• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

20. DE INNOCENTIBUS Sermo secundus

Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabilis in regnum celorum, Mt. XVIII. Non intendit Dominus dicere, ut efficiamur sicut parvuli etate, quoniam de quibus factum est, ut non sint parvuli, non habent quid fa­

ciant, ut sint parvuli, ut dicit Augus(tinus) in libro De virginitate, sed wult, ut innocencia et humilitate simus parvuli, quatenus innocenciam, quam habent'par­

vuli per naturam, nos habeamus per gráciám, quia etas ne(minem) regnat, sed mores. Non enim virtus est non posse peccare, sed nolle, secundum dictum Sa­

pientis: Est virtus placitus abstinuisse bonis. Et quod sic sit intelligendum, ait apostolus I Cor. XIIII. dicens: Nolite parvuli effici sensibus, sed malicia parvu­

li estote. Sedulius: Monstrat puerum consistere parvum, scilicet ingenium teneri sectemur ut evi, non annis, sed mente iubet. Christus ergo, cuius doctrina atten­

te humilitatem insinuat, secundum Augustinum in predicto libro, in hiis verbis primo, invitat nos ad humilitatem dicens: efficiamini sicut parvuli. Secundo,

ac-26 Nisi: M in marg. corr. ex Si 34 malicia: M add. et dei. id est

6 1 Reg. 2,18 10 1 Reg. 2,22 11 Mt. 21,15 12 Ps. 8,3 13 Dan. 1,15 19 Dan.

1,3—4 27 ML 18,3 29 Aug. - ubi? 33 Est virtus: Ov. epist. 17,98 34 1 Cor. 14,20 35 Sedul. carm. pasch. 3,326-328; PL 19.668A 37 Aug. virg. 31,31; PL 40,413

5

10

15

20

25

30

35

ceptat sui precepti necessitatem dicens: Nisi conversi fueritis etc., non intrabitis etc., quia si conversi fueritis, intrabitis. Cuius conversionis debemus conside­

rare primo, modum, scilicet qualiter debemus converti, et terminum „a quo”

et „ad quem” debemus converti. Modus conversionis est, ut fiat primo, celeri­

ter. Eccli. V.: Ne tardes converti ad Dominum. Ps.: Convertantur et erubescant valde I velociter. Oracius in epistolis: Propera, nec te venturas differ in horis, I4d qui non est hodie, scilicet aptus medicine, cras minus aptus erit. Secundo, inte- graliter. Ioel 2°: Convertimini ad me in toto corde vestro. B(emardus): In toto corde converteris, si omnes affecciones cordis tui dirigas ad Deum, si eum di­

ligas et metuas, si secundum eum leteris et tristeris. Tercio, utiliter, ut simus aliis in exemplum conversionis. Ys. VI0: Convertetur et erit in ostensionem, id est ostendetur aliis, ut similiter convertantur. Ambrosius Phil. IIII.: Exemplo ve­

stro alios debemus acquirere. Cum enim lucebunt opera nostra, non deerunt, qui imitentur bona nostra. Quarto, finaliter, ut ad dyabolum ultra non revertamur, sicut magi adorato puero ad Herodem non sunt reversi, Mt. 11°. Sedulius: Nos quoque sanctam si cupimus patriam tandem contingere postquam venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum. Terminus, a quo converti debemus, est malum superbie, de qua dicitur: Nisi conversi fueritis, Glosa: a nostra elacio- ne. A qua debemus converti, quia superbia primo, iram Dei provocat. Ieronimus in epistolis: Nichil ita a puericia vitare conatus sum, quam tumentem animum, erectam cervicem, Dei contra se iram provocantem. Iac. IIII.: Deus superbis re­

sistit. Secundo, dyabolo dominandi ius dat. lob XLI.: Ipse est rex super omnes filios superbie. Augus(tinus) IIII. De Trini(tate): Nullum vicium est, cui magis divina lege resistitur, et in quod maius accipiat dominandi ius ille superbissi­

mus spiritus, ad ima mediator, ad summa interclusor. Tercio, virtutes adnichilat.

