• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

1. DE SANCTO ANDREA (Sermo primus)

Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum, Mt. ü li0! Dominus, ia

cum vocavit Petrum et Andreám, dedit voci sue vocem virtutis, id est efficaciam virtuosam, ut sequerentur se ad unius iussionis vocem. Rogate fautemf, ut et nunc det verbo suo valorem ad nostram salutem! Venite post me! Sicut tempore culpe et iniquitatis instante diluvio de mundis animalibus bina et bina inducta sunt in arcam, Gen. 7°, sic tempore gracie et veritatis de hominibus simplici­

bus duo et duo vocati sunt ad fidem, scilicet Petrus et Andreas simul, Iacobus et Iohannes simul. De quorum vocacione agens istud ewangelium duo nobis mani­

festat digna laude, scilicet gráciám Christi in vocacione discipulorum, cum dicit recitans verbum Christi: Venite post me, et obedienciam apostolorum in imita- cione magistri, cum dicit: At illi continuo etc. Circa vocacionem apostolorum designat ewangelista IIIIor, scilicet vocandi modum, vocacionis locum, voca­

torum statum et vocacionis finem sive fructum. De modo vocandi dicit, quod vocat ambulans, et intelligendum est, quod pedibus, non equitans in curribus et in equis. Laboriosam enim vitam duxit, sicut ipse dicit in Psalmo: Propter verba labiorum tuorum, scilicet implendo, ego etc. Nec unquam legitur equitasse, nisi semel et tunc humiliter in asino, Mt. XXI0. Unde et aliquando fatigatus ex itine­

re legitur sedisse super fontem, Io. 4. Ubi dicit Chrisoslomus: Christus mollem abiciens vitam et laboriosam inducens non subiugalibus utitur, sed ita valide in­

cedit, ut fatigetur ex itinere. Augustinus ad idem in sermone de nativitate: Factor hominis factus est homo, ut suggeret ubera regens sidera, esuriret panis, sitiret fons, dormiret lux, ab itinere vita fatigaretur, virtus infirmaretur, salus wlnera- rctur. | De loco vocacionis dicit, quod vocavit eos iuxta mare Galilee. Galilea lb

transmigratio interpretatur, mare vero propter suam amaritudinem significat pe- nitenciam, quoniam pocio penitencie amara est bibentibus illam. Isai. XXIIII0.

Ambulans ergo iuxta mare Galilee vocavit, ut ad penitenciam transmigrandi si­

gnificaret, sicud dicit Isa. XLVIII.: Transi flumina, scilicet penitencie, hoc est contricionem, confessionem et satisfaccionem. Hic est transsilus filiorum Israel de Egypto culpe in desertum penitencie per viam trium dierum, Exo. 14. De

2 conpilati: M conpilate 35 dierum: M add. et dei.

des-7 Mt. 4,19 12 Gen. des-7,2 14 istud ewangelium: Mt. 4,18-22 21 Ps. 16,4 23 Mt. 21,5-6 24 Io. 4,6 24 Ioh. Chrys. hom. in Ioh. 31,3; c/. PG 59,179 26 Aug. serm. 191,1; PL 38,1010 31 Is. 24,9 33 recte Is. 47,2 35 recte Ex. 3,18

5

10

15

20

25

30

35

40

statu vocatorum dicit, quod vocavit duos et fratres, et mittentes, et piscantes.

In dualitate monstratur numerus eorum, quia vocavit duos. Et hoc primo, prop­

ter sufficiendam testificacionis, quoniam duorum hominum testimonium verum est, ut dicitur Io. VIO0. Secundo, propter signum gemine dileccionis, quia dicit Gregorius in omelia, quod qui caritatem ad proximum non habet, predicacionis officium assumere non debet. Tercio, propter mundiciam voluntatis et luculen- ciam racionis, que duo debent esse in predicatore. Ideo petit Ps(almista) emitti sibi lucem et veritatem, ut lux gracie purget voluntatem, veritas scripture illumi­

net racionem. Quarto, propter conveniendam sermonis et operis, ut quod dicit ligwa, fateatur opus, et sit potens in sermone et opere ad exemplum Christi, qui cepit facere et docere, et sic erat efficax in docendo. Unde Claudianus: In com­

mune iubens si quid, censesve tenendum primus iussa sibi: tunc observancior equi fit populus, nec ferre negat, cum viderit ipsum actorem parere sibi, nec sic inflectere sensus humanos edicta valent, quam facta regentis. In fraternitate com­

mendatur affectus eorum, quoniam fratres affectuose solent se diligere et debent.

