• Nem Talált Eredményt

DE SANCTO LADISLAO REGE UNGARIE (Sermo primus)

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

79. DE SANCTO LADISLAO REGE UNGARIE (Sermo primus)

Orietur in diebus eius iusticia et habundancia pacis, donec auferatur luna (Ps.

LXXI.). Beatus Ladizlaus pietate rex serenus, graciarum donis plenus fuit, ut dicitur in legenda sua. Cui concordans hec sacra auctoritas ostendit ipsum fuis­

se iustissimum gubernatorem suorum, polentissimum expugnatorem inimicorum, perseverantissimum operatorem bonorum. Primo ergo, commendatur a iusta suo­

rum gubemacione cum dicitur: Orietur etc. Nam ut dicit Philosophus in libro Moral(ium) dogma: Temperanda regit homo seipsum, iusticia familiam, civita­

tem et regnum. Iusticia autem, prout ea reges utuntur, in duo divi(di)tur, scilicet in severitatem et in liberalitatem. Nam ut dicit Philosophus in predicto libro: Ho­

minem, qui convertibilitate nature et in libertate licencie infirmus et contumax est sicut pie gubernare egenum opis oportet, ita iuste corripere inmoderatum li­

bertatis necesse est. Inmoderatum itaque libertatis iusticia cohercet severitate.

Nam severitas est virtus debito supplicio cohercens iniuriam. Egenum vero opis iusticia adiuvat liberalitate. Nam liberalitas est virtus beneficiorum errogatrix, quam eandem pro affectu benignitatem, pro effectu beneficienciam dicimus. Duo autem sunt genera largicionum. Quarum alia dissipatores facit, quando aliquis pecunias profundit histrionibus et lenonibus. Sicut dicit Dominus Lu. XV.: Dis­

sipavit substandam. Et Aristoteles in Ethi(cis): Ei, qui habet mores honestos, non dant quicquid. Peccuniam vero multum dant adulatoribus aut per alium

mo-2 seipso: M seipsos 2 contemperat: M contemperant 17 et habundancia pacis, donec auferatur luna: IVI al. man.

2 Cic. Lael. 69 5 Eccli. 22,25 6 recte Eccli. 22,26-27 8 Cic. Laci. 74 9 Cic. Lael. 54 et 71-72 17 Ps. 71,7 18 pietate rex: SRH 2,517,10 22 Mor. dogm. 50; PL 171.1041C 24 Iusticia autem: c f Mor. dogm. 12; PL 171,1014C 25 Mor. dogm. - ubi? 29 severitas est: Mor. dogm. 12; PL 171.1014C 30 liberalitas est: cf. Mor. dogm. 13; PL 171,1015B 31­

32 Duo autem: cf. Mor. dogm. 16; PL 171.1020A 33 Lc. 15,13 34 Aristot. eth. Nic.

4,3

5

10

15

20

25

30

35

Hnm delectantem eos gerentibus eas ab ipsis. Alia vero liberales facit, quando aliquis suis facultatibus aut captos redimicavit aut amicos in filiorum collocatio­

ne tuvat aut pauperes sustentat. De qualibus fuit ille, qui dixit: Ego et fratres mei commodavimus multis pecuniam, Nee. V°. Orta est ergo in diebus eius iusticia correccionis peccatorum quantum ad severitatem, et iusticia distribucionis be­

neficiorum quantiim ad liberalitatem. In virtute severitatis hec sunt observanda.

Primo, ut iudiciaria potestas indigno et degeneri non committatur, quia dicitur lude. XI.: Constituit II Zebul servum suum princi(pem). Cur igitur servi(a)mus 53a

ei? Claudianus: Asperius nichil est humili, cum surgit in altum, cuncta ferit dum cuncta timet; desevit in omnes, ut se posse putent, nec bellua tetrior ulla est, quam servi rabies in libera terga furentis. Secundo, ut corrector immunis a culpa habeatur, quia dicitDominus Lu. VI.: Quomodo potes dicere fratri tuo etc. Eice primum etc. Tüllius: Nullam habet auctoritatem sentencia, ubi qui dampnandus est, dampnat. Tercio, ut pene pro qualitate culparum infligantur et non secundum voluntatem iudicis. Deuter. XXV.: In mensura peccati erit. Oracius in sermoni­

bus: Non vincet racio hoc, tantundem peccet idemque, qui teneras caules alieni fregerit orti et qui nocturnus sacra divum legerit. Assit regula, peccatis que penas irroget equas, ne scutica dignum horribili sectere flagello. Quarto, ut modestia verbi et animi servetur in iudicando exemplo creatoris. Sáp. XII.: Tu, domina­

