• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

81. DE SANCTO PETRO ET PAULO

Oculi eius sicut flamma ignis, Apó. I. Ps.: Oculi omnium in te sperant, Do(mine). Oculi anime sunt intellectus et affectus, esca eorum veritas et ca­

ritas, quam dat Deus in tempore oportuno, scilicet quando verbum Dei predica- tur in populo. Ideo ipse rogandus est. Oculi eius. Ecclesia est unum corpus et membra habet multa et pro diversitate membrorum sunt divisiones officiorum.

Pedes huius corporis sunt pauperes terram calcantes, manus milites ecclesiam defendentes, caput est ipse Christus, in quo capite sunt oculi apostoli, de quibus nunc dicitur: Oculi eius sicut flamma. Ex quibus verbis ostenditur fuisse fulgor in apostolis vere cognicionis et fervor sancte affeccionis. Et propter lucem co- gnicionis conparantur oculis, propter ardorem amoris conparantur flamme ignis.

Congrue autem apostoli conparantur oculis. Primo, quia sunt ceteris membris luculenciores. Oculus enim ex eo dictus est, quod occultum habeat lumen, id est secretum et intus positum. Alio modo dicuntur lumina pro eo, quod ex eis lumen manat. Habent enim duplicem lucem, scilicet innatam et extrinsecam, per quam perficitur actus videndi. Unde dicit Ber(nardus) Silvestris: Intima lux animeque

15 optinebunt: M optime 17 id est: M corr. ex et 27 huius: M hoc 32 sunt: M super 36 Silvestris: M Sil ver

I Iud. 16,25 2 Os. 9,1 6 recte 2 Par. 7,10 7 Act. 14,17 8 1 Par. 29,22 10 Ps. 4,8 I I Ps. - ubi? 11 Prov. 15,30 12 Ps. 18,9 13 Ps. 20,7 13 Ps. 65,6 14 Is. 9,3 14 Is. 35,10 16 Ps. 44,15 16 Is. 55,12 18 Ps. 30,2 18 1 Par. 29,9 20 Ps. 121,1 22 Apoc. 1,14 22 Ps. 144,15 36 Bem. Silv. mund. 2,14,15-18

5

10

15

20

25

30

35

dies concurrit ad ignis solaris radios ethereumque iubar, de quo concursu vis et natura videndi essendi causam materiamque trahit. Sic sancti apostoli habuerunt lumen in se gracie et sciencie, ut oculi, et illuminaverunt alios, ut lumina. Sic­

ut dicit imus ex ipsis de omnibus aliis II Cor.

mi.:

Deus, qui dixit de tenebris lumen splen(descere), illuxit in cordibus nostris, ecce quomodo sunt oculi, II 54c

ad illuminacionem sciencie, id est ut illuminemus alios sciencia, ecce quomodo sunt lumina. Damascenus I libro: Discipuli Domini Spiritu Sancto illuminati ad lumen divine cognicionis homines reduxerunt. Secundo, quia sunt ceteris sen­

sibus alciores. Creavit enim Deus animalibus caput in superiore parte corporis propter oculos, quemadmodum dicit Philosophus anathomicus, ut oculi in illa parte sui essent adinstar speculatoris. Augustinus X. Confess(ionum): Oculi sunt ad noscendum in sensibus princeps. Plato in Thimeo: E quibus primi luciferi oculorum orbes emicant. Eodem modo apostoli fuerunt ceteris sanctis eminenci- ores. Unde I Cor. XH.: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, non tempore, sed dignitate. Ieronimus in Prologo: Cunctis illis apostolos prefero, quos an­

te prophetas positos lego, precipue tamen eciam inter ipsos apostolos Petrus et Paulus preeminere videntur. Ut testatur Leo in sermone: Cum omnes apostoli parem gráciám aput Deum sanctitatis obtineant, Petrus tamen et Paulus viden­

tur ceteris peculiari quadam in Salvatore fidei virtute precellcrc. 3°, quia sunt numero plures, id est duo. Ideo autem duo, ut uno paciente incommodum alter vicem suam possit explere, uno clauso vel excecato spiritus visibilis ad alterum oculum se transfert et ibi perfeccius accionem videndi conplct. Ideo sagittarii uno oculo clauso signum melius percipiunt. Unde dicit Ber(nardus) Silvestris:

Non nichil est hos esse duos, si langweat alter vice participis suppleat alter opus.

Sic et ipsi fuerunt gemini propter geminam populi divisionem. Alter ordinatus in prepucium, alter in circumcisionem, ut legitur Gal. 1°: Qui operatus est etc.