Gregorius in Moralibus: Alia vicia eas solummodo virtutes impetunt, quia ip­

sa destruuntur, ut ira pacienciam, libido continendam impugnet. Superbia non unam virtutem extingwit, sed quia generalis morbus, corpus omne corrumpit virtutum. Quarto, mores depravat, ut dixit quidam Sapiens: Inquinat egregios II l5a adiuncta superbia mores. Gregorius in Mor(alibus): Cunctis aput se superba co- gitacione tumentibus inest clamor in locucione, amaritudo in silencio, dissolucio in ylaritate, furor in tristicia, inhonestas in accione, honestas in ymagine, erec- cio in incessu, rancor in responsione. Terminus, ad quem converti debemus, est bonum humilitatis, de qua dicitur: efficiamini, sicut parvuli, scilicet innocentes et humiles. Non wult autem Dominus quibuslibet parvulis nos assimilari, cum in multis pueris multa mala reperiantur, sicut dicit Augus(tinus) in libro super Genesim ad literam: Quis audeat affirmare futura mendacia, periuria non esse peccata, nisi qui talia wult impune committere. At hiis plena est puerilis etas.

Sed wult, ut efficiamur sicut parvuli isti, quorum solempnia agimus, in quibus

17 repetamus: M reputamur 20 tumentem: M in mentem 24 quod: M quo 29 egregi­

os: VI add. et dei. ad 30 superba: M superbia 37 mendacia: M mundicia

5 Eccli. 5,8 5 Ps. 6,11 6 recte Ov. rem. 93-94 8 Ioel 2,12 8 cf. Bem. serm. in quadr.

2,3; PL 183,172D 11 Is. 6,13 12 AmbrosiasL in Phil. 4,7; PL 17.442A 15 Mt. 2,12 15 Sedul. carm. pasch. 2,104-106; PL 19,606A 19 Hier, epist. 76,1; PL 22,689 21 Iac. 4,6 22 lob 41,25 23 Aug. trin. 4,15,20; PL 42,901 26 Greg. M. morál. 34,23,48; PL 76.744C 29 Inquinat egregios: Claud. 8,305 30 Greg. M. morál. 34,23,52; PL 76.747A 36 Aug. -ubi?

5

10

15

20

25

30

quedam fuerunt commendabilia ex natura infancie, quedam ex dono gracie, que- dam ex preeminencia glorie. Commendabilia ex natura infancie fuerunt in ipsis primo, puritas in came. Apo. XIIIL: Hii sunt, qui cum mulieribus. Papias: Pue- ricia est tenera etas a puritate vocata. Nunc cum sangwinem floremque genarum habens, hii sunt ephebi a phebo dicti, qui in herbis depingitur. De istis videtur dixisse Virgilius in Bocolicis quasi loquens ad Christum: Ipsa tibi blandos fun­

dent cunabula flores, id est mundos pueros. Secundo, taciturnitas in ore. Ier. 1°:

Nescio loqui, quia puer ego sum. Papias: Infans dicitur, qui fari non potest, quasi non fans, non loquens. Nondum enim bene ordinatis dentibus minus est sermo­

nis expressio. Tercio, flexibilitas in voluntate. Beda Mt. XVIII.: Parvulus non perseverat in ira, lesus non meminit. I Oracius in Poetria: Reddere qui voces iam I5b

scit puer et pede certo signat humum, gestit paribus colludere et iram colligit ac ponit temere et mutatur ad horam. Quarto, paupertas in possessione. Sedulius:

Mollior etas nil ponpe mortalis amat. Si enim haberet regnum, daret pro pomo.

Commendabilia ex dono gracie sunt in eis, primo, divina eleccio. Nam hi empti sunt ex omnibus primicie Deo, Glosa: sicut ex grege vel ex fructibus eliguntur primicie, ita isti eliguntur primicie electorum multitudine. Secundo, veritas in ore. Nam in ore ipsorum non est inventum mendacium, Glosa: que in baptismo promiserunt, fideliter exhibuerunt. Tercio, confessio in marlirio, quia habebant nomen Patris sui Christi scriptum in frontibus, tunc Glosa: in aperta confessio­

ne. Quarto, severa mortificacio, quia citarizabant, id est carnem mortificabant in citharis, scilicet non in alienis, dicit Glosa: quia quod predicabant, prius in se ostendebant. Commendabilia ex preeminencia glorie sunt in eis, primo, socie­

tas Agni, cum quo visi sunt stare super montem Syon. Secundo, novitas cantici.