tor virtutis, cum tranquilitate iudicas omnia et cum magna reverencia disponis nos. Philosophus in Morali(bus): Obiurgaciones fiunt necessario, in quibus uten­

dum est verborum gravitate, ut eam non videamur irati facere. Que enim cum aliqua perturbatione fiunt, nec constanter fieri possunt, nec ab hiis probari, qui assunt. Idem: Cavendum est in puniendo, cum qua nemo mediocritatem tenet inter parum et nimium. Claudianus: Pro telo geritur, quicquid suggesserit ira. Iu- stinianus in Digestis: In cognoscendo excandescere non oportet adversus malos, nec precibus calamitosorum illacrimari. Non est enim constantis iudicis, ut ani­

mi motum vultus detegat, sed ita ius reddendum est, ut dignitatem ingenio suo augeat. In execucione liberalitalis hec sunt observanda. Primo, ut detur cum bo­

na voluntate, quia ilarem datorem etc., II Cor. IX. 1° Paral. ultimo: Letus obtuli universa hec. Augustinus super Psalmum XLIL: Qui dat, ut careat tedio inter­

pellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem perdit et meritum. Ideo dixit quidam Sapiens: De facie leta. Sine leticia faciei si dederis, perdes rem meri­

tumque rei. Secundo, ut detur absque dilacione. Prover. ül.: Ne dicas, cras dabo.

Seneca: Tantum gracie demis, quantum more adicis. Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis hesit. Quia non tulit gratis, qui cum rogaret, acci­

p it Nulla enim res carius constat, quam que precibus empta est. Cum in rogante suffunditur rubor. Qui hanc remittit, multiplicat munus I suum. Tercio vero detur 53b

10 posse: M post se 10 tetrior: M cecior 11 terga: M colla 11 immunis: M imminens 16 teneras: M teneros 17 nocturnus: M notumus 17 divum: M divinum 23 nec:

M ut 23 probari: M aprobari 24 assunt: M asserunt 24 Cavendum: M Cavenda 27 calamitosorum: M calomitosorum

1 Alia vero: cf. Mor. dogm. 16; PL 171.1020A 4 2 Esdr. 5,10 8 recte Iud. 9,28 9 Claud.

18,181-184 12 Lc. 6,42 13 Cic. - ubi? 15 DeuL 25,2 15 Hor. sat. 1,3,115—

119 19 Sap. 12,18 21 Mor. dogm. 17; PL 171,1020D 24 Cavendum est: Cic. off. 1,25 25 Claud. 18,181-184 25 Iustin. - ubi? 30 2 Cor. 9,7 30 1 Par. 29,17 31 Aug. in psalm. 42,8; cf. PL 36,482 33 De facie: Walther 4832 34 Prov. 3,28 35 Sen. benef. 2,5,2;

2,1,1; 2,1,4

5

10

15

20

25

30

35

de proprio labore. Prover. ÜL: Honora Dominum, Glosa: non de rapinis, quas vi vel fraude rapueris. Eph. IUI.: Laboret operando, ut habeat etc. Philosophus in Morali(bus): Sunt multi cupidi glorie, qui eripiunt aliis, quod aliis largian­

tur. Sed illud contrarium est officio, id est virtuti. Proinde ea utamur liberalitate, que nemini noceat et prosit amicis. Quidam eciam patrimonia effundunt incon­

sulte largiendo. Sed in tali liberalitate, quando beneficium maius est facultate, inest cupiditas rapiendi, ut ad largiendum suppetant copie. Largiendo cum eis odia ceperint egere, aliena rapiunt, assecuntur, quibus ademerint. Quarto, ut de­

tur de melioribus substande. Numeri XVm.: Cuncta, que offertis, optima erunt nec peccabitis pigwia vobis reserva(ntes). Prover. HI.: De primiciis fru(gum) tu(arum), id est de melioribus, da pauperibus. Oracius in epistolis: Stultus et insipiens donat, que spernit et odit. Seneca: Quod aput te non vis morari, ho- nus iudicas, non munus. Secundo et tercio, a potenti inimicorum expugnacione, cum dicitur: et habundancia pacis, scilicet orta est in diebus eius. Quam pacem bello acquisivit per victoriam. Fructus enim iusti belli est acquisicio pacis. Phi­

losophus in Moralibus: Ea intencione debemus bella suscipere, ut sine iniuria in pace vivamus. Stacius: Sevis pax queritur armis. Augustinus XV. De ci(vitate) Dei: Pacem requirunt laboriosa bella, hanc adipiscitur que putatur gloriosa vic­

toria. Est autem multiplex pax, scilicet Dei, mundi, diaboli et celi. De pace Dei dicitur Phil. HI.: Pax Dei, que exsuper(at). Hec est laudabilis, quia ordinata et ordinem diligit, vera, quia neminem fallit, munda, quia inquinamenta fugit, pu­

dica, quia litigare erubescit, etema, quia finem non habet. Hic acquiritur verbo oracionis. Ps.: Rogate. Dono Creatoris. Is. XXVI.: Domine dabis nobis pacem.

