• Nem Talált Eredményt

DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI Sermo primus

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

8. DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI Sermo primus

Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur, Is. LXU. 4 Reg.

6 potestatis: M potantis 32 Damascenum: M Dániel

2 recte 1 Thess. 2,10 3 Mt. 5,6 4 principes constituti: Ps. 44,17 5 constituit Deus: Ps.

104,21 6 Io. 20,23 14 Aug. divers. quaest. 9; PL 40,13 15 Aug. gen. ad litt. 12,25,52;

PL 34,475 25 Io. 20,27 26 Io. 20,28 28 Ambr. - ubi? 31 Arist. cat. 7 32 Ioh.

Damasc. - ubi? 39 Is. 62,1 39 4 Reg. 7,9

5

10

15

20

25

30

35

40

VII.: Hec dies boni nuncii est, quia bonum nobis nunciat, scilicet ortum Filii Dei in Betlehem lude, si tacuerimus, ut muti et ingrati, et non annuncciaverimus, I 6d scilicet predicando, sceleris arguemur, id est de ingratitudine inculpabimur. Sed quia sine adiutorio ipsius nascentis nuncciatores esse non possumus sue nativi­

tatis, ideo ipsum invocate dicendo sue genitrici: Ave Maria. Propter Sion non tacebo etc. Ardorem desiderii antiquorum patrum Christi presenciam in came suspirandum spirant ista verba, in quibus exprimitur causa meritoria de congruo, etsi non de condigno, que Filium Dei de sinu Patris traxit in terram, scilicet de­

siderium omnium iustorum humani generis, qui dupliciter meruerunt adventum Filii Dei, ut ostenditur ex verbis istis, scilicet invocacione oris et desiderio cor­

dis. De oracione dicit: Non tacebo, Glosa: a precibus, donec veniat Dei Filius.

Quorum oracio exprimitur Exo. IUI.: Obsecro Domine, mitte, quem missurus es, et Eccli. XXXVI.: Ostende nobis lucem miseracionum tuarum. De desiderio dicit: Non quiescam, scilicet desiderare corde et animo, quia ipse est desideratus cunctis gentibus, Aggéi 11°. Quorum desiderium exprimitur Is. LXIIII.: Utinam dirump(er)es celos et descenderes. Gen. XLIX.: Salutare tuum expectabo Do­

mine. Ex his apparet secundum dictum Bemardi super Cant., quod cui nostrum tantum ingerit gaudium gracie huius exhibicio, quantum in veteribus sanctis accenderat desiderium sola promissio? Petebant autem duo oracione et deside­

rio, scilicet Filii incamacionem et incarnati passionem. De incarnacione: Donec egrediatur, Glosa: ex utero virginis, ut splendor. In hoc tangit modum nativita­

tis eius, quoniam sicut splendor exit a sole sine solis corrupcione, sic Christus natus est de virgine sine virginitatis eius lesione, secundum dictum Gregorii:

Matris integritatem non minuit, sed sacravit. Hinc est, quod cantatur ad laudes virginis cum integritate parientis: Sicut sidus radium profert virgo filium pari forma, neque sidus radio, neque mater filio sit corrupta. De passione dicit: Et salvator eius etc. Lampas enim fuit Christus, positus in candelabro II crucis et 7a accensus vehementi igne passionis, ut totum mundum illuminaret. Unde dicit Bemardus in sermonibus: Ideo Unigenitus Dei, sol iusticie, tam immensi et pre- clari luminis cereus, in huius mundi campo illuminatus est et accensus, ut omnes qui illuminari voluerint, ad illum accedant, dicente Psalmo: Accedite ad eum et illuminamini. Dicendo autem: iustus eius et salvator eius, excludit causam meri­

toriam mortis a Christo, qui malam causam moriendo non habuit, quia iustus fuit et per suam mortem salvator aliorum extitit. Ista autem faciebant sancti, scili­

cet ut orarent et desiderarent propter Sion et propter Ierusalem, id est ecclesiam, que appellatur multitudo salvandorum, que in presenti est Sion speculando per fidem, in futuro erit Ierusalem videndo per speciem. Porro pietas divina implevit pium desiderium servorum suorum mittendo Filium suum et satisfaciendo affec­

tui eorum et necessitati redimendorum. Et tunc impletum est, quod dicitur lob XXXVIII.: Concentum celi, id est clamorem sanctorum, quis dormire faciet? id est quiescere. Per celum enim intelligitur chorus patriarcharum et prophetarum,

