• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

35. DE SANCTO VINCENCIO Sermo primus

Utramque partem eius consumpsit ignis, Ezech. XV. Sicut sunt diverse partes in homine, scilicet exterior et interior, scilicet corpus et anima, sic sunt diversi ignes, scilicet exterior et interior, superior et inferior, et aliquo istorum ignium arsit corpus Sancti Vincendi, aliquo spiritum, aliquo utrumque, aliquo neutrum.

Dico ergo, quod ignis I exterior est persecucio corporalis, de quo dicit Psalmus: 24d

Igne me examinasti. Interior est dileccio spiritualis, de quo Luc. XII.: Ignem veni mittere. Superior fulgor paradisi, de quo Is. XXXI.: Cuius ignis in Sion. Inferior ardor inferni, de quo Mt. XXV: Ite maledicti. Ignis corporalis consumpsit car­

nem eius, quia assatus fuit in craticula, secundum quod dicitur: Candentis ferri machina ultro conscendit, et in wlneribus sale conspersus fuit, ut attrocius arde- ret. Huic fortissimo martiri dicit Dominus Is. XLIII.: Cum ambulaveris in igne, non combureris. Maximus in sermone: Transivit per ignem sanctus mártír, quo non adustus inhorruit, sed illuminatus infulsit. Ideo re et nomine dictus est Vin­

cendus a vincendo, quia non cessit tortori, cum vapor ignis ureret carnes eius, et in calore fomacis concertaretur, Eccli. XXXVIII. Ignis spiritualis, scilicet ca­

ritas, consumpsit spiritum eius, non ut non esset, sed ut proprietates carnales non habens melius esset, sicut dicitur Ier. XI.: Exarsit ignis in ea, et combu­

sta sunt frutecta eius, id est eciam minima peccata, si que esse potuissent, quia per sagwinem martini omnia abluuntur, ut dicit Glosa super Psalmum „Credi­

di”. Virtute autem istius ignis secundi vicit vehemenciám ignis primi, secundum quod dicit Ambrosius in sermone: Salvatoris ardor materialem restruxit ardo­

rem. Augustinus: Quomodo mártír iste ignes appositos non timeret, nisi intus flamma caritatis arderet? Maximus: In meditacione martiris insuperabilis

exar-6 cibi: M corr. ex cibis

2 visa est: AASS ián. XXI. p.353 5 Arislot. - ubi? 10 Amo Christum: AASS ian.

XXI. p.350 15 Ez. 15,4 19 Ps. 16,3 20 Lc. 12,49 21 Is. 31,9 22 M t 25,41 23 Candentis ferri - quis et ubi? 25 Is. 43,2 26 Max. Taur. hom. 76; PL 57,414A 29 Eccli. 38,29 31 Ier. 11,16 35 Ps. Ambr. ? - Max. Taur. serm. 70; PL 57.676B 36 Ps.

Aug. ? - Max. Taur. serm. app. 16; PL 57,877 37 Max. Taur. hom. 76; PL 57,414B

5

10

15

20

25

30

35

sit ignis, qui amore veritatis accensus appositam sibi flammam aut non sensit aut vicit. Nec penali flexus est incendio, cuius in pectore Sancti Spiritus flamma fervebat. Ignis inferni nec animam eius combussit nec carnem, quia non erat ei preparatus, cum per ignem passionis et dileccionis illum iam evasisset testante Maximo: Transiens per ignem terrenum flammam gehene evasit, quia arsit, ne arderet, et ne ureretur, exustus est. Sed ignis ille paratus est illis, quos hic exurit flamma viciorum in utraque sui parte, II scilicet in came per luxuriam, que est 25a

ignis usque ad consumpcionem devorans, lob XXXI., in anima per avariciam, que est ignis nunquam dicens: sufficit, Prover. XXX. De quorum ustione legitur Is. XXX4.: Erit terra eius in picem ardentem. Igne paradisi ardebit secundum utrumque, quia in came vestietur fulgore immortalitatis et in anima nunc possi­

det gloriam etemitatis, quia invictus Christi martir Vincendus tyranno devicto insignem victorie palmam celo gaudens intulit et peracto passionis sue triumpho angelorum cetibus comitatur, et nunc habitat cum igne devorante, id est Deo omnia mala consumente et cum ardoribus sempiternis, id est angelis existenti- bus in ardore sempiterne dileccionis, Is. XXXIII., quorum consorcium et suum ipsius martiris meritis prestet nobis ignis etemus, Iesus Christus. Arnen.