Io. XIII.: Pacem meam. Inhabitacione Salvatoris. Ps.: In pace. Contemptu rei temporalis. Augustinus: Proice pecuniam et eme tibi pacem et cor tranquillum.

Unde cum Diogeni fur a capite saculum cum nummis nocte subtrahere conare­

tur et ille sentiret, ait: Tolle, infelix, ut sinas utrosque quiescere. De pace mundi, id est eorum, qui sunt in mundo, dicitur Lu. II.: In terra pax hominibus. Et hec est hominis in anima et in corpore et in utroque et familie et civitatis sive re­

gni. Et quid sit unaqueque Augustinus dicit De ci(vitate) Dei: Pax corporis est ordinata temperanda parcium. Pax anime est ordinata accionis II cogitacionis- 53c que consensio. Pax anime et corporis est ordinata vita et salus animantis. Pax domus est ordinata concordia imperandi et obediendi. Pax civitatis est ordinata concordia civium. De pace diaboli dicitur Lu. XI.: In pace sunt omnia, quando scilicet nullus peccatorum resilit ab eo. Et hec est detestabilis, quia inordinata superborum, ut fuit Ade ad Evam, qui plus favit uxori, quam Deo. Simulata pro­

ditorum, ut lude ad Christum, Mt. XXVI., et Ioab ad Amasam, II Reg. XX. Ier.

IX.: In ore suo pacem cum ami(co) loquitur et occulte. Inquinata luxuriosorum.

Prover. VII.: Aprehensum iuvenem deosculatur. Venenata hereticorum, quorum

6 beneficium: M corr. ex benebi 34 sunt: M super

lP ro v . 3,9 2 Eph. 4,28 2 Mor. dogm. 13; PL 171.1016A 9 Num. 18,28 et 32 10 Prov.

3,9 11 Hor. epist 1,7,20 12 Sen. - ubi? vide Mor. dogm. 14; PL 171.1019A 16 Mor.

dogm. 33; PL 171.1032A 17 Stat. Theb. 7,554 17 Aug. civ. 15,4; PL 41,440 20 recte Phil. 4,7 23 Ps. 121,6 23 Is. 26,12 24 recte Io. 14,17 24 Ps. 4,9 25 Aug. - ubi?

27 Tolle infelix - quis et ubi? 28 Lc. 2,14 30 Aug. civ. 19,13; PL 41,640 34 Lc. 11,21 37 ML 26,49 37 2 Reg. 20,9 37 Ier. 9,8 39 Prov. 7,13

5

10

15

20

25

30

35

intenció est, quis eorum blandissime fallat ad scindendam ecclesiam, sicut Ie- roboam scidit regnum Israel, m Reg. XII. De pace celi Ps.: Qui posuit. Et hec est vera. Augustinus XXI. De ci(vitate) Dei: Vera pax est, ubi nichil adversi, nec a seipso nec ab alio quisque pacietur. Firma. Augustinus libro LXXXIII questionum: Nichil erit in homine, quod resistat spiritui, sed omnia sibimet con­

corditer iuncta unum aliquid firma pace custodiunt. Quieta. Ps. XXXII.: Sedebit populus. Affectuosa. Ps.: Delectabuntur. Augustinus: Pax celestis civitatis est concordissima societas fruendi Deo et invicem in Deo. Tercio, commen(da)tur a finali amborum tencione, cum dicitur: donec aufferatur lu(na), id est mortali­

tas camis. Quasi diceret: predicta bona tenuit usque ad mortem, secundum illud dictum Sapientis: Cepta tene, queso, nec in equore desere navem. Et quia fuit fidelis perseverando usque ad mortem, ideo dedit ei Deus coronam vite etc.