3 de: M add. et dei. in 4 esse: M add. et dei litt. p 15 Utinam: M add. et dei. diff- 17 cui: IVI mille ? 40 quis: M quibus

12 Ex. 4,13 13 Eccli. 36,1 15 Agg. 2,8 15 recte Is. 64,1 16 Gen. 49,18 17 Bem.

serm. in cant. 2,1; PL 183.790A 23 Greg. M. - ubi? 25 Sicut sidus: AH 54,5 29 Bem.

serm. vig. nat. Dom. 3,2; PL 183,95C 31 Ps. 33,6 39 lob 38,37

5

10

15

20

25

30

35

quorum concentus fuit concors desiderium et concors denuncciacio de adventu Christi. Concordia desiderii designatur Gen. XUX., ubi dicitur: Donec veniat desiderium etemorum collium, in eo scilicet, quod colles, id est sanctos, plu­

raliter dicit, desiderium vero singulariter. Concordia denuncciacionis designatur Apó. V., ubi dicitur: Unus de senioribus dixit michi, Glosa: concordia sancto­

rum. Concentus iste vigilabat et clamabat ante incamacionem, secundum quod nunc dicitur: Propter Sion non tacebo, sed iam dormit, quia desideratum accepit et de accepto gaudet iuxta dictum Salomonis: Desiderium, si compleatur, delec­

tat animam, Prover. XÜI. Quod et nobis prestet splendor pateme glorie egressus nascendo et accensus moriendo Dominus Jesus Christus.

9. <DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI) Sermo secundus

Oportet ad ortum lucis te adorare, Sáp. XVI. Bemardus in sermonibus: Na­

tivitas Christi honorabilis est mundo illi- | bata sanctitate, amabilis hominibus 7b

collati beneficii magnitudine, investigabilis angelis sancti misterii profunditate.

De tali ergo nativitate locuturus gracia est inploranda ipsius nascentis mediante adiutorio matris. Ideo dicatis ei: Ave Maria. Oportet ad ortum lucis te adorare.

Ergo cum legeretur kalendárium, recitatum est nobis ineffabilis gracie benefi­

cium, ortus videlicet temporalis Filii Dei in Betlehem lude. Unde enim dicit Augustinus in 111° (libro), distinccio XII.: In rebus per tempus ortis illa summa gracia est, quod hominis natura in unitate persone coniuncta est Deo. Hoc ergo summum divine gracie beneficium requirit a nobis devote regracionis servicium, sicut nunc dicitur: Oportet ad ortum lucis te adorare. Nichil enim habemus di­

gnum, quod offeramus Domino, nisi quod curvemus genua cordis et corporis Deo excelso, Mich. V. Primo ergo, dicemus de Dei beneficio, quod est ortus lucis. Secundo, de nostro debito, quod est cultus adoracionis. Ortus ergo lucis est nativitas Christi temporalis, quem ideo scriptura lucem appellat cum de ip­

sius nativitate tractat, ut per hoc modum nativitatis eius ostendat. Quia sicut lux procedit a luminoso sine diminucione substande luminosi, quia dicit Algazel in Methaphisica sua, quod sol emittit lucem a se sine separacione alicuius a se, sic Christus processit ex virgine sine virginitatis ipsius lesione. Quem modum ex­

primit propheta, cum dicit: Egredietur ut splendor iustus eius, Glosa: ex utero virginis, Is. LXII. Quem nos debemus adorare in ortu suo, ut corde et corpore gracias agamus Domino Deo nostro. Ut autem convenienter fiat nostra oracio, oportet exprimere locum adoracionis, modum adorandi et motívum ad adoran­

dum. Locus adoracionis triplex est, scilicet sancta ecclesia, sincera consciencia, universa creatura. De primo loco, qui est domus oracionis et fides ecclesie, dicit Dominus Io. MI.: Ierosolimis est locus, ubi oportet adorare. Quia dicit Augu­

stinus, quod bona sine fide facta sunt sicut cursus celerrimus II sine via, et quot 7c 15 beneficii: M beneficio

2 Gen. 49,26 5 Apoc. 5,5 9 Prov. 13,19 13 Sap. 16,28 13 Bem. serm. vig. nat. Dom.

1,1; PL 183,87C 20 recte Petr. Lomb. sent. 3,12 25 recte Mich. 6,6 29 Algazel — ubi?

