• Nem Talált Eredményt

DE SANCTO MATHIA ÁPOSTOLO Sermo primus

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

46. DE SANCTO MATHIA ÁPOSTOLO Sermo primus

Luminare, quod minuitur in consummacione, Eccli. XLIII. Sanctus vir et sa­

piens ad laudem Creatoris enarrat naturas et proprietates creaturarum, et inter alia de Luna dicit, quod ipsa est luminare, quod minuitur in consummacione, quoniam ipsius consummacio per accensionem ab inferiori parte sui ex aspectu Solis, quando est in gradu XV° diametraliter opposita Soli, cum eiusdem mi- noracio per obscuracionem in superiori parte propter direccionem umbre sue in illam partem. Quanto enim radius Solis descendit in corpore Lune, tanto um­

bra eiusdem Lune ascendit in corpore suo proprio. Mislice autem per Lunam figuratur ecclesia, in qua, sicut ex verbis istis apparet, relucet divinum benefi­

cium et exercetur divinum iudicium. Refulgencia divini beneficii ostenditur ex hoc, quod ipsa dicitur | esse luminare, id est vas luminis receptivum secundum 32d Damascenum. Recipit enim lumen a Sole et continet ad modum vasis. Unde di­

cit Glosa super presenti verbo: Luna non habet nativum splendorem, sed a Sole accipit. Quod eciam manifestat eclipsis eius, quoniam ut dicit Damascenus II.

libro: Cum facta fuerit XV. et inventa fuerit ex adverso, Sol quidem sub terra, Lima autem super terram, incurrit in eam conus umbre terre et inde nigrescit, cum a radio Solis tangi non possit. Unde Macrobius super sompnium Scipionis distingwit tria genera corporum luminosorum. Unum, quod tantum dat lumen et non recipit ut Sol, alterum, quod tantum recipit et non dat ut terra, 3m, quod re­

cipit et dat ut Luna. Recipit enim a Sole et dat inferioribus. Sic ecclesia accipit gráciám a Christo, atque ideo convenienter comparatur luminari, quod est vas

14 populi: M add. et dei. unum 14 mei, quod ... Christus: M al. man.

2 Act. 5,1-5 4 Gal. 2,14 5 Rhet. Her. 4,36,48 12 Apoc. 20,4 12 Eph. 6,17 13 recte 2 Mach. 15,16 18 Eccli. 43,7 29 Ioh. Damasc. — ubi? 31 Ioh. Damasc. fid. orth. 2,7; cf.

PG 94,895 34 Macr. — ubi?

5

10

15

20

25

30

35

40

luminis contentivum. Cuius rei veritatem aperiens Christus dicit Eccli. XXLLLL:

Ego feci in celis, id est in ecclesia, ut oriretur lumen indeficiens, scilicet fidei et aliarum virtutum. Itaque manifestum est ex hiis, qualiter in ecclesia relu­

cet divinum beneficium. Exercetur eciam in ea divinum iudicium, quoniam ipsa minuitur in consummacione, scilicet per reprobacionem unius et eleccionem al­

terius, ut patet in presenti de Iuda et Mathia, quorum alter reprobatus est pro crimine perdicionis, in quo ecclesia est minorata, quia remansit in undenario nu­

mero apostolorum suorum, alter vero assumptus est in officium predicacionis, in quo ecclesia iterum est consummata, quia annumeratus est duodecimus cum un­

decim apostolis. Proinde in hac auctoritate tangitur materia hodierne epistole, in qua agitur de lude reprobacione et Mathie substitucione. De Iuda tria manifestat ista epistola, scilicet bonum, quod amisit, et malum, quod incurrit, et causam, qua utrumque promeruit. Amisit enim apostolicam dignitatem. Et hoc ostendit, cum dicit: episcopatum eius accipiat alter. Et impletum est in eo, quod dicitur Is.

