• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

51. DE SANCTO BENEDICTO (Sermo primus)

Egredere de terra et de cognacione tua et de domo patris tui et veni in terram, quam monstravero tibi. Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus, Gén. XII. Loquens Dominus ex­

celso patri Benedicto per Abraham significato tria in verbis istis facit. Primo, iubet exeundum dicens: Egredere de terra. 2°, movet ad veniendum dicens: et veni in terram. 3°, spondet adipiscendum dicens: Faciam te in gentem magnam.

Iubenti obedi vi t mundum contempnendo. Et contempsit mundum quantum ad opes, voluptates et libertates. Et hoc per amorem paupertatis, per votum castita­

tis et per abieccionem proprie voluntatis. Quo ad primum dicitur: Egredere de terra, id est de amore terrenorum, quod et fecit, quia despectis litterarum stu­

diis, relicta domo rebusque patris, aridum mundum cum flore despexit et soli Deo placere II desideravit, ut testatur de ipso Gregorius. Quo ad 2m dicitur: et 36a

de cognacione tua, id est de societate carnalis cognacionis, in qua cum pericu­

lo continende vivitur, sicut asserit Ieronimus ad Rusticum: Iohannes Baptista, ne in domo patris viveret cum periculo castitatis, vivebat in heremo. Malrem ita vide, ne propter illam alias videre coneris, quarum wllus cordi tuo here- ant, et tacitum vivat sub pectore vulnus. Ancillulas, que illi in obsequio sunt, scias tibi in insidiis esse, quarum quanto vilior condicio, tanto facilior ruina est. Nolo te habitare cum matre, ne inter frequenciam puellarum per diem vi­

deas, quod noctibus cogites. Quo ad 3m dicitur: et de domo patris tui, Glosa:

diaboli, in cuius domo manemus propria voluntate. Unde Augustinus VIII. Con­

fessionum): Suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate, velle meum tenebat inimicus et inde mihi cathenam fecerat. Et nobis ad imitacionem Sancti Benedicti egrediendum est primo, secundum terminum „a quo” a pec­

catorum vilitate. Apó. XVIII.: Exite de illa, et ne participes sitis delictorum eius. A malorum societate. Numeri XVI.: Egredimini a tabernaculis impiorum, ne involvamini cum eis. A terrenorum cupiditate, ut dicitur nunc: Egredere de terra. Terra est infima dignitate, quia est fex aliorum elementorum, secundum Philosophum. Minima quantitate, quia dicitur esse centrum mundi. Centrum au­

tem minimum est respectu circumferende. Frigida qualitate et arida proprietate.

30 propria voluntate: M propriam voluntatem 32 ad: M add. et dei. benediccionem

3 Sap. 8,19 4 Mt. 12,34 5 1 Reg. 19,4 6 Sap. 8,15 12 Gen. 12,1-2 21 Greg. M.

diai. 2. prol.; PL 66.126A 23 Hier, epist. 125,7 et 11; PL 22,1075 et 1078 30 Aug. conf.

8,5,10; PL 32,753 34 Apoc. 18,4 35 Num. 16,26 38 Aristot. ? - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

Et significat temporalia, que sunt infime dignitatis aput estimacionem sancto­

rum, Phile. III.: Omnia arbitror ut stercora. Minime quantitatis duracione. Sap.

V.: Transierunt omnia illa tamquam umbra. Frigide qualitatis et aride proprieta­

tis effectu, quia excludunt ab anima calorem dileccionis, 1° Io. n.: Qui diligit mundum, non est caritas Patris in eo, et humorem devocionis, Ps.: Anima mea sicut ter(ra). Egrediendum est eciam secundo, secundum terminum „ad quem”

ad flendum in contricione. Luc. XXII.: Egressus foras flevit amare. Ad dicen­

dum in confessione. Mt. XV.: Mulier egressa clamabat dicens: Filia mea, id est anima, male a demonio, scilicet temptante, vexatur. Ad operandum in sa-1 tis- 36b

faccione. Exibit homo ad opus suum. Eductum autem Dominus sanctum suum de mala terra mundane conversacionis induxit in terram bonam vite claustralis dicens ei: Veni in terram, quam monstravero libi, scilicet in interiori inspira- cione, et in exemplis aliorum, qui primi monasticam vitam tenuerunt. Dicitur ergo terra religio primo, propter cordis humilitatem, quia est infimum omnium elementorum et primum fundamentum machine mundialis. Secundo, propter ha­

bitus vilitatem, quia est vilissima in colore, scilicet nigra, que minus habet de luce inter omnes colores. 3° propter pietatis affeccionem, quia est mater om­

nium rerum. Eccli. XL.: Usque in diem sepulture in matrem omnium. Iuvenalis:

