• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

58. DE SANCTO MARCO (Sermo primus)

Leo rugiet, quis non timebit? Amos IU. Apó. V.: Leo de tribu Iuda ape­

ruit librum. Leo Grece rex interpretatur, Latine eo, quod est princeps omnium bestiarum, et significat Christum, qui est rex omnium creaturarum, qui habet po­

testatem apperiendi librum, id est dandi intellectum scripturarum. Lu. XXIIII.:

Aperuit illis sensum etc. Ideo ipse rogandus est. Leo rugiet. Dicunt sancti, quod

im or

ewangeliste figurati sunt in HIIor animalibus, scilicet homine, leone, bove et aquila, Ezé. I., et Apo. im . Racio vero assignacionis eorum et sufficienda nu­

meri sic patet: Ewangelistis commissa est scribenda Domini magnificencia, que duplex est in ipso, scilicet nature et persone. Natura iterum duplex est in eo, sci­

licet humana, quam describit Matheus, ideo designatur per hominem, et divina, quam Iohannes, ideo per aquilam, avem celestem. Dignitas eciam personalis du­

plex est in Christo, scilicet regularis, quam describit Marcus, ideo significatur in leone, qui est rex ferarum, et sacerdotalis, quam Lucas, ideo in vitulo, oblacione sacerdotali. De hiis dicitur in Glosis Eze. 1°: Quidam putant ewangelistas horum animalium designari nominibus. Per hominem Matheum, qui hominem descri­

bit dicens: Liber generacionis Iesu Christi, filii Dávid. Facies leonis II Marci 4 ia

est, qui ait: Vox clamantis in deserto. Vituli refertur ad Lucam, qui a sacerdocio incepit et in templo finivit. Aquile ad Iohannem, qui ad excelsa volans ait: In principio erat Verbum. Isti quatuor impleverunt mundum doctrina veritatis, sicut

mior

tempora constituunt annum. Sedulius: Mundum morte iacentem vivificare volens quondam terrena petisti celitus humanam dignatus sumere formam, sic aliena gerens, ut non tua linquere posses. Hic Matheus agens hominem genera­

liter implet. Marcus, ut alta fremit vox per deserta leonis. lura sacerdocii Lucas tenet ore viventi. More volans aquile verbo petit astra Iohannes. Quatuor hii pro­

ceres una te voce canentes, tempora ceu totidem latum sparguntur in orbem. Isti sunt HII fabri, qui deiciunt IIIIor comua gencium, id est universos errores ma­

l i tit De sancto Marco M al. man. longe posterioris aetatis 29 ait: M arit

2 Apoc. 1,16 4 1 Reg. 11,9 6 Eccle. 11,7 10 Is. 30,26 13 Amos 3,8 13 Apoc.

5,5 16 Lc. 24,45 19 Ez. 1,5 19 Apoc. 4,6-7 27 Mt. 1,1 28 Mc. 1,3 30 Io. 1,1 32 Sedul. carm. pasch. 1,351-360; PL 19.590A

5

10

15

20

25

30

35

le credendum in TTTTor partibus mundi, Zách.

n.

Isti sunt

Hnor

flumina paradisi rigantes ecclesiam. Gen. n.: Fluvius egrediebatur etc. Paradisus est ecclesia, flu­

vius autem est Christus, qui egreditur de virgine nascendo, et dividitur in IDIor capita quatuor ewángelistas instituendo, qui miro sapore terram humani generis irrigaverunt. Primus prebuit lactis nutrimentum, secundus olei fomentum, 3us vini saporem, quartus melli(s) dulcorem. Lacte infantes nutriuntur, oleo infir­

mi curantur, vino bibentes letificantur, meile fauces dulcorantur. De ewangelio Mathei lac manat, dum Christum parvulum factum clamat. Lucas oleum fundit, dum Christi cruorem pro nobis fundi dicit. Marcus vinum propinat, quia resur- reccione Christi fideles letificat. Iohannes mei distillat, dum divinitatem, que est dulcedo angelorum, mundo predicat. Ex hiis quatuor leo, id est Sanctus Marcus leone presignatus, rugiit, dum voce prophetice exclamacionis ewangelium suum incepit dicens: Inicium ewangelii Iesu Christi, sicut dixit Isaias: Vox clamantis in deserto. Ad huius rugitum debemus timere Deum nostrum, quia dicitur: Leo rugiet, quis non timebit? Et debet in nobis esse effectus timoris Domini, qui est exclusio mali. Eccli. 1°: Timor Domini expellit peccatum. Operáció boni. Eccli.