36. (DE SANCTO VINCENCIO}

Sermo secundus

Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Ps. LXV.).

Augustinus in sermone: Vincendi martiris fortissimam passionem celebrare so- lempniter iuvat et non segniter predicare. Sed ut bona loquamur prudenter a Deo est, non nostra sapiencia. Ideo ipse rogandus. Transivimus per ignem etc. Vox est sanctorum martiniul, quorum alter aquis, alter flammis ad sidera missus est, se­

cundum dictum Iuvenalis. Per hec enim elementa mors martirum sepe adimpleta est, ut dicit Glosa. Sed maxime inter eos convenit sancto martiri Vincencio, qui igne adustus fuit in morte, aqua submersus fuit post mortem. Et ita designatur ibi in sancto martire diversitas tormentorum, quia transivit per ignem et aquam, et suavitas refrigeriorum, quot eductus est in refrigerium. Sic et quilibet fidelis, qui igne adversitatis non crepat et aqua prosperitatis non dissolvitur, in refrige­

rium transibit, ut dicit Augustinus. Sanctus ergo martir primo, induratus fuit igne passionis, ideo non fuit resolutus in aquis, quoniam res adusta durior est testa.

Augustinus: | Putares, quod eum duraret flamma, non ureret. Et sicut in morte 25b

transivit per ignem, sic mortuus transivit per aquam, quoniam Dacianus prece- pit corpus eius pelago mergi, ut qui in terra non potuerat consumi, devoraretur a magnis piscibus pelagi. Sed ibi inter undas, ut dicit Augustinus, ipse gubernavit extinctum, qui inter ungulas animum donaverit invictum. Vicit ergo Dacianum vivens, vicit et mortuus. Vivens tormenta calcavit, mortuus inania transnavavit.

38 transnavavit: M transnamavit

2 Nec penali: Max. Taur. hom. 74; PL 57,410B 5 Max. Taur. hom. 76; PL 57,414A 8 lob 31,12 9 Prov. 30,16 10 Is. 34,9 16 Is. 33,14 20 Ps. 65,12 21 Aug. serm. post Maurinos repertus; Mise. Agostiniana Vol. 1, p. 243 22 ut bona: Aug. serm. post Maurinos repertus; Mise. Agostiniana Vol. 1, p. 245 25 Iuv. 11,63 31 Aug. - ubi? 33 Aug. - ubi?

36 Aug. serm. 276,4; PL 38,1257

5

10

15

20

25

30

Non flexit flamma cor eius, non mersit aqua corpus eius. Et ex his penis transivit in refrigerium, scilicet corporale, spirituale et etemale. Ad refrigerium corporale hoc pertinet in eo, quod cum in obscuro carcere volutatus esset in testis con­

fractis cum recentibus wulneribus et iaceret ligno constrictus, lux immensa per carcerem spargitur et trabe dissoluta testarum asperitas in florum suavitatem mu­

tatur et sic ambulans super flores psallebat, deinde piis manibus Christianorum in lecto delicato ponitur et ibi corpore dissolvitur. Ét tale refrigerium confitens martir dicit de se: Secundum multitudinem dolorum meorum etc. Ad refrigerium spirituale pertinet hoc in eo, quod angelorum venerando fovebatur obsequio et mulcebatur alloquio dicendum: Agnosce, o Vincenti invictissime, quia pro cu­

ius nomine fideliter decertasti, ipse tibi coronam preparatam servat in celis, qui te victorem fecit in penis. De hoc refrigerio dicit Maximus: Ardet martir totis visceribus, sed celum mente pertractans refrigerio consciencie victricis exultat.

