portet etc. Non solum enim ipse conversus erat ad vere existentem Deum, sed eciam aliis sicut iera(r)cha ducatum prebebat ad thearchicam obduccionem, secundum Dionisium IX. Angelice iera(r)chie. Hic ergo ingressus est Segor Do­

mino precipiente secundum illud: Surge et ingredere civita(tem). Ingressus est autem triplicem civitatem, scilicet ecclesie, consciencie et patrie. Que tres ci­

vitates designantur per Segor secundum tres interpretaciones nominis ipsius.

Interpretatur enim calens, et sic significat ecclesiam, que calet amore sponsi, ut testatur de se in Psalmo: Concaluit cor meum, et Cant. V.: Nuncciate dilecto etc. Interpretatur et parvula, et significat Pauli consciendam, que fuit parvula reputacione sui vocans se minimum apostolorum, I Cor. XV, (cum) secundum veritatem esset maximus eorum. Interpretatur eciam meridiana, et significat ce- lestem patriam, que est luminosa, ut ipsum meridiei aperta cognicione Dei, ubi cognoscimus eum, sicut cogniti sumus ab eo, I Cor. XIII. Primam civitatem in­

gressus per fidei et sacramentorum suscepcionem, quando surgens II baplizalus 27c

est, Act. IX. Secundam per diligentem sui custodicionem, quia conversatus est ante Deum cum omni consciencia bona, Act. XXIII. Terciam per internam pa­

radisi speculacionem, quando raptus est usque ad tercium célúm, II Cor. XII. Et tandem ingressus est per anime sue suscepcionem in die marlirii sui, de quo in­

gressu habetur ü l Reg. X.: Ingressa est Ierusalem, id est celestem patriam, cum multo comitatu, scilicet bonorum meritorum et sanctorum angelorum et omnium salvatorum per ipsius officium, quo nos perducat precibus ipsius Sol egressus super terram, Iesus Christus. Arnen.

7 Hec: M Hic 8 ab: M suprascr. 35 internam: M interranam

3 Aristot - ubi? 6 Aristot. an. post. 2,2 11 Act. 20,19 13 Act. 9,22 14 Gen. 35,19 15 Eccli. 16,30 19 Vas eleccionis: Act. 9,15 22 Ps. Dion. Areop. coel. hier. 9,3; Dionysiaca 909 23 Surge et: Act. 9,7 27 Ps. 38,4 27 Cant. 5,8 ? 29 1 Cor. 15,9 32 1 Cor.

13,12 34 Act. 9,18 35 Act. 23,1 36 2 Cor. 12,2 38 3 Reg. 10,2

5

10

15

20

25

30

35

40

39. PURIFICACION1S MARIÉ