33 Is. 62,1 38 Io. 4,20 39 Aug. - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

40

sine recta fide falsa virtus est in optimis moribus. De secundo loco, qui est fidelis anima, dicit Psalmus: Adorate Dominum in aula sancta eius, Glosa: in sanctifi­

cato corde. Hunc locum adorandi docet Dominus Mt. V P: Cum oraveris, intra in cubiculum tuum, id est in cordis secretum intimum, et clauso hostio, scilicet sensuum exteriorum, ora patrem tuum in abscondito, scilicet sancte intencio- nis. Exemplum de Daniele, qui ingressus domum suam adorabat coram Domino Deo suo, Dán. V P. De tercio loco, qui est universa creatura, dicit Psalmus: In omni loco dominacionis etc. Augustinus n.: Nulla creatura, nullus locus laudi excipitur, ubique dominatur, ubique benedicitur. I°Tim. 11°: Volo viros orare in omni loco. Modus orandi eciam triplex est. Debet enim adorari primo, cum reve­

renda et humilitate ex parte cordis, quoniam ut dicit Bemardus in sermonibus:

Humilitas est propria virtus divine exhibenda maiestati. Ideo omnino corpore et animo prosterni debemus in terram in signum magne humilitatis et reverende, sicut fecerunt illi, de quibus dicitur Apó. V.: Ceciderunt in terram coram Agno.

Exemplum de apostolo, qui dicit Coi. 11° : Flecto genua mea, id est humilio in­

teriora mentis et exteriora corporis, ad Patrem, qui est actor huius nativitatis, de qua nunc agitur. Secundo, cum devota laudum decantacione ex parte oris, quem modum adorandi tradit Psalmus dicens: Omnis terra adorat te et psallat tibi. Est autem psallere psalmo in laudem Dei decantare, quot officio oris. Exemplum de avibus, que orta luce garrire incipiunt et modulari. Sic nos nato Christo, ut impleatur in nobis, quod dicit Psalmus: Adorabunt coram te et glorifi(cabunt) no(men) tu(um), quoniam magnus es tu, et facis mira(bilia) solus, quod virgini­

tas iungatur cum integritate, Deus cum homine, fides cum corde. Tercio, debet adorari cum debita munerum oblacione ex parte operis, quia dictum est Eccli.

XXXV: Non apparebis in conspectu Dei tui vacuus. Ps.: Tollite hostias et in­

troite etc., Glosa: I ne vacui intretis, sed cum hostiis. Exemplum de magis, qui 7d adoraverant muneribus oblatis, Mt. H°. Motívum ad adorandum iterum est tri­

plex. Primum est adoracio Verbi, quia hoc frequenter indicit nobis Scriptura, ut in Psalmo: Venite, adoremus et procidamus ante Deum. Et alibi in Psalmo: Ado­

rate Dominum in atrio sancto eius, id est in illo diversorio, in quo peperit virgo filium suum primogenitum, Lu. 11°. Secundum est exemplum facti, quia sancti sic fecisse leguntur. Exo. n n 0: Audierunt filii Israel, quod visitasset eos Do­

minus et proni adoraverunt. Exemplum de elefantibus, de quibus dicit Solinus in libro De mirabilibus mundi, quod solem orientem motibus, quibus possunt, adorant et salutant. Tercium est commodum sequens ex facto adoracionis, quia adorans benedicitur. Misit enim Deus filium suum benedicentem nobis, Act. 11°.

Ideo, inquit, oportet prevenire solem ad tuam benediccionem, scilicet suscipien­

dam. Sáp. XVI.: Solem, inquam, hodie orientem, oportet prevenire, ut scilicet cum audivimus, quod Iesus nascitur, statim adoremus et hodie. Ideo ne fervor conceptus repescat et ardor sancti desiderii frigescat, cum ascensus contempla­

toris sit occiduus, ut locuste, dicente Bemardo, quod rara hora et parva mora

15 Col.: M Colocen 27 adorandum: M orandum

2 Ps. 28,2 3 Mt. 6,6 7 Dan. 6,10 7 Ps. 102,22 8 Aug. - ubi? 9 1 Tim. 2,8 11 Bem. serm. nat. Dom. 4,2; PL 183.127A 14 Apoc. 5,8 15 recte Eph. 3,14 18 Ps. 65,4 21 Ps. 85,9 24 Eccli. 35,6 25 Ps. 95,8 27 ML 2,11 29 Ps. 94,6 29 Ps. 28,2 31 Lc. 2,7 32 Ex. 4,31 33 Sol. 25,2 36 recte Act. 3,26 38 Sap. 16,28 41 Bem.

serm. in eant. 23,15; PL 892B

5

10

15

20

25

30

35

potest esse homo in contemplacione. Et quando dixit rethor Apollonius: Lacri­

ma nichil cicius arescit. Sic adorantes suscipiemur ab eo, qui ortus est in terris, ut nos collocet in celis, Dominus Iesus Christus. Arnen.