Capit omnia tellus, que genuit. Quarto, propter propositi stabilitatem, quia in eleműm stat, totaliter enim nunquam movetur, sed per partes aliquando. Cuius motus causa est ventus superior, et inpaciencia tonitruum temptacionis diabolice, a qua carnalis concupiscencia. Isidorus in libro Elhimologiarum: Terre iatus aut motu aque inferioris fit aut crebris tonitruis aut de cavernis terre erumpentibus ventis. Exeunti vero et venienti ad iussum Domini promisit Deus filiorum multi- plicacionem dicens: Faciam te in gentem magnam. Donorum infusionem dicens:

benedicam tibi, scilicet benediccione dextere, que divites facit virtutibus. Ffame dilatacionem dicens: magnificabo tibi nomen tuum, scilicet in miraculis, doc­

trinis et occultorum revelacionibus, quia spiritu prophecie plenus fuit. Nominis confirmacionem dicens: erisque benedictus, quia ita vocaberis re et nomine.

52. (DE SANCTO BENEDICTO) (Sermo secundus)

Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei, Sap. X.

Hic notificatur, quam magna sit virtus iusticie et quam efficax ad salutem ani­

me, quia meretur divinum ducatum et celestem intuitum. Nam iustum deduxit etc., quantum ad primum, et ostendit illi etc., quantum ad secundum. Hic autem iustus fuit confessor Dei Benedictus, qui iusticiam in se exercuit austerissime penitendo. Penitere enim est actus iusticie. Eccli. XVII. Penitentibus dedit viam iusticie, hoc est, quot II dixit Dominus ad quendam sacerdotem: Tu tibi deli- 36c

7 XXII: M add. et dei. egrediendum 17 3° : M 3um 22 ialus lege hiatus 27 miraculis:

M corr. ex. miraberis

2 Phil. 3,8 2 Sap. 5,9 4 1 Io. 2,15 5 Ps. 142,6 7 Lc. 22,62 8 Mt. 15,22 10 Exibit homo: Ps. 103,23 18 Eccli. 40,2 18 recte Lucán. 7,818-819 22 Isid. őrig.

14,1,3; PL 82.495C 32 Sap. 10,10 37 Eccli. 17,20 38 Tu tibi: Greg. M. diai. 2,1; PL 66.130B

5

10

15

20

25

30

35

cias paras, et servus meus in illo loco fame cruciatur. Est autem triplex actus iusticie, scilicet iudicare, liberare et restaurare, quia flagellat reum et servat iu- stum et restituit ablatum. Qui effectus inveniuntur eciam in penitencia. Punit enim reum. Augustinus: Penitencia est quedam dolentis vindicta puniens in se, quod dolet commisisse. Conservat iustum. Sicut enim delet prelerita, sic vitat futura. Augustinus: Penitencia est commissa mala deflere et flenda iterum non committere. Restituit amissum, id est opus mortiflcatum per culpam. Augusti­

nus: Penitencia est quedam res optima et perfecta, que omnes defectus reducit ad perfectum. Hunc iustum deduxit Dominus primo per vias mundas, per temperan­

dam , quia virgo fuit. Etatem quippe moribus transiens (nulli) animum voluptati dedit; de quo potest dici: Vie eius vie pulchre, Prover. Ilii. Ps.: Deus meus, inpoluta via eius. Secundo, per vias luminosas per prudenciam, quia Rome libe­

ralibus studiis eruditus fuit, spiritu prophecie mirabiliter fulsit et doctor aliorum clarissimus extitit. Scripsit enim monachorum regulam discrecione precipuam, sermone loculentam, cuius semita quasi lux splendens processit et crevit usque ad perfectum diem, Prover. ü li. Quia luxit in seipso per puritatem, splenduit in exemplo per honestatem, processit in merito per profectus continuacionem.

Tercio, per vias planas per fortitudinem, quoniam vita eius non habuit montes superbie, spinas avaricie, lutum luxurie, que faciunt asperam ambulacioncm in via spiritudi. De cuius via electi erant lapides, id est remota seculi obstacu­

la, dicente Domino Isaias LXII.: Preparate viam populo, planum facile iter et eligite lapides. Quarto, per vias rectas, ut dicitur: Iustum deduxit Dominus per vias rectas. Recte enim sunt vie Domini, et iusti ambulant in eis, Osee ultimo.