Cantabunt, inquit, canticum novum ante sedem Dei. Tercio, singularitas canen­

di, quia nemo poterat dicere canticum, nisi illa etc. Quarto, felicitas inspeccionis Dei, quia sine macula sunt ante tronum Dei. Wult ergo Dominus assimilari nos talibus pueris, et sic intrabimus in regnum ipsius. Est autem regnum, de quo Lucas 1°: Regnabit in domo Iacob. Scripture, Mt. XXI.: Aufferetur a vobis re­

gnum Dei, id est intellectus scripturarum. Gracie. Lu. XVII.: Regnum Dei intra vos est. Glorie. Dán. VI.: Regnum eius non corrumpetur. Regnum ecclesie in­

tratur per sacramentum, scripture per intellectum, gracie per humilitatem, quia humilibus dat gráciám, || lac. HII., glorie per puritatem, ad quam grex omnis I5c

candidus intrat, secundum Sedulium.

4 sangwinem: M sanugwinem 15 primo: M prima

3 Apoc. 14,4 3 Papias - ubi? 6 Verg. ecl. 4,23 7 Ier. 1,6 8 Papias - ubi? 10 Beda Ven. in Mt. 18,3; PL 92,83B 11 Hor. ars 158-160 13 Sedul. carm. pasch. 3,328-329; PL 19,660A 15 hi empti: Apoc. 14,4 18 inore: Apoc. 14,5 21 citarizabant: c f Apoc. 14,2 24 visi sunt: cf. Apoc. 14,1 25 Cantabunt: cf. Apoc. 14,3 26 nemo poterat: Apoc. 14,3 27 sine macula: Apoc. 14,5 29 Lc. 1,32 29 Mt. 21,43 30 Lc. 17,21 31 Dan. 6,26 33 lac. 4,6 34 Sedul. carm. pasch. 1,84; PL 19,561A

5

10

15

20

25

30

35

40

21. SERMO DE SANCTO THOMA CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO Misit ad illos servum et illum in capite wulneraverunt, Mt. X. Beatus Thomas duplici gaudet privilegio sicut vere mártír et pontifex, scilicet prelacionis in ec­

clesiastica dignitate, et passionis pro ecclesiastica libertate, quia misit ad illos, scilicet Deus, servum, id est humilem prelatum, quoad dignitatem, et illum in ca­

pite wlneraverunt, id est capite mactato ceciderunt, quantum ad passionem. Ad laudem dignitatis sue duo designantur in assumpto themate, scilicet legittimus ingressus. Et hoc notatur in mittentis auctoritate, de quo dicitur: Misit ad illos, scilicet Deus, de cuius voluntate et beneplacito fuit electus et ordinatus, sicut ipse videtur predixisse I Reg. II.: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui secun­

dum cor meum faciat. Et debitus progressus. Et hoc notatur in missi humilitate, quia misit ad illos servum, id est humilem nuncium. Mittitur enim non in domi­

num, sed in humilitatis exemplum secundum doctrinam apostoli, Ia Pe. V°: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo. Eccli XXII.: Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex illis. Gre(gorius) in Pastorali:

Cuncti, qui presunt, non in se potestatem ordinis, sed equalitatem debent pensa­

re condicionis. Sciendum est autem, quod servus dicitur quadrupliciter. Primo, a condicione, ut natus in domo ex propria familia servo vel ancilla, qui proprie dicitur originarius, et servus glebe, quales dicuntur fuisse vernaculi Abrae, Gen.

Xim. Secundo, a servacione, ut captus in bello et vite servatus ad serviendum.

Augus(tinus) XI. De ci(vitate) Dei: Servus dictus est a servando, quando illi, qui iure belli occidi poterant, servabantur, ut servirent. 3°, a seracione, id est clau- sione sub seris. Papias: Servus vocatus est a clausis seris, quando nox | venit I5d

et unusquisque sompno tudor fit. Quarto, ab empcione, ut pecunia possessus.

