• Nem Talált Eredményt

DE SANCTA MARGARÉTA (Sermo primus)

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

84. DE SANCTA MARGARÉTA (Sermo primus)

Ab aquilone aurum venit, lob 37. Auri nomine sancta virgo Margaréta signi­

ficatur, et propter pulchritudinem faciei et propter claritatem fidei. Aurum enim in metallis principatum optinet fulgoris et claritatis, unde et aurum dicitur, quod aura percussum plus fulgeat. Sic et ipsa perflata austro Spiritus Sancti ad

mo-1 que: M iter. 2 miserias: M miseras 18 In reliquo: M Derelinquo 20 est: M iter, in marg. 24 ibi: M ubi 25 quod: M quas

1 Eccle. 4,2-3 3 Hier, in Ier. 4,20; PL 24,838 3 Veig. Aen. 3,493-494 6 Rom. 14,8 7 Ambr. - ubi? 12 recte 2 Reg. 12,29-30 14 Rom. 15,19 20 2 Tim. 1,12 21 Prov.

11,18 22 Mt. 6,19-20 23 Arator act. 1,400-403; PL 68,130A 29 Io. 10,29 34 lob 37,22

5

10

15

20

25

30

35

40

dum auri pulchra fuit facie, sed pulchrior fide. De primo dicitur, quod Olibrius virginis huius venustatem speciositate nativa depictam contemplatus est. De se­

cundo dicitur, quod virgo erat non solum corpore, sed et mente, quod nullo doli ambitu sincerum adulteraverat affectum. Istud aurum primo, fuit separatum a vicinia sue masse. Secundo, fuit probatum igne passionis acerbe. Tercio, fuit fabricatum in opus fulgide corone. De separacione eius a massa prodicionis di­

citur hic: Ab aquilone, id est a gentili patre et gentilitatis errore, aurum venit, id est virgo nascitur et convertitur. Fuit enim Aedesii, idolorum principis filia, que auditis Christiane milicie pugnis et victoriis relicto gentilitatis ritu credi­

dit Deo, et inpleta est scriptura, que dicit: Ab aquilone au(rum) ve(nit). Aquilo est plaga frigida et tenebrosa et gelicidii generata. Eccli. XLIII.: Frigidus ven­

tus aquilo flavit, et gelavit cristallus ab aqua. Et significat gentilitatem carentem luce cognicionis et calore dileccionis, in qua habitant homines constricti obsti- nacione sue infidelitatis, in quibus posuerat sedem suam princeps tenebrarum, qui dicit Is. Xim.: Sedebo in lateribus aquilonis. Sed veniente auro ab aquilone, id est conversa hac virgine de gentilitate, latera aquilonis, id est gentes, que ad- herebant diabolo, ut latera homini, facte sunt civitas regis, id est Dei. Quoniam in ipsius passione baptizati sunt Ve milia, quos capite plecti censuit ira prefec- ti, quibus est addicta Christi testis invicta. De probacione ipsius igne passionis legitur lob XXin.: Probavit me quasi aurum, quod per ignem transit. Dicitur enim in legenda sua, quod cum nollet sacrificare, exuitur et appositis ad late­

ra facibus acerrime concrematur. Et sicut aurum in igne non delicit, sed pocius nitescit, II sic in tormento ignis non defecit, sed mira spiritus alacritate viguit, 56c quia in omnibus tam gravibus nec ingemuit, nec tristem vultum contraxit, sed magis compto moderat gaudia vultu. Gaudet quippe paciencia duris, lecius est, quociens magno sibi constat, honestum, ut dicit Lucanus. De fabricacione eius in opus Salvatoris dicitur Zache. VII.: Sumes aurum, id est conversam animam ad Deum, et facies coronam, id est materiam laudis, et pones in capite Iesu sacerdotis magni, id est Salvatoris Christi, qui glorificatur in sanctis suis, sic­

ut rex in corona sua. Moraliter quo ad nos dico, quot aquilo dicitur diabolus, lob XXVI.: Extendit aquilonem, id est diabolum, super vacuum, id est super il­

los, qui non habent gráciám. Infernus. Ier. I.: Convocabo omnes cognaciones regnorum aquilonis, id est demones de inferno. Homo perversus. Is. XLIII.: Di­

cam aquiloni: Da, Glosa: homini gentili. De primo aquilone, id est diabolo, venit aurum, id est prémium coronacionis, quia temptat sanctos et succumbit eis et exinde sancti coronantur ut victores. Est enim, secundum Ber(nardum) super Cant., iocundum Dei iudicium, ut superbus ille humilium malleator eisdem ipsis fabricet coronas perpetuas nesciens impugnando omnes et omnibus succumben­

do. De secundo aquilone, id est inferno, venit aurum, id est donum timoris, dum considerantes penas inferni timemus et timore convertimur et purgamur secun­

dum dictum Sancti lob XLL: Timebunt et territi purgabuntur. Sicut enim lupus

2 venustatem: M vetustatem 8 Aedesii: M Theodosii 17 ut: M add. a 20 aurum: M iter, et corr. 23 nitescit: M corr. ex intéseit et falso add. sic in tormento ignis non deficit, sed pocius nitescit 25 lecius: M lecior

11 Eccli. 43,22 15 Is. 14,13 16 latera aquilonis: Ps. 47,3 18 baptizati sunt: AH 28,19 20 lob 23,10 26 Lucán. 9,403-404 27 recte Zach. 6,11 31 lob 26,7 32 Ier. 1,15 33 Is. 43,6 36 Bem. serm. in cant. 17,6; PL 183,858A 41 lob 41,16

5

10

15

20

25

30

35

metuit foveam et milvus hamum et ursus pedicam et declinat, sic peccator me­

tuit infernum. De tercio aquilone, id est homine perverso, venit aurum, id est donum contricionis, dum peccator convertitur in erampnam consciende sue, et config(ura)tur spina contricionis, et inde laudatur Deus, qui convertit petram in stagna aquarum, id est durum peccatorem in fluvium lacrimarum. Quod et nobis facit sponsus virginum, Iesus Christus.