Et quod Sol et Luna in celo, et oculi hominis in capite, hoc fuerunt apostoli in ecclesia, qui designantur per duo magna luminaria, Gen. 1°. Luminare maius, id est Sol, allegorice designat Petrum, quia est princeps apostolorum, sicut Sol luminarium. De quo dicit psalmista: In sole posuit laber(naculum) suum, quia Petro commisit ecclesiam suam. Luminare minus, id est Luna, Paulus, qui est ultimus apostolorum, sicut Luna planetarum. I Cor. XV.: Ego sum mi(nimus).

Primusque fuit diei, id est Iudeis Deum cognoscentibus, secundus nocti, id est gentibus Deum ignorantibus. Iudei namque signa petunt, Greci sapiendam vo­

lunt, I Cor. I. Ideo Petrus, qui precellebat in potencia signorum, factus fuit apostolus Iudeorum, Paulus, qui in sapiencia I sciendarum, Grecorum. Quarto, 54d quia sunt mentis indices. Isidorus: Oculi inter omnes sensus viciniores anime existunt, ideo in oculis omne mentis indicium est. Nam et animi perturbáció vel ilaritas, amor vel odium in oculis apparet. Plinius: Animus in oculis

ha-1 ignis: M ignes 1 radios: M radii 12 noscendum: M dinoscendum 23 Silvestris: M Silver 24 si: M scilicet 24 vice: M vite 27 quod: M add. el dei. super 37 viciniores:

M in marg. corr. ex inicioies

4 2 Cor. 4,6 7 Ioh. Damasc. fid. orth. 1,3; cf. PG 94.794C 10 Philosophus anathomicus — quis et ubi? (Aristot. de part. anim. ?) 11 Aug. conf. 10,35,54; PL 32,802 12 Plato Tim. 45 14 1 Cor. 12,28 15 Hier. - ubi? 17 recte Max. Taur. hom. 72; PL 57.402C 23 Bem.

Silv. mund. 2,14,37-38 26 recte Gal. 2,8 28 Gen. 1,16 30 Ps. 18,5 32 1 Cor. 15,9 35 1 Cor. 1,22 37 Isid. őrig. 11,1,36; PL 82,401 C 39 Plin. nat. 11,54,4

5

10

15

20

25

30

35

40

bitat, habent enim oculi signa moderacionis, clemencie, odii, nunc amoris et tristicie. Ieronimus ad Furiam: Speculum mentis est facies et taciti oculi cor­

dis fatentur archana. Sic et isti fuerunt indices voluntatis Dei. Per istorum enim os nobis Christus sonat, ut dicit Ieronimus. Unde Petrus intimans nobis Dei vo­

luntatem dicit I Pe. E.: Hec est voluntas Dei, ut benefa(cientes) obmu(tescere) fa(ciatis) inpru(dencium) ho(minum) igno(ranciam). Et Paulus 1° Tes. IIII.: Hec est voluntas Dei, sancti(ficacio) vestra. Quinto, quia sunt lucis dociles. Nichil enim noverunt apprehendere nec quod didicerint mediante luce. Ila(rius) II. De Tri(nitate): Oculis nisi lumen, sic nullus ministerii erit usus. Ut autem bene lu­

men recipiant, puritatem suam optime conservant. Et ob hoc divine potestates salubre oculis tegumen(tum) palpebrarum machinate sunt, ut dicit Plato in Ti­

meo. Ber(nardus) Silvestris: silva supercilii casu premunit ab omni, quem sibi res mollis et male firma timet. Sic et isti docti fuerunt a Christo, luce anima­

rum, et docti fuerunt lucem, id est virtuosam vitam, et ideo effuderunt lucem, id est sanctam doctrinam, quoniam unusquisque hoc profert in medium, quod didicit a magistro suo, secundum Ber(nardum) super Cant. Et custodierunt pu­

ritatem sui luminis in affeccione et intencione, ne quererent mundum et gloriam mundi. Sexto, quia sunt cordis duces, scilicet dirigentes corpus in suis motibus.

Palpebre enim precedunt gressus hominis, ut dicitur Prover. IIII. Ambrosius in Examer(o): Ffortitudo corporis oculo duce utitur ad prelium. Sic apostoli fue­

runt duces fidelium dirigentes eos in via salutis eteme, secundum quod dicit Psalmus: Principes Iuda duces eorum, Glosa: apostoli sunt duces eorum, qui in ecclesia laudant Deum. Congrue eciam conparantur flamme ignis, quia per hoc ostenditur primo, maxima eorum deiformitas in assimilacione ad Christum.