XV.: Qui timet Deum, faciet bona. Sollicitudo pungens. Eccles. VH: Qui timet Deum, nichil negligit. Promptitudo volens. Ps.: Beatus vir, qui timet Dominum,

in mandatis eius volet nimis. I 4ib

59. (DE SANCTO MARCO) (Sermo secundus)

Examen apum erat in ore leonis et favus mellis, ludie. X m i. Duo specialiter nobis scriptura indicit, scilicet curam nostri, Eccli. (XXX.): Miserere anime tue.

Et salutem proximi, Eccli. VII.: Mandavit unicuique de proximo. In hiis duobus tenendis et efficiendis perfectus fuit Sanctus Marcus. Et ideo primo, commenda­

tur a sublimi vita, quantum ad curam sui in eo, quod dicitur fuisse leo. Secundo, a salubri doctrina, quantum ad curam proximi in eo, quod dicitur examen apum in ore ipsius fuisse. Dico ergo, quod in leonis natura designatur bona vita, quo­

niam in proprietatibus leonis inveniuntur exempla virtutum. Primo, exemplum magnificencie, quia dicit Solinus in libro De mirabilibus mundi, quod cum le­

ones premuntur a venatoribus, pedetentim recedunt subsistentesque interdum dissimulant timorem, si in campis urgeantur. Silvestribus vero locis, ubi testem ignavie non formidant, fuga celeri se subtrahunt. Secundo, clemencie. Solinus:

Circa hominem talis est natura leonis, ut nisi lesi nequeant irasci. Prostratis ani­

malibus parcunt, captivos obvios redire in patriam permittunt. Hominem non nisi in fame magna perimunt. In viros pocius, quam in feminas seviunt. Getule

mu-6 oleo: M olei 15 esse: M add. et dei. de 19 nimis: M al. mán. add. sequitur 31 pre­

muntur: M premunt 32 testem: M restem 36 perimunt: M add. el dei. Hominem non nisi in magna fame

1 recte Zach. 1,20-21 2 Gen. 2,10 13 Is. 40,3 16 Eccli. 1,27 16 Eccli. 15,1 17 Eccle. 7,19 18 Ps. 111,1 22 Iud. 14,8 23 Eccli. 30,24 24 recte Eccli. 17,12 30 Sol. 27,18-19 34 Circa hominem: Isid. őrig. 12,2,6; PL 82,434B 34-35 Prostratis animalibus: Sol. 27,15-16

5

10

15

20

25

30

35

40

lieris nomen Iube regis libris inditum est, que impune rediit occursantibus sibi leonibus. Tercio, abstinende, quia a sagina sibi parcunt, alterius diebus potum, alterius diebus cibum capiunt, ne crapula gravarentur. Si digestio non est secuta, superponunt diem carnes iusto amplius devoratas immissis unguibus extrahunt.

Cum fugiendum est in sacietate, idem faciunt. Quarto, cautele, quia septi a ve­

natoribus terram contuentur, ne conspectis venabulis terreantur. Cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. Quinto, libertas libe- ralitatis, quia prédám suam aliis bestiis exponunt cibum extremum fastidientes.

Stacius: Cum Massila per arva armenti reges magno leo fregit iatu et contentus abit, rauci tunc cominus ursi, tunc avidi venere lupi, rabieque remissa lambunt degeneres aliene wulnere prede. Sexto, timiditatis. Quamvis enim sit fortissimus bestiarum, timet tamen quasdam minimas II rerum. Ambrosius VI. Examer(on): 4ic