XXII.: De ministerio tuo deponam te. Acquisivit vero inferni vilitatem. Et hoc ostendit, cum dicit: prevaricatus est, ut abiret in locum suum, Glosa: in infer­

num. Et impletum est in eo, quod dicitur Lucas XVI.: Mortuus est dives, id est ludas, qui volebat dives fieri de precio Christi, et sepullus est in infernum secun­

dum illud: Alta relinquens II sidera, Tarthareum descendit adusque profundum. 33a

Causa vero, qua utrumque promeruit, una fuit dolus prodicionis, quia fuit dux eorum, qui conprehenderunt Iesum. Mt. XII.: Abiit ad sacerdotes, ut proderet eum illis. Alia estus acquisicionis, quia possedit agrum de mercede iniquitatis, id est precium, quo postea ager emptus fuit. Zách. XI.: Apenderunt mercedem meam, scilicet lude proditori. Tercia, fastus desperacionis, quia abiens laqueo se suspendit, Mt. XXVII. Augustinus: Quamvis peccatum suum mala consciencia nuncciare cogeret dicens: peccavi tradens sagwinem i ustum, facilius tamen cu­

currit ad laqueum, quam humilitate veniam peteret, et nodatis faucibus angens infelicem animam laqueo suspendit ab alto, tunc vir apostol icus vilis apostata factus. Eleccio vero Sancti Mathie redditur commendabilis ex illis tribus, qui solent esse in canonicis eleccionibus. Primo, oracio ad Deum. Dominus enim quando discipulos elegit, primo oravit. Lu. VI.: Erat pernoctans in oracione Dei.

Et, cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit XII ex ipsis. Sic eciam est in hac eleccione, quia apostoli orantes dixerunt Domino: Tu Domine, qui cor­

da nosti omnium, ostende quem elegeris unum ex hiis duobus. 2°, convocacio fratrum, quia in consecracione Aaron omnis turba congregata fuit ad hostium tabernaculi, Levi. VIII., et in confirmacione eiusdem posita fuit virga de quali­

bet tribu, Numeri XVII. Quod eciam nunc observatum est, quia surgens Petrus in medio fratrum, qui erant fere CXX, dixit: oportet etc. 3°, idoneitas persone, ü li Reg. IXX.: Videte, quem elegit Dominus, quod non sit similis illi in omni populo. Et hoc eciam fuit in hac eleccione, quia tam bonus erat, quot divinitus prelatus est illi, qui ab omnibus equalis reputatus est sibi, scilicet Ioseph, quia

16 ostendit: M add. quod 17 dives: M corr. ex dies 26 nuncciare: M nuncciate 35 om­

nis: M omnia

1 Eccli. 24,6 10 Hodierna epistola: Act. 1,15-26 14 Is. 22,19 17 Lc. 16,22 19 Alta relinquens: Sedul. carm. pasch. 5,136-137; PL 19.719A 21 recte Mc. 14,10 23 Zach. 11,12 25 Mt. 27,5 25 Aug. - ubi? 31 Lc. 6,12-13 36 Lev. 8,3-^ 39 recte 1 Reg. 10,24

5

10

15

20

25

30

35

per excellendam singulariter appellatus est iustus. Signum autem eleccionis sue fuit sors. Est autem sors uno modo beneficium divine eleccionis ad aliquod of­

ficium, et sic sors communis I est bonis et malis. Dicit enim Veritas Io. VI.: 33b Ego XQ vos elegi et unus ex vobis diabolus est. Loco cuius nunc Mathias est substitutus, cuius facti figura precessit Le. XVI.: Statue duos ircos et mitte sor­

tem super utrumque. Duo irci sunt duo discipuli, Mathias et Ioseph. Ircus, super quem cecidit sors, est Mathias, qui missus est in desertum huius mundi ad pre- dicandum- Alio modo sors dicitur prémium glorie celestis, et sic est communis

ta n tu m bonis, quorum vox est Col. I.: Dignos nos fecit in partem sortis sanc­

torum in lumine. Sáp. III.: Dabitur ei sors in templo Domini. Sap. V°: Inter sanctos sors illorum e s t 3°, supplicium eteme reprobacionis, et sic est commu­

nis tantum malis, de quibus dicuntur iusti Is. XVII.: Hec est sors diripiencium nos, Glosa: etemus interitus. Is. XXllll.: Ipse misit eis sortem, ad mensuram secundum quantitatem peccati.