10. <DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI) Sermo tercius

Puer natus est nobis, Is. IX. Ad exemplum Dei, qui Verbum abreviatum ho­

die fecit in terra, debemus et nos brevi verbo laudare Verbum abreviatum, id est Filium incarnatum, de cuius incamacione dicit propheta in verbo, quod audi­

stis: Puer natus est nobis. Habet autem Christus triplicem nativitatem. Nascitur enim a Patre semper. Ps.: Ego hodie genui te. Hoc, quod dicit: hodie, notat pre- sencialitatem, quia eius generáció non habet finem. Nascitur a matre semel. Ps.:

Homo natus est in ea. Loquitur II per preteritum dicendo: natus est, ut notet 8a

hanc nativitatem semel transsisse. In mente sepe. Exo. II.: Concepit, scilicet in proposito boni, mulier, id est anima, et peperit, scilicet in effectu operis, filium, scilicet illum, qui vocatur Iesus, id est salutem, ad quam pervenitur proposi­

to voluntatis et effectu operis, et videns eum elegantem, id est delectabilem et sibi similem, abscondit mensibus tribus, possidendo Iesum in fide, spe et cari­

tate. Sic triplex nativitas designatur in tribus missis natalis Domini. Nativitas a Patre in missa noctis, in qua dicitur: Dominus dixit ad me etc. Ideo autem cele­

bratur in nocte illa missa, quoniam illa nativitas de angustia cordis nostri et de iudicio nostre racionis sublata est. Is. LIIL: Generacionem eius quis enarrabit?

Bemardus: Nativitas Christi investigabilis est angelis sacri misterii profunditate.

Nativitas in corde declaratur in missa aurore, quia tunc incipit apparere in anima dies gracie recedente nocte culpe, secundum quod dicitur Ro. XIII.: Nox pre- cessit. Nativitas ex matre designatur in missa diei in meridie, quia tunc apparuit humanitas salvatoris nostri, quando visus est in terra et conversatus est cum ho­

minibus, Bar.

m°.

Obmissa prima et secunda nativitate de tercia est dicendum, quod hodie facta est dicente propheta: Puer natus est nobis. Et primo, dicemus de commendacionibus nativitatis eius, secundo, de laudibus ipsius nati, tercio, de debito nostro, quo tenemur puero nato. Ad commendacionem nativitatis eius pertinet primo, humilitas nascentis, quoniam ut Bemardus in sermonibus: Ma­

gna est potencia, sed plus est miranda misericordia, quod sic humiliter venire voluit, qui et aliter subvenire potuit. Parvulus enim hodie nascitur nobis, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Intollerabilis enim inpruden- cie est, ut infletur fermiculus, quando se exinanivit maiestas. Secundo, integritas parentis, quoniam describit Ezech. XLIIII.: Porta hec clausa erit, quia Maria

se-2 cicius: M cuius 3 Arnen: M al.man. 18 Domini: M add. et dei. Sanctitas 29 tercio:

M ergo 32 venire: M iter, et corr.

1 Walther 13370b 6 Is. 9,6 10 Ps. 2,7 11 Ps. 86,5 13 Ex. 2,1 19 Dominus dixit: Ps. 2,7; Intr. missae noctis 21 Is. 53,8 22 Bem. serm. vig. nat. Dom. 1,1; PL 183,87C 24 Rom. 13,12 25-26 apparuit humanitas: Tit. 3,4 27 Bar. 3,38 31 Bem. serm. vig. nat.

Dom. 3,1; PL 183.94C 33-34 non apponat: Bem. serm. nat. Dom. 1,1; PL 183,115C 36 Ez.