Ambrosius: Non potest visceribus ignium tormenta sentire, qui sensibus para­

disi refrigeria possidet. Ad refrigerium celeste hoc pertinet in eo, quot tyranno devicto insignem victorie palmam celo gaudens intulit et angelorum cetibus est insertus sine fine cum eis mansurus. Et de isto refrigerio spiritualiter dicitur || 25c

hic: eduxisti nos in refrigerium, Glosa: in requiem eternam. Sap. 1111.: Iustus in refrigerio erit. Dicendo autem: Transivimus, ostendit sanctus martir pene tem­

poralis brevitatem, quia dicit Gregorius super lob XVI.: Breve est omne, quod transit. Ia Cor. VII.: Tempus breve est. Unde dico, quod transeunt primo, vite temporales. Sap. II.: Transiet vita nostra tamquam vestigium nubis. Secundo, di­

vide securales. Sap. V°: Dividarum iactancia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra. Augustinus de Civit(ate Dei): Omne, quod hic ama­

tur, cito pertransit. 3°, delicie carnales. Apó. XVIII.: Omnia pigwia et preclara preterierunt a te. Quarto, sciencie litterales. Luc. XXI.: Celum et terra transi­

bunt. Celum est curiositas astrologorum, qui contemplantur celum et supputant sidera, Is. LXI. Terra est cupiditas advocatorum, qui sciendam suam vendunt pro terrenis, que transeunt et pro eis remanet in inferno pena oblivionis. Quin­

to, pene corporales. lob XI.: Miserie quoque oblivisceris et velud aquarum, que preterierunt, non recordaberis. Augustinus: Transierunt omnia, et ira Daciani et Vincendi pena. Transactum est, quod pertulit, non transiturus est, quod acce­

pit. Quod et nobis prestet precibus ipsius refrigerator animarum, Iesus Christus.

Amen.

31 et: M add. et dei. ira

8 Secundum multitudinem: Ps. 93,19 10 Agnosce, o Vincenti - quis et ubi? 12 Max. Taur.

hom. 74; PL 57,410B 14 Ps. Ambr. ? - ubi? 18 Sap. 4,7 20 Greg. M. morat. 13,27,31;

PL 75.1031D 21 1 Cor. 7,29 22 Sap. 2,3 23 Sap. 5,8-9 24 Aug. - ubi? 25 Apoc.

18,14 26 Lc. 21,33 28 recte Is. 47,13 30 lob 11,16 31 Aug. senn. 276,4; PL 38,1257 32 Transactum est: Aug. serm. post Maurinos repertus; Mise. Agosliniana Vol. 1, p. 245

5

10

15

20

25

30

35

40

37. (DE CONVERSIONE) SANCTI PAULI Sermo primus

Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminacionem sciencie claritatis Dei in facie Christi Iesu, IP Cor.

nn.

Triplex causa conversionis Sancti Pauli declaratur in hiis verbis, scilicet efficiens, ffor- malis et finalis. Causa efficiens fuit Deus creator lucis, de quo dicit: Deus, qui dixit. Fformalis fuit gracia illuminatrix mentis, de qua dicit: illuxit in cordibus nostris. Et finalis fuit conversio populi gentilis, de qua dicit: ad illuminacionem sciencie etc. Causam efficientem sue conversionis commendat ipse apostolus tripliciter, scilicet triplicem bonum modum operandi. Primo, quod operatur fa­

ciliter sine sui fatigacione. Et hoc notat cum dicit: I Deus, qui dixit, id est dicto 25d solo fecit. Suum enim dicere est facere. Unde Psalmus: Ipse dixit et facta sunt.