47. (DE SANCTO MATHIA APOSTOLO) Sermo secundus

Tollite iugum meum super vos, Mt. XT. Sicut magni domini solent vestes suas preciosas dare suis familiaribus in argumentum specialis dileccionis, ita iugum obediencie, quod ipse prius portavit, inponit suis filiis, id est nobis dicens: Tol­

lite etc. Et primo, dat preceptum ad tollendum, cum dicit: Tollite etc. Est autem iugum, secundum Glosam, ewangelium Christi, quod Iudeos et gentes in una fide coniunxit, sicut unum iugum duos boves in unum connectit, ut scilicet sit concordia cordium in Christianis tamquam in una re unitis illo modo, sicut di­

citur Act. Illi0: Multitudinis credendum erat cor unum. Preterea per hoc, quod dicit: Tollite super vos, ostendit, quod in nobis debet esse honor et reverencia ad ipsa precepta, secundum dictum Glose: Iugum in honore habete. Super vos, non subtus, ut contempnatis, quia dicit Dominus I Reg. II.: Qui contempnunt me, erunt ignobiles. Tollendum est autem iugum Christi primo, quia debitum.

Qui enim mittit boves, exigit ab eis utilitates. Eccli. VII.: Peccora tibi sunt? At­

tende illis, et, si sunt utilia, perseverent aput te. Sic et nos, cum accipiamus a Deo nostro victum et vestitum, debemus ll ei inpendere servitum portando su- 33c um iugum, ut impleatur in nobis, quod dicitur Iudith V°: Subiugati erunt sub iugo potencie tue. Secundo, quia honestum. Nam qui sunt sine iugo, dicuntur filii Belial, id est diaboli, de quibus dicitur Osee VIL: Quia reversi sunt, ut es­

sent absque iugo. Ier. V°: Confregerunt iugum, ruperunt vincula. Et turpe est nobis, ut dicamur ex fomicacione nati non habentes unum patrem Deum, cuius excussimus iugum. 3°, quia comodum. Tren. ÜL: Bonum est viro, cum portave­

rit iugum Domini. Quia post vires consumptas in servicio Christi permittitur ad

29 boves: M corr. ex oves 34 reversi: M conversi

3 Io. 6,71 5 Lev. 16,7-8 9 Coi. 1,12 10 Sap. 3,14 10 Sap. 5,5 12 Is. 17,14 13 recte Is. 34,17 17 Mt. 11,29 24 Act. 4,32 27 1 Reg. 2,30 29 Eccli. 7,24 32 Iudith 5,24 34 Os. 7,16 35 Ier. 5,5 37 U m . 3,27

5

10

15

20

25

30

35

40

pascua viriditas paradisi, iuxta illud Ezé. XXXÜI.: Ibi pascentur in herbis viren­

tibus. Time erit tempus excuciendi iugum de collo nostro, Gén. XXVII. Dicendo autem: iugum meum, innuit esse et aliud iugum, quod non est suum, sed diabo­

li, quod est honus peccati, de quo dicitur Osee XII.: Ero extollens iugum super maxillas eorum, hoc est imponens honus peccati erroris et camalitatis super in­

tellectum et affectum eorum. Quod facit Deus, cum permittit facere diabolum.

Istud iugum portare est malum, quia post vires consumptas in labore peccati iugulatur portans in pena inferni, ut fetulus bos, qui durum cultris tenue ac mi­

serabiliter collum prebet ab ingrato iam fastiditus aratro. Et hoc est, quod dicitur Osee XII.: Iugum inponetur eis, id est pena inferni, quod nunquam auferetur.

Et tunc collum durum, id est cor obstinatum, curvat iugum, Eccli. XXIII. Se­

cundo, docet modum tollendi, cum dicit: Discite a me etc., quasi in observandis meis preceptis sitis humiles mentibus, mites moribus, sicut ego sum. Humiles, ut neminem contempnatis, mites, ut nullum ledalis. Et est hic notandum, quod humilitas est specialis leccio Christi, que non potest ab alio disci. Unde Augu­

stinus De virgin(itat)e: Dominus magislerque mortalium non dixit: Discite a me mundum fabricare, mortuum suscitare, I sed quia mitis sum et humilis corde. Ita 33d

magnum est esse parvum, ut nisi ab eo, qui tam magnus est, disci omnino non potest. De hac leccione dicit Christus Is. XLVIII.: Ego Dominus docens te utilia.