Aliter enim nunc fratres non sunt, si se non diligunt, ut dicit Augustinus super

Ro.

II XII. Dicuntur autem fratres uno modo quasi origine, ut omnes homines, lc qui nati sunt ab uno patre Adam. Act. 17.: Ffecit ex uno omne genus hominum habitare in terra. Alio modo gente, ut omnes Iudei. Deuter. XVII.: Cum facies regem, qui est de fratribus tuis. Tercio modo cognacione, ut omnes illi, qui sunt de una familia, cum de una radice turba diffunditur, ut Abraham et Lolh. Gen.

Xni°:

Ne sit iurgium inter me et te, fratres enim sumus. Quarto, affectu, ut om­

nes Christiani. Ps.: Ecce quam bonum. Quinto, natura, ut Esaw et Iacob, Gen.

XXVP. Et isto modo fuerunt fratres Petrus et Andreas. In missione designatur actus eorum. Mittebant enim rethe in mare. Significat autem mare mundum, rete scripturam, piscator predicatorem, navis ecclesiam, piscis peccatorem. Unde est illud dictum: Ecclesiam pro nave rego, michi climata mundi sunt mare, scrip­

ture recia, piscis homo. Sciendum est autem, quod Dominus piscatores piscium tripliciter se habentes invenit circa recia sua, quibus similia debent facere pisca­

tores hominum circa predicacionem suam. Scilicet primo, reficere, id est parare, ut sit conpositum pro simplici. Et hoc studio et leccione, quia dicit Aristote­

les primo Methafisice, quod oportet hominem instrui in cognicione cuiuslibet rei, quam wult declarare. Ps.: Erudimini. Sap. VI°: Discite, iudices finium terre.

Secundo, lavare lacrimis et oracione. Luc. V°: Piscatores descenderant, scilicet per humilitatem, et lavabant recia sua, scilicet nullam dando culpam in predi- cacione contractam, secundum iussum Domini Mt. X°: Excutite pulverem de pedibus vestris. Beda: Sunt incessus predicatoris pulvis levitas terrene cogita- cionis, a qua non summi doctores possunt esse immunes, dummodo intendunt curis subditorum. Tercio, debent mittere verbum Dei proposicione. Erant enim | id mittentes rethe in mare, id est proponentes verbum Dei ad populum illo modo,

12 sibi: M subi 13 equi: M eque 13 nec: M non 13 negat: M necat 13 sic: M sit 18 hominum: M homines 35 lavabant: M lavare 38 non: M vero

4 Io. 8,17 5 Greg. M. in evang. 17,1; PL 76.1139B 7 Ps. 42,3 11 Claud. 8,296-301 16 Aug. - ubi? 18 Act. 17,26 19 Deut. 17,14-15 21 Gen. 13,8 23 Ps. 132,1 23 Gen. 26 27 Ecclesiam pro nave: Walther 6943 32 Aristot. metaph. 2,3 33 Ps. 2,10 33 Sap. 6,2 34 Lc. 5,2 36 Mt. 10,14 37 Beda Ven. - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

40

sicut legitur Ier. XIX.: Stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum.

In piscacione manifestatur census eorum, id est paupertas. Petrus enim pauper erat, dives non fuerat, cibos manu et arte querebat, secundum Ieronimum su­

per ML IX.: Omnes enim fere piscatores sunt pauperes. Secundum quod dixit quidam piscator in Methamorfosibus: Non michi que duros colerent pater arva iuvencos laniferosve greges, non ulla armenta reliquid, pauper et ipse fuit. Ars illi sua census erat, moriensque michi nichil ille reliquid preter aquas. Sunt au­

tem multe cause, quare Dominus discipulos pauperes habere voluit. Prima est, ut difficultatem conversionis divitum ostenderet. Dives enim difficulter intrat in regnum celorum, quia divicie difficulter contempnuntur, ut dicit Glosa Mt. XIX.