Nam virtus infinita non fatigatur in agendo. Is. V.: Non est deficiens neque labo­

rans. Augustinus super Genesim ad litteram: Rerum condendarum tam facilitas, quam facultas ineffabilis est apud Deum. Secundo, quod operatur integraliter et facit totum esse rei, quod fit ex coniunccione materie et forme. Non enim scematum repertor est Deus, id est formarum, secundum Basilium in Exame- ron, sed tocius nature creator, materiarum simul et formarum. Et hoc notatur, cum dicit: De tenebris, id est post tenebras, id est post nichil, ut tenebra pona­

tur pro pura privacione, ut nichil ante fuerit, et preposicio dicat ordinem, non materiam, ut quando dicitur: de die fit nox, id est post diem. Et per hoc no­

tatur sufficienda artificis mundi. Non enim primo fuit materia et postea Deo operante accessit forma, sed totum simul per verbum prodiit inesse. Unde di­

cit Aristoteles XI. Metaphisice, quod loquentes in divinis generant mundum ex nocte, hoc est debent generare ex privacione. Tercio, quod operatur utiliter, quia optimi est optima adducere. Et hoc notat, cum dicit: Dedit lucem splendesce­

re, quia sine luce aera non valerent ad utilitatem hominum et laudem sui, cum videri non possent. Unde Damascenus in secundo libro: Fecit Deus lumen, pul­

chritudinem et ornatum omnis visibilis creature. Aufer enim lumen et omnia in tenebris ignota manebunt propterea, cum non possint demonstrare decorem.

Ambrosius in Exam(eron): Lux facit, ut cetera mundi membra sint laudibus di­

gna. Et nos, fratres, ad instar Creatoris nostri debemus lucem operari, ut de tenebris, id est peccatoribus, fiamus lumen, quod fit, dum nos convertimur ad lucem. Tunc enim infunditur cordibus nostris lux gracie, quod nos facimus et Deus facit. Dicit enim Ber(nardus) De libero arbitrio, quot opus salutis sine duobus esse non potest: uno, a quo fit, altero, cui vel in quo fit. Actor salu­

tis Deus est, liberum arbitrium tamen capax. Quod ergo a solo Deo datur et soli datur libero arbitrio, tam absque II consensu non potest esse accipientis, 26a quam absque gracia dantis. Et hoc debemus facere faciliter, sine reluctacione, sicut Paulus ad unius increpacionis vocem statim dixit: Domine, quid me vis facere? Integraliter, ut nullam partem nostri dimittamus diabolo servire, quia di­

cit Deus noster Ioel 11°: Convertimini ad me in toto corde vestro. Utiliter, ut aliis simus in exemplum conversionis, sicut fuit Paulus, de quo potest

intelli-4 2 Cor. intelli-4,6 12 Ps. 148,5 13 Is. 5,27 14 Aug. - ubi? 17 Basii. M. hex. 2,3; cf. PG 29.34B 24 Aristot metaph. 12,6 28 Ioh. Damasc. fid. orth. 2,7; cf. PG 94,887A 31 Ambr.

hex. 1,9,34; PL 14.154C 35 Bem. lib. arb. 1,2; PL 182,1002B 42 Ioel 2,12

5

10

15

20

25

30

35

40

gi, quod dicitur Is. VI.: Convertetur et erit in ostensionem, hoc est ostendetur aliis, ut similiter convertantur. Ber(nardus) in sermone: Merito conversio doc- toris gencium ab universitate gencium celebratur. Multos enim ab hac radice ramos prodisse videmus. Quos olim in came convertit, nunc quoque felicius ab hominum conversione non cessat exemplo, oracione, doctrina. Causa autem for­

malis, qua mediante operabatur Deus in hac conversione fuit gracia illuminatrix mentis, de qua-dicitur: illuxit in cordibus nostris, id est lucem gracie sue, cordi­

bus nostris infudit, cuius signum fuit exterior circumfulsio lucis de celo. Causa vero finalis, propter quam voluit eum Deus convertere, fuit illuminacio popu­

li gentilis, de qua dicit: ad illuminacionem sciencie, id est ut illuminemus alios sciencia, claritatis Dei, id est que est de claritate Dei, id est de divina essencia, et hoc in faciem Iesu Christi, id est per Christum Iesum, qui est facies Patris, quia manifestatur per eum, sicut homo noscitur per faciem. Et de hac causa con­

versionis sue dicit ipse Gal. 1°: Vocavit per gráciám suam, ut revelaret in me Filium suum, ut ewangelizarem illum in gentibus. Potuit autem alios illuminare sciencia claritatis Dei, quia ipse fuit clarus sapiencia. I Cor. 11°: Sapiendam lo­

