• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

3. DE SANCTO NICOLAO Sermo primus

Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel effectus es, I Reg.

XV. Dictum quoddam Domini Eccli. XX.: est, qui ab humilitate levabit ca­

put, verificatum est in Sancto Nicolao, qui, quoniam humilis fuit in semetipso, sublimis factus est in populo Christiano et merito humilitatis venit ad fastigium dignitatis, sicut nunc dicitur: Cum esses parvulus, id est humilis, in oculis tuis, id est in tui reputacione, caput, id est summus prelatus, factus es in tribubus Israel, id est in populis Christianis. Unde cantatur de ipso: Operibus sanctis Nicolaus humiliter insistens ad summum provectus est sacerdocium. Fuit ergo parvulus humilitate, non etate, quod reprehenditur in prelato. Primo quidem, quia in par­

vula etate deficit discrecio, secundum dictum apostoli primo Cor. XIII.: || Cum 3c

essem parvulus, sapiebam ut parvulus. Aristoteles in Topicis: Nemo pueros prin­

cipes eligit eo, quod non constat eos esse sapientes. Secundo, fortitudo. Dicit enim Philosophus in libro De differencia spiritus et anime, quod virtutes anime in pueris inperfecte sunt. Ideo dicit Gén. XXXIII.: Parvulos si fecero laborare, morientur. Tercio, erudicio, id est idoneitas ad erudiendum. Cant. VIII°: Soror nostra parvula est et ubera, scilicet sciencie et doctrine, non habet. Exortacio enim convenit emerito, non puero, ut appareat de eo, quod sit vir gravis, ut dicit Aristoteles in Ethicis. Porro habundat in eis superbia. Is. III.: Tumultuabitur puer contra senem. Luxuria. III0 Aristoteles in Ethicis: Pueri per desiderium vivunt et ideo nomen incontinencie ad puerilia peccata transferimus. Stulticia. Prover.

XXII.: Stulticia congregata in corde pueri. Contingit tamen multociens propter peccata populi, ut parvuli non in humilitate, sed sapiencia et etate constituan­

tur in caput gencium (estante Is. 111° capitulo: Dabo pueros principes eorumque Sancto Bemardo in epistolis: Scolares pueri ob sagvinis dignitatem promoventur ad prelatos et de sub ferula transferuntur ad principandum presbyteris. Leciores interim, quod virgas evaserunt, quam quod principatum meruerunt. Gaufridus in Poetria: Strenua res agitur, pueri tolluntur in altum et fiunt domini. Moveat dominacio risum, iam sedet egregie donatus honore magistri, aptus adhuc fe­

rale. Sciendum est autem, quod in etate puerilia, in mente humili quedam sunt commendabilia ex condicione nature, quedam ex dono gracie, quedam ex pree- minencia glorie. Commendabilia ex condicione nature in humili mente sunt hec, scilicet primo, ductibilitas racionis. Mt. XIX.: Sinite parvulos venire ad me. Ta­

les enim facilius flectuntur a Christo vocante, sicut virge. Secundo, simplicitas voluntatis. Gal. HI.: Quanto tempore heres parvulus est, nichil differet a ser­

vo. Tercio, raritas sermonis. Ier. 1°: | Nescio loqui, quia puer sum ego. Oracius 3d in sermonibus: Ut veni coram singultim pauca locutus, infans namque pudor

4 Dictum: M Dictam 22 transferimus: M in marg. corr. ex deferimus 27 Leciores: M leticores 30 adhuc: M ad 34 parvulos: M add. et dei. abire

3 1 Reg. 15,17 4 Eccli. 20,11 9 Operibus sanctis: Resp. post. II. lect. in Matut. in festo S. Nicolai, sec. Brev. O.P. 12 1 Cor. 13,11 13 Aristot. top. 3,2 15 Ps. AristoL -Costa ben Luca - ubi? 16 Gen. 33,13 17 C ant 8,8 20 Aristot. - ubi? 20 Is. 3,5 21 AristoL eth. Nic. 3,15 22 Prov. 22,15 25 Is. 3,4 26 Bem. epist. 42,7,25; PL 182,826B 28 Gaufr. Vinos, poetr. nova 437-440 34 Mt. 19,14 36 recte Gal. 4,1 37 Ier. 1,6 37 Hor. sat 1,6,56-57

5

10

15

20

25

30

35

prohibebat plura profari. Quarto, honestas operis. 1° Cor. X m i.: Malicia par­

vuli estote, Glosa: alieni a malis operibus. Commendabilia ex dono gracie in humili mente sunt ista, scilicet primo, quod est acquisita sapiencie. Mt. XI.: Re­

velasti ea parvulis, scilicet occulta misterya. Ps.: Sapiendam prestat parvulis.