Io. Vm°: Numquid ex principibus aliquis credidit in eum? Sed turba hec, que non novit legem. Secunda est, ut pauperum spiritu dignitatem ostenderet. Ia. II.:

Deus pauperes elegit in mundo divites autem in fide et heredes regni. 3°, ut divi- cias contempnendas docerent, non solum verbo, sicut fecit quando dixit: Cavete ab omni avaricia, Lu. XII., sed eciam facto et exemplo, quia cum esset dives, pro nobis pauper factus est, II Cor. VIII. Unde et dixit: Filius hominis non habet ubi caput reclinet, Lu. IX. Quarto, ut notam cupiditatis a se removeret, ne di­

ceretur ideo divites eligere, ut eorum diviciis uteretur, quia bonorum nostrorum non indiget. Unde dicit: Si esuriero, non dicam tibi, Glosa: ut pascas me, meus est enim orbis, id est michi servit. Quinto, ut perfeccionem fidei non in facultate hominum, II sed in virtute Dei constitueret, et hanc causam Gregorius dicens in 2a Moralibus: Dominus Nathanaelem laudat, nec tamen in sorte predicancium nu­

merat, quia ad predicandum eum tales venire debuerunt, qui de laude propria nil habebant, ut tanto soli(di)us veritatis esse cognosceret(ur) quod agerent, quanto et aperte cerneretur quod ad hoc agendum per se idonei non fuissent. De uti­

li fine vocacionis eorum dicit: faciam vos fieri etc. Ad hoc enim vocali sunt, ut homines converterent, sicut iam ante predixerat Petro Lu. V.: Ex hoc iam ho­

mines eris capiens. Quod exponens dicit in primo libro suo: Discipuli Domini miraculorum sagena ad lumen divine cognicionis de profundo ignorande ho­

mines piscantes reduxerunt. Post gráciám vocacionis ex parte Christi sequitur obediencia imitacionis ex parte apostoli, cum dicit: At illi continuo. Fuit vero obediencia apostolorum primo, festina per acceleracionem, quod innuit in hoc verbo: continuo, secundum dictum Psalmi: Si vocem eius audieritis etc. Secun­

do, expedita per habitam dimissionem, quia: relictis retibus, secundum illud Cor.

XIX.: Ecce vos reliquistis omnia. Tercio, discreta per eleccionem, quia: secu­

ti sunt eum, scilicet Christum ex milibus electum. Quem secuti sunt primo, ad laborem predicacionis facientes, quod videbant Christum facere, in eo scilicet, quot certatim ramos de arboribus precidentes, id est homines de massa huma­

ne perdicionis convertentes, sequebantur ducem, ut legitur Iudith IX. Secundo, ad crucem passionis, quia ambo crucifixi sunt ad modum Domini implentes

dic-5 Methamorfosibus: M Methamorfoseos 6 iuvencos: M iuventos 6 ulla: M vila 10 quia: M add. el dei. divicie difficulter intrat in regnum celorum, quia 13 3°: M in marg.

1 Ier. 19,14 3 Hier, in Matth. 3,19; PL 26.144A 5 Non michi: Ov. met. 3,584-586, 588, 590-591 10 Mt. 19,23 11 recte Io. 7,48-49 12 lac. 2,5 15 Lc. 12,15 16 2 Cor. 8,9 17 Lc. 9,58 19 Si esuriero: Ps. 49,12 21 Greg. M. morál. 33,16,32; PL 76.693D 27 Lc.

5,10 28 locus nominis auctoris vacat 33 Ps. 94,8 34 recte Mt. 19,27 39 recte Iud.

9,49

5

10

15

20

25

30

35

tum Christi Luc. XTTTT.: Qui wult ve(nire) post me, tollat crucem suam. Quod fuit eis magnus honor, ut scilicet essent conformes Christo in mortibus suis. Sic enim, inquit, honorabitur, quem rex voluerit honorare. Hester VI°., ut scilicet ponatur super equum regium, scilicet crucem, quam Christus equitavit I in bel- 2b lo diaboli. 3°, ad quietem consolacionis, quoniam ut dicit Sapiens: Qui apem sequitur, mei consequitur. Sic qui Christum imitatur, quietem consequitur, quia ipse dicit Mt. XI.: Tollite iugum etc., et invenietis etc. Ad quam requiem eciam nos perducat precibus apostoli quietator animarum, Iesus Christus.

2. DE SANCTO ANDREA