quimur inter perfectos. Profundus sciencia. II Cor. XI.: Etsi imperitus sermone, sed non sciencia. Nam testante Leone: Ambo apostoli claves a Domino acce­

perunt, sciencie Paulus, potencie Petrus. Ideo iure vocatus est gloriosum lumen omnium ecclesiarum sole splendidius. Et quoniam sciencia necessaria est I pre- 26b

dicatori, ut illuminet vera docendo, ideo agentes de sciencia, primo, dicemus utilitates eius, quas operatur, secundo, assignabimus disposiciones, quas faciunt ad acquisicionem sciencie, 3°, notificabimus dampnaciones, que secuntur caren­

dam sciencie. Utilitates sciencie sunt IIIIor. Prima est liberacio a malo. Prover.

n.: Si placuerit sciencia anime tue, consilium custodiet te, ut eruaris a via ma­

la, Glosa: ab operibus malis. Secunda est conservacio in bono. Prover. XXII.:

Oculi Domini, Glosa: superna inspeccio, custodiunt sciendam, id est hominem habentem noticiam veritatis. Tercia est illuminacio auditorum. Et hec utilitas tangitur in presenti verbo: Illuxit in cordibus nostris ad illuminacionem scien­

cie, Glosa: ut illuminemus alios sciencia. 4a est honorificacio populorum. Et de hac dicit Ecclesiasticus XXV.: Magnus est, qui invenit sapiendam et sciendam.

Scientes enim promoventur in dignitatibus et habentur in honore. Disposiciones habilitantes ad sciendam sunt IIIIor. Una est humilitas. Prover. XXI.: Parvulus, id est humilis, si sectetur sapientem, id est hominem doctum, sumet sciendam, quia doctus melius docet. Prover. XIIII.: Doctrina prudencium facilis. Ieronimus:

Quod melius intelligimus, melius et proferimus. Alia est puritas. Is. XXVIII.:

Quem docebit sciendam? Ablactatos a lacte, scilicet concupiscencie carnalis, apulsos ab uberibus, scilicet mundane delectacionis. Quoniam, ut dicit Tullius De senectute: Voluptas racioni inimica est, mentis perstringit oculos. Unde scien­

cie attribuitur abstinere a malo. lob XXIIII. secundum aliam litteram: Abstinere a malo est sciencia, quasi abstinens a malo efficitur sciens. Tercia est caritas.

35 Xim.: M corr. ex XXIIII.

1 Is. 6,13 2 Bem. serm. convers. s. Pauli 1,1; PL 183.359-360D 14 Gal. 1,15-16 16 1 Cor. 2,6 17 2 Cor. 11,6 18 Ps. Leo M.? - Max. Taur. hom. 72; PL 57.404A 24 Prov.

2,10-12 26 Prov. 22,12 31 Eccli. 25,13 33 Prov. 21,11 35 Prov. 14,6 35 H ier.-ubi? 36 Is. 28,9 38 Cic. Cato 42 40 recíe lob 28,28

5

10

15

20

25

30

35

Amicis enim secreta revelantur. Io. XV.: Vos autem dixi amicos, quia omnia etc. Ber(nardus) super Cant.: Si quis eorum, que legit, cupit noticiam adipisci, amet. Quarta est studendi continuitas. Eccli. VI.: A iuventute tua excipe doctri­

nam et usque ad canos invenies sapiendam. Exo. XXV.: Vectes semper erunt in circulis, Glosa: II ut nunquam cessent a leccione. Aris(toteles) in Predicamen- 26c

tis: Pravus ad meliores exercitaciones deductus vel modicum aliquid proficiet, nisi forte tempus suspensum sit, medio tempore obmittatur, ut fit in illis, qui medio anno discunt et alio medio anno serviunt. Dampnaciones, que veniunt de carenda sciencie, sunt due, que tamen comprehendunt alia mala multa. Et una est separacio a Deo, Osee

mi.:

Quia tu sciendam repulisti, repellam et ego te.

Alia est subieccio diabolo. Is. V°: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit sciendam. Quod a nobis avertat Deus, sciendarum Dominus, Iesus Christus. Arnen.