Exo. XI.: Si emeris sefvum ebreum, sex annis serviet tibi. Sic et Sanctus Tho­

mas fuit servus Christi ex condicione, quia natus fuit in familia Christi in domo ecclesie tamquam ab ancilla sua. Ps.: O Domine, quia ego servus tuus. A ser­

vacione, quia captus fuit in bello, et ex gracia capientis vite eteme servatus, ut serviendo mereretur. A seracione, quia clausus fuit seris preceplorum Dei, ut non quecunque vellet, illa faceret, sed magis voluntatem possidentis. Ab empcione, quia emptus fuit precio sagwinis Christi, I Cor. VI0: Hic servus habuit omnes condiciones boni servi, scilicet in corde humilitatem, in habitu vilitatem, quia cilicio et femoralibus utebatur, in labore sollicitudinem, in possessione pauper­

tatem, quia exulavit sex annis, in intencione fidelitatem, in verbis et verberibus pacienciam, in alimento abstinendam, in forma negligenciam et tempus somp- nii vigilandam. Quia ergo intravit legittime, ut missus a Domino, et ambulavit honeste, ut fidelis et prudens, ideo migravit* gloriose, quia per martirium. Nam sequitur: et illum in capite etc. Sciendum est autem, quod in diversis locis scrip­

turarum IIIIor manifestantur de martirio Sancti Thome, scilicet locus, lob XXIX.:

In nidulo meo moriar. Causa, Eccli. IIII.: Usque ad mortem certa pro iusticia.

4 ecclesiastica: M add. el dei. dig- 14 facti gregis: M sancti gregis 16 ordinis: M cordis 2 recte Mc. 12,4 10 1 Reg. 2,35 13 1 P t 5,3 14 recte Eccli. 32,1 15 Greg. M.

past 2,4; PL 77.34C 19 Gen. 14,14 21 Aug. civ. 19,15; PL 41,643 23 Papias - ubi?

25 recte Ex. 21,1 27 Ps. 115,16 31 1 Cor. 6,20 39 lob 29,18 40 Eccli. 4,33

5

10

15

20

25

30

35

Finis, II Macha. VI.: Adolescentibus exemplum forte relinquam, si honesta mor­

te perfungar. Modus, in presenti verbo: In capite vulneraverunt. Locus mortis fuit sanctus, quia ecclesia, fuit enim decapitatus in basilica sedis sue. Causa ho­

nesta, quia iusticia et libertas ecclesie. Ffinis optimus, quia exemplum aliorum, ut similiter iusticiam defendant. Modus acerbus, quia summum membrorum est percussum, scilicet caput. Nam eductis carnificum gladiis inclinato capite per­

cussus est in corona rasili cerebrumque cum cruore et ossibus est dispersum.

Et nos ad imitacionem sancti martiris debemus II esse servi Dei et servire Deo l6a

nostro, in cuius servicio tria dantur considerari, scilicet modus serviendi, cau­

sa, contrarietas non serviendum. Modus serviendi est, ut serviamus primo, cum fervore dileccionis in corde. Ro. XII.: Spiritu fervent Domino servientes. Se­

cundo, cum veritate locucionis in ore. I Reg. XII.: Servite illi in veritate ex toto corde vestro. 3°, cum mortificacione camis in opere. Lu. II.: Non discedebat de templo ieiuniis et oracionibus serviens die ac nocte. Quarto, cum sinceritate rectitudinis in intencione. Phil. IIIL: Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed sicut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo cum bona voluntate. Quinto, cum sanctitate conversacionis in Christi ostensione. Lu. II.:

Serviamus illi in sanctitate. Causa serviendi Deo multiplex est utilitas. Et prima est expugnacio inimicorum. I Reg. VII.: Servite Deo et liberabit vos de manibus etc. Secunda, remissio peccatorum, Deuter. II.: In servis suis miserebitur. 3aest collacio donorum. Mt. 2.: Vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. Quarta, revelacio occultorum. Ys. LII.: Servus meus intelliget. Quinta, refeccio etemo- rum bonorum. Ys. LXI.: Servi mei comedent et bibent. Contrarietas Deo non serviendum talis est, quod quidam serviunt ydolatrie, ut perfidi. Ro. 1°: Ser­

vierunt creature pocius quam creatori. Quidam mammone, ut cupidi. Oracius in epistolis: Imperat aut servit collecta pecunia cuique. Mt. VI.: Non potestis Deo servire et mammone. Quidam dyabolo, ut superbi. Iob XLI.: Ipse est rex. II Pe.

n°:

A quo quis superatus est, huic et servus adductus est. Quidam mulieri, ut luxuriosi. 11° Esdre IHI°: Multi servi facti sunt propter mulieres. Ys. III.: Mu­

lieres dominate sunt eorum. Quidam ventri, ut gulosi. Ro. XVI°: Domino non serviunt, sed suo ventri. Phil. III.: Quorum Deus venter est. I l6b