Quoniam humilitas multas habet utilitates. Et valet primo, ad gloriam exaltacio- nis Lu. XVIII.: Qui se humiliat. I Pe. V: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet. Ps.: Tibi dabo terram Chanaan. Ibi dicit Glosa: Cur celeslis hereditas dicatur terra Chanaan, nomen eius aperit, interpretatur enim Chanaan humilis, quia in eam nemo intrat, nisi humilis. Gregorius in Pasto(rali): Quid humilitate sublimius, que dum se in ima deprimit, actori suo manenti super summa con- iungit? Secundo, ad victoriam persecucionis. Ps.: Precinxisti me virtute, Glosa:

id est humilitate, quia superbia fragilis est. Omnis autem fortitudo de humilitate est. Augustinus super Psalmum „Benedictus Dominus Deus meus”: Sicut Davit parvus superbum Goliam superavit, ita Christus diabolum, humilitas superbiam.

3°, ad influendam consolacionis. II Cor. VII.: Qui consolatur humiles, conso­

latus est et nos. Judith VIII.: Expectemus humiles consolaciones eius. 4°, ad misericordiam remissionis. Sáp. VI.: Exiguo, id est humili, conceditur miseri­

cordia, scilicet parcens in penis, potentes vero, id est superbi, potenter tormenta pacientur, id est cum potencia priventur. Quinto, ad gráciám iustiflcacionis. Lu.

XVIII.: Publicanus a longe stans descendit iustifleatus in domum suam. I Petri V°: Humilibus dat gráciám. Sexto, ad sapiendam cognicionis. Prover. XI.: Ubi fuerit humilitas, ibi erit sapiencia. Lu. X.: Sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. Glosa: Quanto humilius sedit, tanto alcius aufertur. Tolomeus in Almagesti: Qui inter sapientes humilior est, sapiencior existit, sicut locus pro­

fundior plus habundat aquis aliis lacunis. 3°, assecurat de possibilitate tollendi, cum dicit: iugum enim |f meum suave est. Sed quomodo est leve, cum dicatur 34a

1 recte Ez. 34,14 2 c f Gen. 27,40 4 recte Os. 11,4 10 recte Os. 11,7 11 recte Eccli. 33,27 16 Aug. virg. 35,35; PL 40,416 19 Is. 48,17 21 Lc. 18,14 21 1 Pt. 5,6 22 Ps. 104,11 24 Greg. M. past 3,17; PL 77.78C 26 Ps. 17,40 28 Aug. in psalm. 33,4;

PL 36,302 30 2 Cor. 7,6 31 Iudith 8,20 32 Sap. 6,7 34 Lc. 18,13-14 35 1 Pt. 5,5 36 Prov. 11,2 37 Lc. 10,39 38 Ptolem. Almagest - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

40

Mt.

Vn.:

Arta est via, que ducit ad vitam. Et est dicendum, quod in veritate in se sive materialiter gravia sunt et respectu nature infirme et lapse, sed formali­

ter et finaliter, id est habenti caritatem et consideranti prémium levia sunt. Unde dico, quod iugum Christi leve sit primo, dulcoracione sancti amoris. Unde di­

cit hic Glosa: Honus leve non detrectantibus, sed dilatato corde currentibus. Ps.:

Viam mandatorum tuorum cucurri. Ber(nardus) in epistolis: Servite in caritate, que laborem non sentit. 2°, racione longe conswetudinis. Quod enim conswe- scimus, facilius facimus. Beda et Glosa: Angusta hec via, quia non nisi angusto inicio inchoatur. In Istoria tripartita li(bro) 1°: Bona vita suavis fit ipsa consue­

tudine, licet autem fuerit difficilis. 3°, natura ipsius virtutis, que delectat eciam si nichil inde consequamur. Ad Damasum: Qui diligit, non ideo imperata cu­

stodit, quia aut timore penarum aut premii aviditate compellitur, sed quia hoc ipsum, quod precipitur a Deo, est optimum. Ovidius: Mercede caret, per seque petenda est virtus externis incomitata bonis. Ber(nardus) in epistolis: Caritas meritum non intuetur, prémium non requirit, intelligendum est temporale. Ffa- cit enim liberaliter hominem servire Eleo, sicut filium patri. Chrisostomus in libro De conpunccione: Si scires, quam bonum sit placere Deo, nunquam aliun­

de aliquid extrinsecus mercedis exspectares. Sed prémium etemum bene requirit Psalmus: Inclinavi cor meum ad fac(iendam) ius(ticiam) etc. Quarto, consensu legis naturalis, quoniam ad talia ipsa natura consentit. Unde Beda: Probabilem fieri abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, etema sequi, presentibus non capi velle. Aliter facere, quod pati non vis, docet ipsa natura. Tullius (in) libro De officiis: Natura est lex divina et humana, cui parere qui voluerit, nunquam committet, ut alienum appetat. Etenim multo magis est secundum naturam iusti- cia, liberalitas quam divicie, quam vita. Quinto, promtitudinem bone voluntatis.

Gaufridus in Poetria: Facti gravitas cuicunque volenti est I levis, et levitas animo 34b cuicunque rebelli est gravis. Ergo velis, et erit leve nulla vereri. Sexto, beneficio Christi adiuvantis. Phi. IIII.: Omnia possum in eo, qui me confortat. Dubitatur autem racione istius dicti: Honus meum leve est, que lex fuerit gravior, sci­

licet vetus vel nova? Et est dicendum, quod si fiat comparacio duarum legum racione promissionum alliciendum et racione sacramentorum iuvancium et raci­

one donorum expediendum et racione exemplorum movendum, levior est nova lex. Hic enim sunt promissa etema, ibi temporalia, hic sacramenta plena, ibi vacua, hic donum amoris, ibi timoris, hic exemplum Dei et hominis, ibi tan­

tum hominis. Et in hac consideracione dictum est I Io. V°: Mandata eius gravia non sunt, quia non premunt honere ponderum, sed sublevant vice pennarum, et cui videntur gravia, sciat se non accepisse donum, quo gravia non sunt, ut dicit Augustinus De perfeccione iusticie. Se vero fiat comparacio legum respectu pre- ceptonim obligandum, sic gravior est vetus propter multitudinem iudicialium et cerimonialium, que erant inposita inpie multitudini. Et in hac

consideraci-1 dicendum: M iter, et corr. 2 gravia sunt: M gravis sit 20 natura: M in marg. corr. ex nulla 22 velle: M nolle 22 Aliter: M alii 40 inpie: M in pariete ?

1 Mt. 7,14 5 Ps. 118,32 6 Bem. epist. 143,3; PL 182.300A 8 Beda Ven. - ubi?

9 Cassiod. - ubi? 11 Hier, epist. 21,14; PL 22,386 13 Ov. Pont. 2,3,35-36 14 Bem.

episL 143,3; PL 182.300A 16 Ioh. Chrys. compunct. 2; c f PG 47,420 19 Ps. 118,112 20 Beda Ven. — ubi? 22 Cic. oflf. 3,23 et 24 26 Gaufr. Vinos, poetr. nova 321-323 28 Phil. 4,13 35 1 Io. 5,3 38 Aug. perf. iust. 10,21; PL 44,302

5

10

15

20

25

30

35

one dictum est Act. XV.: Hoc est honus, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus; et quod manus Moysi erant graves. Exo. XVII. Gregorius:

Mandata legis, dum litteraliter tenerentur, portari non poterant. Quarto, spon­

det premia tollentibus, cum dicit: Invenietis requiem animabus vestris. Congrue autem quies sequitur post laborem, sicut cibus post esuriem. Levi. XXm.: Sex diebus facietis opus, septimus sabbathi requies est, Glosa: precedunt dies opera- biles ei sequitur requies, quia qui bona opera fecerit, requiem consequetur. Ad quam nos perducat in futuro inpositor iugi in presenti Dominus Iesus Christus.