Quia sicut Christus lux est, Io. XII.: Ego sum lux mundi, sic et apostoli, qui­

bus dicit Mt. V°: Vos estis lux mundi. Et hoc notatur in natura ignis, qui inter corporales creaturas, secundum Dionisium, magis est deiformis et plures habet deiformes proprietates, id est Deo convenientes, quia et II ipse Deus ignis dici- 55a

tur Deuter. IIII. Et angeli, qui sunt maxime Deo similes, describuntur sub forma ignea et dicuntur currus igneus, rota ignea, tronus igneus, Dán. VII. Secundo, maxima eorum luminositas in verbo et exemplo, quoniam flamma rutilat et radi­

os suos circumquaque diffundit, loca tenebrosa illuminat et abdita prodit, viam ambulantibus in tenebris ostendit, a longe apparet, et ab omni parte rei accen­

se lucet et circulariter funditur in corpore. Sic apostoli mundum illuminaverunt teste psalmo: Illuminans tu mirabiliter, Glosa: per apostolos. Tercio, maxima eo­

rum puritas in came et mente, quia flamma est species ignis in materia aeris, sicut carbo in materia substande terrestris, et lux in propria spera ignis, ut dicit Aristoteles: Aer enim propter sui subtilitatem et immediatam vicinitatem cum igne de facili ignitur et in naturam flamme convertitur, et secundum quod sub­

standa aerea est purior, ita substanda flamme est purior et lucidior et nature

5 Hec: M Hic 12 Silvestris: M Silver 27 deiformis: M deiformes

2 Hier, epist. 54,13; PL 22,556 4 Hier. - ubi? 5 1 Pt. 2,15 6 1 Thess. 4,3 8 Hil. -ubi? 11 Plato Tim. 45 12 Bem. Silv. mund. 2,14,35-36 16 Bem. - ubi? 19 Prov. 4,25 19 Ambr. hex. 6,9,55; PL 14,281 A 22 Ps. 67,28 25 recte Io. 8,12 26 Mt. 5,14 27 c/.

Ps. Dion. Areop. coel. hier. 15,2; Dionysiaca 1000 29 Deut. 4,24 30 Dan. 7,5 35 Ps. 75,5 38 Aristot - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

lucis similior. Sic apostoli purissimi fuerunt. Et hoc patet ex eo, quod conversa- cio eorum dicitur fuisse in celis, Phil. ü li0. Dicit autem Glosa Mt. VI., quia si cor est in celo, mundum est, quia celestia munda sunt. Quarto, maxima eorum caliditas in dileccione Dei, quos neque mors, neque vita potuerunt separare a ca­

ritate Dei, Ro. V m . Ignis enim calidissimus est, et in sui summo maxime calet, et ideo formam habet acutam, et rem sibi obiectam forcius urit in summitatu, quam in latere. Quinto, maxima eorum agilitas in motu operis boni, sicut ignis propter sui levitatem continue movetur et nunquam quiescit et motu suo velo­

ci sonitum generat. Movetur autem sursum et non deorsum, quia ubi est motus tocius ignis, ibi est et scintille unius, secundum Aristotelem De ce(lo) et mun­

do. Sic apostoli nocte et die operantur, ne panem gratis manducarent, I Tes. II., quoniam ociositas est viciositas et viciositas est vilitas. Sexto, maxima eorum virtuositas in atraccione hominum, qui(a) sicut ignis materiam, in quam agit, ad sui similitudinem trait, id est ignicione, secundum Dionisium, sic apostoli homi­

nes attrahebant et sibi similes efficiebant iuxta illud I Cor. VII.: Volo omnes esse sicut meipsum. Et sicut ignis in infinitum excrescit, et quantum materia subiec- ta sufficit, ipse nunquam deficit, ut dicitur Prover. XXX.: Ignis nunquam dicit:

sufficit, sed pocius eo magis esurit ignis, quo plures tabulata cibos alimcntaque prebet, sic apostoli voluissent, quod plures convertissent dicente I Salomone Ec- 55b cies. VI.: Omnis labor hominis, scilicet predicatoris, in ore eius, id est in officio predicandi, et anima eius non implebitur bonis, quia adhuc vellet, quod plures converteret presente Domino Iesu Christo, qui cum P(atre) et S(piritu) S(ancto).

82. DE SANCTO PAULO APOSTOLO