44,2

5

10

15

20

25

30

35

eundum Augustinum scripta est intacta, I et homo non transivit per eam, quia 8b Ioseph non cognovit eam, et solus Dominus ingredietur per eam nascendo ex ipsa, et clausa erit in etemum eciam post partum. Tercio, utilitas eorum, pro quibus natus est, que ponitur Lu. II.: Ewangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est hodie Salvator, et Hester XII.: Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt. Christi enim descensio nostra fuit sursum ascensio. Sicut dicit Crisostomus super Iohannem: Excelsum humili aderens ipsum quidem nichil leditur in pro­

pria gloria, illud vero multam suscipit nobilitatem. Et ideo, ut dicit Bemardus:

Exultemus, fratres, in hac nativitate, quam salutis utilitas tam eleganter illustrat, ut nichil desit ex omnibus, que desiderantur. Ad commendacionem ipsius nati pertinet primo, mundicia camis, quam assumpsit, quando fuit puer nazareus Dei ex matris utero, ludie. XHI. Et cum descenderet ad incarnandum, venit ad cor­

pus incoinquinatum, id est ad intemerate virginis uterum, ut ipse dicit Sap. VHI.

Secundo, sapiencia mentis, qua interius claruit, quia erat puer ingeniosus et sor­

titus animam bonam, Sap. V m . Et proficiebat sapiencia et gracia apud Deum et homines. Lu. n . Tercio, obediencia accionis, quam exterius exercuit secundum illud: Iam puerile iugum tenera cervice regebat. Dicitur enim Lu. II., quod erat subditus illis, scilicet Marié et Ioseph. Alios autem pueros in peccatis natos ex condicione nature tria mala committantur opposita istis tribus, scilicet originalis concupiscencia. Ps.: Ecce enim in iniquitatibus conceptus etc. Actualis ignoran­

da. Prover. XXII.: Stulticia colligata in corde, id est puericia. Libertatis lascivia.

Poeta: Et puer es, non te quicquid nisi ludere oportet. Sed in Christo sancta na­

tivitas evacuavit reatum concupiscencie originalis. Cognicio manifesta removit tenebras ignorande actualis. Subieccio devota exclusit libertatem male volunta­

tis. Debitum vero nostrum ad puerum natum conprehenditur in iribus, scilicet in dileccione, II conpassione et veneracione. De primo dictum est Osee XI.: Puer 8c

Israel, et dilexi eum. De secundo Exo. II.: Cernens parvulum vagientem miserta est eius. Creditur enim flevisse in ortu suo, sicut alii pueri secundum illud: Va­

git infans inter arta conditus presepia. Et primam vocem similem omnibus emisi plorans, Sap. VII. Dictum est autem flere cum flentibus, Ro. XII. De tercio, Ier.

XXXIII.: Filius honorabilis Effraim. Iste est enim puer, de quo verissime intelli- gitur illud dictum Iuvenalis: Maxima debetur puero reverenda. Exhibetur autem puero huic reverencia debita celebracione festivitatis sue, propter quod dicitur nobis Naum 11°: Celebra, Iuda, festivitates tuas. Sed non est festandum nobis seculariter in ludis et insaniis falsis, sicut solet fieri in isto festo, ne dicatur de nobis: Unde letanter insaniunt, Sap. 14., et quia non consolatur Christi infanda garrulos nec lacrime chachinnantes, secundum Bemardum. Sed festandum est nobis modo debito. Primo, cum devocione cordis, ut simus attenti Deo et di­

vinis, audiendo et orando, secundum apostolum, Phi. IIII.: Dominus prope est,

3 clausa: M add. et dei. id est 11 nazareus: M nazaienus 37 garrulos: M gannies 1 Aug. - ubi? 4 Lc. 2,10 5 recte Esther 11,11 6 Ioh. Chrys. hom. in Ioh. 11,1; cf.

PG 59,79 8 Bem. serm. vig. nat. Dom. 6,2; PL 183.110B 12 Iud. 13,5 13 Sap. 8,20 15 Sap. 8,19 16 Lc. 2,52 17 Iam puerile - quis et ubi? 17 Lc. 2,51 20 Ps. 50,7 21 Prov. 22,15 22 Et puer: Ov. rem. 23 26 Os. 11,1 27 Ex. 2,6 28-29 Vagit infans:

AH 50,71 30 Sap. 7,3 30 Rom. 12,15 30 recte Ier. 31,20 32 Iuv. 14,47 34 recte Nah. 1,15 36 Sap. 14,28 37 Bem. serm. nat. Dom. 5,5; PL 183.130B 39 Phil. 4,5-6