Nature hec potencia est, ut terribilia aliis sint, meticulosa aliis. Est enim donata prerogativa quedam creaturis singulis, ut quibusdam privilegiis propriis fulcian­

tur. Formidabilis tauris elefas murem timet, leo rex ferarum gallum et maxime album veretur. Isidorus in libro Ethimo(logiarum): Leones timent strepitus ro­

tarum et magis ignes. In huius ore leonis fuit examen apum et favus mellis. In quibus verbis ostenditur duplex materia predicacionis sancti ewangeliste, scilicet materia circa quam, et materia de qua. Materia circa quam fuit multitudo populi, quia examen apum erat in ore leonis. Materia de qua fuit altitudo Christi, quia favus mellis erat et in ore leonis, quoniam per suam predicacionem docuit popu­

lorum multitudinem et extulit Christi altitudinem. Dico ergo, quod examen apum est multitudo fidelium et quod boni fideles debent assimilari apibus, quoniam in natura apum inveniuntur exempla virtutum. Et primo, mundicie, quia dicit Am­

brosius in Examer(on), quod apibus est integritas corporis virginalis, quoniam nec concubitu miscentur, nec libidine resolvuntur. Macrobius super sompnium Scipionis: Abest ab apibus inimica virtutis voluptas, castissime enim sunt sine labe corporis. Aristoteles VIII. Animalium: Apis est animal valde mundum, plus quam alia animalia. Secundo, obediencie. Ambrosius ibidem: Nulle e domibus exire audent, nisi rex fuerit egressus et volatus sibi vendicaverit principatum, et ille, que non obtemperaverint legibus regum, mulctant se aculei sui wlnere, ut emoriantur. 3°, misericordie. Aristoteles VIII. Animalium: Apes morantur super olivam longo tempore propter spissitudinem foliorum eius. Oliva est misericor­

dia, in qua manendum est longo tempore tocius vite. Eccles. IX.: Oleum de capite tuo non deficiat. Quarto, manswetudinis morum. Ambrosius: Rex apum, quod in rege precipuum est, morum mansuetudine pollet. Nam etsi aculeum ha­

bet, eo tamen non utitur ad vindicandum. Sunt enim leges nature non scripte litteris, sed impresse mentibus, ut leniores sint ad puniendum, qui maxima po­

testate pociuntur. Quinto, communicacionis rerum. Ambrosius: In omni genere animandum communem omnibus habent sobolem, unam omnes incolunt

mansi-1 impune: M impunus 13 hec: M hic 16 veretur: M feretur 26 miscentur: M miscent 6 Cum ambulant: Isid. őrig. 12,2,5; PL 82.434B 9 Stat Theb. 11,27-31 12 Ambr. hex.

6,6,37; PL 14.270D 16 Isid. őrig. 12,2,4; PL 82.434B 25 Ambr. hex. 5,21,67; PL 14.248C 26 recte Macr. sa t 7,5 28 Aristot. - ubi? 29 Ambr. hex. 5,21,68; PL 14.249B 32 Aristot.

- ubi? 34 Eccle. 9,8 35 Ambr. hex. 5,21,68; PL 14.249B 39 Ambr. hex. 5,21,67; PL 14.248C

5

10

15

20

25

30

35

onem, communis omnibus labor, cibus et operacio, communis volatus et fructus.

Virgilius in Georgicis: Ventureque iemis I memores estate laborem experiuntur 4 id

et in medium quesita reponunt. Sexto, sollicitudinis operacionum. Ambrosius:

Alie invigilant querendo victualia, alie castra custodiunt, alie futuros explorant imbres et speculantur concursus nubium et operantur opera diversa. Quedam ducunt flores, quedam molliflcant ceram, quedam adducunt aquam. Ffavus est mei in cera et significat Christum, in quo est divinitas in humanitate. Nam mei est de rore celesti. Ambrosius: Mediis castrorum vallibus humor ille roris in­

funditur, paulatimque processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio. Cera vero est de flore terrestri. Isi(dorus) in li(bro) Elhimo(logiarum):

Ex variis floribus favum colligunt cerasque texunt. Sic divinitas Christi descen­

dit ad nos de celis ad modum roris, et carnem assumpsit de came pure matris quasi ceram faciens de floribus, et ita habuit in se dulcedinem mellis et purita­

tem cere. Ideo rogandus est, ut et nos pro meritis Sancti Marci dulces faciat et mundos reddat. Arnen.

60. DE SANCTO PETRO MARTIRE