Secundo, quod est attractiva gracie. Est enim sensus proprie nativitatis. Vacu­

um autem erat ut spongia et ventosa. Iac. IIII.: Humilibus dat gráciám. Hester XII.: Parvulus fons, id est humilis animus, crevit in flumen magnum, id est in cumulum multarum graciarum. Tercio, quod est secura in proteccione Dei. Ps.:

Custodiens parvulos Dominus. 1° Macha Xllll°: Confirmavit humiles populi sui, scilicet cadendi inpossibilitate, quoniam humilis non habet altum tumoris, un­

de cadat. Unde, dictum est: In terraque cubans non habet, unde cadat. Quarto, quod est fructuosa in conversione populi, quia plures convertit, sicut parve apes plus mellificant et parve galline plura ova ponunt, secundum dictum Aristotelis in libro De animalibus. Unde Is. LX.: Minimus erit in mille, et parvus in gen­

tem fortissimam. Commendabilia ex preeminencia glorie in humili mente sunt ista, scilicet primo, quod in celo sublimio coloratur. Quoniam si simplex hu­

militas exaltat, tunc maior humilitas maius exaltat, sicut fons tantum ascendit, quantum origo eius descendit. Lu. IX.: Qui minor est inter vos omnes, scili­

cet humilitate, hic maior est, scilicet exaltacione. Secundo, quod Christo verius assimilatur, qui se parvulo comparavit. Mt. XVIII.: Quicunque se humiliaverit sicut parvulus, Glosa: ego significatus per parvulum, qui me humiliavi. Sequitur fructus humilitatis: caput in tribubus Israel factus es. Est autem triplex caput, scilicet materialie, morale et allegoricum. Primum est caput corporis, de quo dicitur || Eccli. IIII.: Magnato humilia caput tuum, id est saluta inclinato ca- 4a

pite. In hoc capite primo debet esse signum humilitatis: demissio, sicut dicitur m i Reg. XXII.: Acab humiliatus est et ambulavit demisso capite. Secundo, de­

bet esse signum pudoris: opercio. Ier. XIHI.: Operuerunt capita sua, scilicet in signum verecundie, ob quam causam religiosi habent capucium ad tegendum wltum. Tercio, debet esse signum puritatis: abrasio. Iob 1°: Tonso capite, elimi­

natis viciis a mente, corruit in terram, id est humilem penitenciam. Ideo clerici et virgines tonduntur, ut habeant mensuratas cogitaciones, quia dicit Dominus Eze.

V: Duc gladium per caput tuum radentem pilos. Secundum est mens hominis, de quo dicitur Prover. X.: Benediccio Domini super caput iusti. In hoc capite debet esse lumen sciencie. lob XX.: Splendebat lucerna eius super caput meum.

Unccio gracie. Ps.: Inpigwasti in oleo. Nitor mundicie. Baruc V: Imponet capi­

ti tuo mitram honoris etemi. Istud caput si bonum fuerit predictis modis, tunc remunerabitur in patria propter meritum misericordie. Eccli. XXIX.: Elemosina viri retribuetur in caput suum. Exaltabitur propter meritum paciencie. Ps.: De torrente in via bibet. Coronabitur propter meritum victorie. Ps.: Posuisti in

ca-3 primo, quod: M quod primo 3 acquisita: M acquisitam 6 Iac.: M Isac 7 fons: M factus 11 Unde: M in marg. corr. ex unum 16 primo, quod: M quod primo

1 1 Cor. 14,20 3 Mt. 11,25 4 Ps. 18,8 6 Iac. 4,6 6 recte Esther 11,10 8 Ps. 114,6 9 1 Mach. 14,14 11 In terraque - quis et ubi? 13 Aristot. - ubi? 14 Is. 60,22 18 Lc.