48. (DE SANCTO MATHIA APOSTOLO) Sermo tercius

Beatus, quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis (Ps. LXIV.).

Unusquisque hoc beatiiicat in alio, quod habere desiderat in semetipso, ut in­

firmus sanitatem, pauper opes, miser beatitudinem. Et quia sanctus propheta beatitudinem desiderabat, ideo beatitudinem in electo Dei commendabat dicens:

II Beatus, quem elegisti. Est autem beatus sanctus apostolus, quem Dominus 34c

primo, elegit per gráciám predestinacionis in numerum salvandorum. Secundo, assumpsit per signum sortis in consorcium apostolorum. 3°, inhabitare fecit per gloriam beatitudinis in sortem angelorum. Ipse est ergo electus per predestina- cionem, assumptus ad predicacionem, inhabitatus per salvacionem. Atria enim hic dicuntur superiores celi, ut empireum, quod est habitaculum sanctorum, de quo dicitur in Psalmo: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini, que dicuntur atria respectu celi spiritualis, quod est excellenda Trinitatis, de quo dicitur Is. XHII.: In celum conscendam, id est ad equalitatem Dei perveniam.

Sed videndum est, quos eligit Dominus et quos non. Ad primum dico, quod eli­

git primo, mundos in affectibus. Mt. XII.: Ecce puer meus electus, quem elegi.

I Macha.

nn.:

Elegit sacerdotes sine macula. Numeri XVI.: Sanctos applica­

bit sibi, et quos elegerit, appropinquabunt sibi. Secundo, mansuetos in moribus.

Eccli. XLV: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex om­

ni came. Hoc dictum est de Moyse, qui fuit mitissimus homo super terram, Numeri XII. 3°, pauperes in possessionibus. Iac. V°: Deus elegit pauperes in mundo, Is. XLim.: Elegi te in camino paupertatis. Quarto, humiles in mentibus.

Ia Cor. 1°: Ignobilia mundi elegit Deus et contemptibilia. Ad secundum dico, quod non eligit primo, elatos. Baruc III.: Ibi fuerunt gigantes nominati statura magna, non hos elegit Dominus 1° Reg. XVI.: Ne respicias altitudinem stature eius, quoniam abieci eum. 2°, avaros, Ps.: Tribum Effrem non elegit. Effrem in­

terpretatur crescens vel sterilis, significat avaros, qui crescunt diviciis et steriles fiunt in elemosinis, quorum vox est Ecclesiastici XI.: Manducabo de bonis meis

15 sanctus: M suprascr. 27 appropinquabunt: M approbinquabunt 31 camino: M comino 32 elegit: M add. el dei. et 34 hos: M vos

1 Act. 15,10 2 Ex. 17,12 2 Greg. M. - ubi? 5 Lev. 23,3 11 Ps. 64,5 21 Ps. 83,3 23 Is. 14,13 25 Mt. 12,18 26 1 Mach. 4,42 26 Num. 16,5 28 Eccli. 45,4 30 Num.

12,3 30 recte Iac. 2,5 31 recte Is. 48,10 32 1 Cor. 1,28 33 Bar. 3,26-27 34 1 Reg.

16,7 35 Ps. 77,67 37 Eccli. 11,19

5

10

15

20

25

30

35

solus. 3°, immundos. Levi. XXI.: Qui habet maculam, non accedat ad altare et non contaminet sanctuarium meum. Quarto, verbosos. I Reg. XVI.: Adduxit Isai coram Samuele Aminadab, qui dixit: Non hunc eligit Dominus. Aminadab inter­

pretatur populus meus urbanus, significat homines trufaticos, derisores, effusos in verbis, de quibus dicitur Prover. XI.: Os fatuorum ebullit I stulticiam. Ta- 34d les non eliguntur, quia scriptum est: Vir ligwosus non dirigetur in terra, scilicet vivendum. Quod a nobis avertat elector bonorum, Iesus Christus.

49. DE SANCTO GREGORIO