80. (DE SANCTO LADISLAO REGE) Secundus sermo de eodem

Lux orta est iusto et rectis corde lelicia (Ps. XCVL). Quemadmodum Salva­

tor noster semelipsum manifestavit, cum in mundum venit, scilicet per stellam fulgentem, Mt II., sic sanctitatem magni regis Ladizlai declaravit per stellam fulgentem. Nam cum in die primi festi sui fideles ad ipsius tumbam convenis­

sent, viderunt clara die tempore misse stellam splendidam supra templum stare tribus horis directe contra locum, ubi erat interius sepulchrum sancli viri. Et videntes gavisi (sunt) gaudio magno valde intelligentes in celis eum esse, cui celestia serviebant. Cui facto concordans proposita sancta auctorilas dicit: Lux, scilicet stelle I fulgentis, orta est iusto, id est Sancto Ladizlao, et rectis corde, 53d id est fidelibus ibidem congregatis, et hoc videntibus, orta est leticia magna in populo. Iustus ergo hic dicitur sanctus rex Ladizlaus. Qui fuit iuslus primo, pe- nitendo, quia ieiuniis et oracionibus vigil insistebat, peccata populi plangebat, et in ara cordis semetipsum Deo hostiam vivam offerebat, et vigiliis prolixiori­

bus fatigatus in exedris ecclesiarum paululum pausabat. Sic accipitur iusticia pro penitencia Tob. XHI.: Convertimi(ni), peccatores, et facite iusticiam, id est puni- cionem peccatorum. Sed de non penitentibus dicitur Is. XXXIII.: Iusticiam non fecimus in terra, id est penitenciam in came, ideo non ceci(derunt) habi(tatores) eius, id est motus camis. Ieronimus Ier. Illi.: Sevissimam bestiam, id est fo­

mitem, sine penitencia vincere non possumus. Secundo, miserendo, quia erat magnus et munificus. Omnes ecclesie et monasteria elemosinis eius sunt locu­

pletata, propter quod mutato nomine ab omni gente sua Pius rex vocabatur. Sic

2 Iero boam: M Ierobona 4 LXXXIII: M LXXUI 11 equore: M equo 18 fulgentem: M add. et dei. Mt. II 34 munificus: M vivificus

2 Ps. 147,14 3 Aug. civ. 19,20, PL 41,648 4 Aug. divers. quaest. 66,3; PL 40,62-63 6 Ps.

32 - ubi? 7 Ps. 36,11 7 Aug. civ. 19,13; PL 41,640 11 Cepta tene: Ov. Pont. 2,7,83 15 Ps. 96,11 18 in die: c/. SRH 2,526,7-19 20-21 Et videntes: cf. Mt. 2,10 26 ieiuniis et: SRH 2,519,14-19 29 Tob. 13,8 30 recte Is. 26,18 32 Hier, in Ier. 1,4; PL 24.735A 33-34 erat magnus: SRH 2,519,13 et 8-10 et 4-6

5

10

15

20

25

30

35

accipitur iusticia pro misericordia in dicto Psalmi: Dispersit, dedit etc. Grego- rius in Pasto(rali): Cum quelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur, iusticie pocius debitum solvimus, quam miseri- cordie opera implemus. Quia iustum est, ut quod a communi Domino tribuitur, quicunque hoc accipiunt, eo communiter utantur. Ps.: Iuslus miseretur et tribuet.

Tercio, iudicando, quia iudicabat iudicandus cum tali scilicet timore, ac si ipse staret coram summo iudice. Proinde conpetit sibi dicere de se verbum Psalmiste:

Ffeci iudicium et iusticiam, id est iudicium cum iusticia. Apó. XIX.: Vocaba­

tur fidelis et verax, et cum iusticia iudicat. Quarto, obediendo. Licet enim esset rex, tamen et ipse erat homo sub potestate, scilicet divina, constitutus, Ml. VIII.

Qui et obediebat, ut Domino, quia dicitur I Mach. IX.: Iustum est esse subditum Deo. E converso est autem valde iniquum velle sibi obtemperari a minoribus et nolle obtemperare maioribus, secundum Augustinum. I Cor. XI. Et quia obedi- vit suo superiori, obedivit sibi suum inferius, scilicet grex ferarum. Nam cum vice quadam captivos adduxissent de eius imperio, venit cum exercitu in soli­

tudine persequens eos, nec habebant, quid manducarent, oravit Dominum, qui manna pavit populum in deserto. Et ecce grex cervorum et bubalorum deposita feritate venit in castra et inde miraculose vixerunt. Huic iusto orta est a Deo II 54a

quadruplex lux, scilicet racionis in creacione, operacionis in conversaeione, iu- stificacionis in gracia, clarificacionis in gloria. De prima luce Ps.: Signatum est.