9,48 20 Mt. 18,4 24 Eccli. 4,7 26 recte 3 Reg. 21,27-29 27 Ier. 14,4 29 Iob 1,20 31 Ez. 5,1 33 Prov. 10,6 34 recte Iob 29,3 35 Ps. 22,5 35 Bar. 5,2 37 Eccli. 29,16 38 Ps. 109,7 39 Ps. 20,4

5

10

15

20

25

30

35

pite eius. Tercium est princeps plebis, de quo nunc dicitur: Cum esses parvulus etc. Sunt autem tria commendabilia in capite conveniencia prelato. Primum est, quod caput est pauce camis. Hoc ideo, ut esset melioris et perfeccioris sensus, quoniam pondus partis superioris diminuit intellectum, ut Aristoteles ait Xllii.

De animalibus. Et propter hanc causam pueri sunt minoris intellectus, quoniam caput habent magnum, grossum et ponderosum. In pueris enim pars superior maior est inferiori. Ideo nati non possunt statim incedere propter pondus I ca- 4b pitis, per quod intelligitur mundicia castitatis in sancto viro, quia ad modum capitis non fuit carnosus, id est carnalis, sed pocius virgo, quasi adeps separatus a came, Eccli. XLVII. In quo impletum fuit, quod dicitur Zac. III.: Posuerunt cidarim mundam in capite eius, id est habitum sanctimonie in eo. Et quia sancti amant virtutes suas in aliis, ideo et ipse redemit virginum pudorem remisso au­

ro, ut essent sancte corpore et spiritu non habentes maculam infamie et rugam culpe. Secundum est, quod caput est magne virtutis, quia ministrat corpori sen­

sum et motum. Per nervos enim procedentes ab anteriori parte perficit visum, auditum, odoratum et gustum. Per nervos vero procedentes a parte posteriori perficit motum in manibus et pedibus et toto corpore, ut ait Constantinus philo­

sophus, et ita a capite originatur sensus et motus. Per quod intelligitur efficacia potestatis in sancto viro. Ffuit enim magne virtutis in operibus miraculorum et innumeris decoratus miraculis et dedit ex efficacia potestatis sue sensum et mo­

tum, sicut caput, quando relevavit a defunctis defunctum in bivio. Tercio est, quod est summe elevacionis. Nam ut dicit Aristoteles in secundo De animali­

bus: Partes hominis create et posite et creacionem et situm tocius mundi, et sicut celum est elevatum in toto mundo, sic caput in homine, quod est quasi celum hominis. Unde dicit Plato in Timeo, quod caput est preter ceterum corpus homa- cius et optima quadam eminenda dignum. Per quod intelligitur transcendenda speculacionis in sancto viro. Sicut Saul princeps populi capite suo eminebat su­

per omnes I Reg. XV. Hinc est, quod ipsi prelati in scripturis dicuntur dii et angeli. Actus autem Dei et angelorum, quod agunt intelligencia glorie sue, est speculacio, secundum Aristotelem X. Ethicorum. Istud caput, scilicet princeps populi, si fuerit malum, percudetur iudicii ulcione. Abac. III.: Percussisti caput de domo impii. Si || vero fuerit bonum, predictis modis exaltabitur in etemita- 4c

te, quoniam dicit vox ecclesie in Psalmo: In petra, id est in Christo, exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum, id est sanctum prelatum, super inimicos me­

os, id est demones et hereticos. Ad qualem exaltacionem perducat nos precibus pii pontificis exaltator humilium, Iesus Christus, dominus noster.

6 enim: M add. et dei. maior 12 remisso: M reniso 17 Constantinus: M Constabinus 21 relevavit: M in marg. corr. ex revelavit 36 pontificis: M add. et dei. aba

4 AnstoL - ubi? 10 Eccli. 47,2 10 Zach. 3,5 18 Constant Afr. - ubi? 21 relevavit a:

AH 40,258 22 Aristot hist. an. 1,15; cf. Hamesse 209 25 Plato Tim. 44 28 recte 1 Reg.

9,2 30 Aristot eth. Nic. 10,8 31 Hab. 3,13 33 Ps. 26,6

5

10

15

20

25

30

35

40

4. DE SANCTO NICOLAO