5

10

15

20

25

30

35

nascendo hodie, peticiones vestre in omni oracione innotescant apud Deum. Se­

cundo, cum sanctitate conversacionis, ut in festis simus sine peccatis facientes illud, quod dicitur Exo. XII.: Circumcidetur prius, scilicet a peccato, quod fit per confessionem, et tunc rite celebrabit, scilicet solempnitatem Domini. Tercio, cum quiete ipsius corporis, ut non simus semper servi glebe. Quia et hoc ipsum precipitur nobis divinitus, Numeri XXVII.: Dies primus erit nobis celeberrimus, omne opus servile non facietis in eo. Et sic festantes temporaliter transferet puer natus ad festum etemum, qui est benedictus in secula.

11. (DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI) Sermo quartus

Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors et miserator et iustus. (Ps.

CXI.) Ieronimus ad Eliodorum: Grandes materias ingenia parva non sufferunt.

Materia hodierni sermonis grandis est, scilicet lumen | ad revelacionem gen- 8d

cium exortum in tenebris. Ingenium autem loquentis ad hanc materiam non tam parvum est, quam nullum. Ideo ipse rogandus est, qui fecit hodie mirabilia, ut loquatur nobis salutaria per intercessionem sancte genitricis sue Marié. Exortum est in tenebris etc. Circa Christi ortum in verbis istis primo nolificatur orien­

di tempus, secundo exprimitur utcunque nascendi modus, tercio commendatur nativitatis fructus, quarto laudibus attollitur ipse puer natus. Ex parte tempo­

ris ortus Christi apparet esse gratissimus, quia exortum est lumen in tenebris.

Dicit autem Glosa, quod lux in tenebris existenti gracior est. Bemardus super Cantica: Iocunda omnibus lux, sed evadentibus de potestate tenebrarum iocun- dior. Hoc est, quod dixit quidam Sapiens: Nemo bonum sapiet nisi condicione malorum, fitque mali gustu dulcius omne bonum. Natus est autem in tenebris, scilicet ad literam in nocte, sicut ipse dicit Exodo XI.: Media nocte ingrediar Egiptum, in signum, quod invenit genus humanum in tenebris culpe. Tenebra enim est lucis absencia, dicta a tenendo, quia tenet oculos, ne videant. Opor- tunitatem malis prebet, hominem errare facit, ferecundiam tollit, pigriciam et sompnolenciam inducit. Qualia erant spiritualiter in hominibus illius temporis, de quibus dicit Psalmus: In tenebris ambulant, Glosa: excecati sunt. Ex parte modi nascendi ortus Christi apparet esse sanctissimus, quia exortum est lumen, id est Christus ad modum luminis, scilicet sinceriter, sine corrupcione parientis et sine infeccione nascentis. Unde Boecius in libro De duabus naturis: Non vile videatur, quod Dei Filius ex virgine natus est, quia virgo de Spiritu Sancto con­

cepit et peperit, et post eius edicionem virgo permansit. Ex parte utilitatis ortus Christi apparet esse saluberrimus, quia exortum est rectis, Glosa: ut rectos fa­

ciat. || Non enim rectos invenit, sed timor rectificavit, quibus dicebant demones: 9a

Incurvare, ut transseamus, Is. LI. Est autem rectum, cuius medium non exit ab

6 erit: M iter, et corr. 12 Eliodorum: M Eliocorum 22-23 iocundior: INI iocundiorum 3 Ex. 12,48 6 recte Num. 23,7 11 Ps. 111,4 12 Hier, epist. 60,1; PL 22,589 13 lumen:

Lc. 2,23 21 Bem. serm. in eant. 68,5; PL 183,1110D 23 c f Walther 16317a 25 Ex. 11,4 30 Ps. 81,5 33 Boelh. theol. tract. 4,200-204; PL 64.1336C-D 38 Is. 51,23

5

10

15

20

25

30

35

40

extremis. Extrema nostra sunt dies nativitatis et mortis, que currunt in pauper­

tate. Iob

n°:

Nudus egressus sum, nudus revertar. Medium, id est cursus vite, debet concordare cum extremis in eadem condicione, id est paupertate. Exortum

tate. Iob

n°:

Nudus egressus sum, nudus revertar. Medium, id est cursus vite, debet concordare cum extremis in eadem condicione, id est paupertate. Exortum