Taliter ambulanti in via spirituali IIIIor sunt necessaria. Primo, viaticum corpo­

ris Domini, Mt. VII.: Unum panem, id est singularem, scilicet corpus Domini, habebant secum in navi, id est in transitu mundi. Sic et iste sanctus sexto die infirmitatis sue ad oratorium ductus communicavit et migravit et ambulavit in fortitudine cibi I illius usque ad montem Dei Oreb, id est celestem patriam, III 36d

Reg. XIX. 2°, baculus crucis Christi ad imittendum in terra labili, in quo bacu­

lo transitur Iordanis fluvius, id est mortalitatis decursus, Gén. XXXII. Quo eo baculo, id est crucis signo, rupit sanctus iste vasculum poculi venenati a ma­

lis subditis sibi exibiti. 3°, pera elemosine iuxta illud Prover. VII.: Abiit via longissima, saculum pecunie secum tulit. Eccli. XIX.: Elemosina viri quasi sa- culus cum ipso. Hanc peram sanctus ad modum Dávid semper secum habuit, I Reg. XVII. Vir enim Domini cuncta decreverat in terra tribuere, ut in celo omnia reservaret, ut dicit Gregorius. Ideo olium, quod petenti secundum suum iussum tributum non fuit, extra profici fecit, ne quid in cella per inobedienciam remaneret. Quarto, cantilena oracionis et psalmodie ad consolacionem vie,

quo-9 deduxit: M iter, et corr.

4 Ps. Aug. ? poen. 8,22; PL 40,1120 6 Aug. - ubi? 8 Ps. Aug. hypomn. 3,9,17; PL 45,1631 10 Elatem quippe: Greg. M. diai. 2. prol.; PL 66.126A 11 recte Prov. 3,17 11 Ps. 17,31 13 Rome liberalibus: Greg. M. diai. 2. prol.; PL 66,126A 14 Scripsit enim: Greg. M. diai. 2,36;

PL 66.200C 16 Prov. 4,18 21 Is. 62,10 23 Os. 14,10 25 recte Mc. 8,14 26 sexto die: c f Greg. M. diai. 2,37; PL 66,202B 29 3 Reg. 19,8 30 Gen. 32,10 31 rupit sanctus:

c f Greg. M. diai. 2,3; PL 66.136A 32 Prov. 7,19-20 33 recte Eccli. 17,18 35 1 Reg.

17,40 36 Greg. M. diai. 2,28; PL 66.186A 37 ne quid: Greg. M. diai. 2,28; PL 66.186B

5

10

15

20

25

30

35

niam secundum dictum Vergilii in Bocolicis: Cantantes licet usque, minus via ledit, eamus. Isidorus: Navigantes cantus solatur. Hac usus fuit sanctus iste, qui ultimum spiritum inter verba oracionis efflavit, qui poterat dicere cum Psalmi­

sta: Cantabiles mihi erant iusti. Ad hanc invitans nos Psalmista dicit: Cantent in viis Domini, id est exultent, quia magna est gloria Domini, scilicet que da­

tur exultantibus in laude Dei, et minuit labores animi fatigati. Ber(nardus) super CanL VI.: Vite presentis labores tollerabiliores nobis sunt exultantibus in laude Dei. Dicitur autem Prover.

nn.:

Vias, que a dextris sunt, novit Dominus, per­

verse vero sunt, que a sinistris sunt. Unde cum actenus diximus de via dextera, que est via celi, nunc dicendum est de via sinistra, que est via inferni, con­

traria vie celi. Que est immunda per luxuriam. Ps.: Inquinate sunt vie illius.

Tenebrosa per ignorandam. Prover. IBI.: Via impiorum tenebrosa, nesciunt, ubi corruant. Tortuosa per avariciam. Ps.: In circuitu impii ambulant. Aspera, id est impedimentis plena per offensionem continuam. Eccli. XXI.: Via peccandum conplantata lapidibus, Glosa: duris peccatorum operibus. Sed Dominus iustum, quem in presenti ducit per vias rectas, in futuro dat ei coronas perpetuas. Ideo sequitur: ostendit illi regnum Dei. Ostendit autem primo, in vita per contem- placionem. Gregorius: Venerabilis Benedictus in solitudine habitavit secum, et quociens hunc in altum conlemplacionis ardor rapuit, se procul dubio sub se re- liquid. Secundo, in morte per apprehensionem. |[ In obitu namque eius duobus 37a discipulis suis ostensa est via palliis strata et lampadibus corrusca, que a cel­

la eius in celum tendebat, in qua vir clarus assistens dixit eis: Hec est via, qua dilectus Dei Benedictus celum ascendit. Istud regnum sancto viro ostensum est clarum luminositate. Mt. XVIII.: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris sui.

Latum capacitate, quia conprehendit omnia regna mundi sub potestate regis sui.

Ps.: Nam rex omnis terre Deus. Altum situacione, quia est in ultimis partibus universi. Io. XVIII.: Regnum meum non est de hoc mundo, id est de terra, sed de celo. Etemum duracione. Lu. 1°: Regni eius non erit finis. Augustinus ultimo De ci(vitate) Dei: Ffinis noster est pervenire ad regnum, cuius nullus est finis.

53. DE ANNUNCIACIONE VIRGINIS GLORIOSE