Augustinus De baptismo: Racio insita sive inseminata lumen anime dicitur. De secunda Io. V: Ille erat lucer(na) ar(dens), scilicet in affeccione lucens, scilicet in operacione. Mt. V°: Sic luceat. De IIP Is. IX.: Habitantibus etc., id est in pec­

catis, lux, scilicet gracie iuslificantis, orta est eis. Eccli. XXXVI.: Ostende nobis lucem miseracionum tuarum, id est gráciám tuam, per quam misericorditer iu- stificas. De IIIP Damascenus 4° libro: Deus est vita et lux, et qui in manu Dei sunt, in vita et luce existunt. Augustinus super Psalmum: Ubi Deus est, ibi lux invenitur. Dani. II.: Lux cum eo est. Ex consideracione autem orte lucis sancto viro orta est leticia fidelibus suis de suo bono gaudentibus, sicut nunc dicitur: et rectis corde leticia. Dicit autem Isaac, quod leticia est motus naturalis caliditatis ad recipiendum illud, quo gaudet anima et delectatur. Et secundum quod mul­

tipliciter movetur delectabile, sic multiplex erit leticia, sicut dicitur Prover. 2.:

Letantur cum male(fecerint). Si vero ordinate movetur, ordinata erit leticia, sicut dicitur I Paral. II.: Sancti tui letantur in bonis. Tripliciter autem movetur anima inordinate, scilicet respectu potencie in superbia vite. Ezé. XXV.: Plausisti ma­

nu et gavisa es ex toto affectu super ler(ram) Israel. Respectu opulencie, ut in concupiscencia oculorum. Oracius in sermonibus: At michi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. Quo contra lob 31.: Si letatus sum su­

per multis diviciis. Respectu deliciarum, ut in concupiscencia carnis. Is. XXII.:

10 potestate: M potante 23 IIIa: M 111° 35 scilicet: M sicut 35 superbia: M substanda 37 Oracius: M Oramus 38 simul ac: M postquam

1 Ps. 111,9 1 Greg. M. past 3,21; PL 77,87B 5 Ps. 36,21 6 iudicabat iudicandus: c/.

SRH 2,518,25-27 7 Ps. 118,121 8 Apoc. 19,11 10 Mt. 8,9 11 recte 2 Mach. 9,12 13 Aug. - ubi? 14 Nam cum: cf. SRH 2,520,5-14 20 Ps. 4,7 21 Aug. - ubi? 22 Io.

5,35 23 Mt. 5,16 23 Is. 9,2 24 Eccli. 36,1 26 Ioh. Damasc. - ubi? 27 Aug. - ubi?

28 Dan. 2,22 30 Isaac - quis et ubi? 32 Prov. 2,14 34 recte 2 Par. 6,41 35 Ez. 25,6 37 Hor. saL 1,1,66-67 38 lob 31,25 39 Is. 22,13

5

10

15

20

25

30

35

Gaudium et leticia, comedere carnes, bi(bere) vi(num). ludi. XVI.: Letabantur Philistiim pro convivia sumptis epulis. Omnibus talibus dicitur Osee IX.: Noli letari Israel, sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo. Leticia ordinata similiter triplex est, scilicet temporalis, spiritualis et etemalis. Leticia temporalis in duo­

bus consistit: in tranquillitate temporis et in fertilitate fructificacionis. De leticia tranquillitatis dicitur I Paral. VII.: Letati sunt super bono, quod fecit Dominus Salamoni et populo suo. De leticia saturitatis Act. Xllll.: Dedit tempora fruc­

tifera) implens ci(bo). I Paral. XXIX.: Comederunt et biberunt coram Deo cum grandi leticia. Leticia spiritualis consistit in duobus, scilicet in remissione gracie et in illuminacione sciencie. De leticia I remissionis Ps.: Dedisti leticiam, Glosa: 54b spiritualem. Ps.: Letabor in misericordia tua. De leticia illuminacionis Prover.

XV.: Lux oculorum. Ps.: Precep(tum) domini luci(dum). Leticia etemalis con­

sistit in duobus, scilicet in visione Dei. Ps.: Letificabo eum. Ps.: Ibi letabimur.

Is. IX.: Letabuntur coram te. De leticia evasionis mundi Is. 35.: Gaudium et le­

ticiam optinebunt et fu(giet) etc. Ad hanc leticiam sancti vadunt cum leticia.

Ps.: Afferentur tibi. Is. LV.: In leticia egrediemini, scilicet de corpore, et in pace deducemini, scilicet ad celum, mo(ntes) et col(les), id est angeli et sancti, can­

tabunt etc. Pro hac leticia sancti serviunt cum leticia. Ps.: In te Domine. I Paral.

XXIX.: Letatus est populus, cum vota offerret. In spe huius leticie debemus et nos letari. Ps.: Letatus sum etc.