85. <DE SANCTA MARGARITA) Secundus sermo de eadem

Ecce Rebecca egrediebatur, puella decora nimis virgoque pulcherrima et in­

cognita viro, habens ydriam in scapula, Gen. XXlIll. Rebecca interpretatur pa- ciencia sive multum accepta, et significat sanctam virginem Margarétám, que fuit paciens in suo martirio, quemadmodum cantatur de ipsa: Celestis I pre- 56d

mii spe gaudens in tribulacione erat paciens. Multum vero accepit a Deo in donorum distribucionem, scilicet humilitatem, que omnes virtutes acquirit per modum attraccionis vacui et custodit. In signum autem sue humilitatis et sim­

plicitatis pascebat oves nutricis sue, quia gentilis eiecerat eam de domo sua ob Christianitatem. Hec proponitur nobis in exemplum imitacionis, cum dicitur: Ec­

ce Rebecca etc. Est autem imitanda a nobis primo, in deposicione vite veteris, quoniam ipsa egrediebatur, scilicet a cultu idolatrie et statu perfidie, quia fue­

rat filia principis idolorum facta Christiana. Unde requisita, si esset libera, an ancilla, sed Christiana. Et inpletum est in ea dictum cuiusdam Sapientis: Ve­

tus ille repatriet error et preter erroris gentilis nutriat illum, quem genuit. Et ad exemplum huius sancte virginis debet quilibet egredi primo, a camis volupta­

te, sicut avis fugit de nido serpentibus pleno. Is. XV.: Pulli de nido avolantes, Glosa: ne a serpentibus devorentur. Secundo, a terrenorum amore, sicut captivus fugit de cavernis terre. Ier. 38.: Extraxerunt Ieremiam funibus de lacu. Lacus est locus obscurus, significat temporalia, que obtenebrant. Augustinus (in) libro Conf(essionum): Defluxi ad ista temporalia et obscuratus sum. De quibus extrai- tur peccator funibus preceptorum, quia precipit Deus temporalia conlempnere.

Tercio, a malorum societate, sicut fugit aliquis de medio inimicorum suorum.

Seneca in epistolis: Non solum corporibus, sed eciam animabus salubrem locum queramus, quemadmodum a coniunctu enim inter tortores vivere nolim, sic nec inter malos, quia mores a coniunctu fornicantur. Secundo, in assumpcione vi­

te melioris. Debet autem vita nostra reformari primo, quantum ad effectum per operacionem. De quo modo reformacionis dicitur: habens ydriam in scapula, Glosa: curam temporalem in exercicio operum. Homo enim nascitur ad laborem operacionis, lob VII., non ad vanitatem occiositatis, que multa mala docet, Eccli.

33. Lucanus: Variam semper dant ocia mentem. Et quia multa tempora

prete-1 metuit: M metile

4 Deus, qui: Ps. 113,8 10 Gen. 24,15-16 12 Celestis premii: AH 28,19 21-22 Vetus ille: Gaufr. Vinos, poetr. nova 353-355 24 recte Is. 16,2 26 Ier. 38,13 27 Aug. conf.

12,10,10; PL 32,830 31 Sen. epist 51,4 37 recte lob 5,7 37 Eccli. 33,29 38 Lucán.

4,704

5

10

15

20

25

30

35

rita male expendimus, debemus facere, quod dicit Seneca in libro Naturalium questionum: Dampna etatis male expense sarciat labor, nox ad diem accedat, fa­

ciamus, quod in itinere fieri solet, qui tardius exiverunt, velocitate reconpensant moram. Secundo, quantum ad affectum per mundacionem. Qui modus renova- cionis II notatur in eo, quod dicitur fuisse puella decora et virgo pulcherrima. 57a

Ut decor, referatur ad habitudinem mentis, quia decor dicitur quasi decus cor­

dis, pulchritudo ad bonam habitudinem corporis, quia pulchritudo dicitur quasi pellis species. Unde in ea gracia et natura conveniunt ad perfectam pulchritudi­

nem faciendam, quia dicit Sapiens: Sanccior est pulchritudo veniens e corpore virtus. Sciendum est autem, quod tnature puelle est conforme nomini pupillef, et unum inponitur ab alio, quoniam puella debet esse ut pupilla. Est enim pu­

pilla pars corporis purissima, quia constat et conponitur ex humore cristallino, qui est purus, albus, lucidus, clarus, parvus et di afanus. Et oritur a partibus ce­

rebri superioribus, parvis et lucidioribus, et hic humor proprie est pupilla. Est eciam pars corporis parvissima. Cassiodorus in Psalmo XYI.: Pupilla perexi­

gua est. Est enim medius punctus oculi, in quo est vis videndi, ubi quia parve imagines apparent, ideo pupilla appellatur, secundum Isi(domm): Ut parvulos appellamus pupillos. Est eciam pars corporis custoditissima. Omne enim ani­

mal claudit oculum ex natura, secundum Aristotelem, ut non cadat super eum aliquod extrinsecum et palpebre sunt create, ut claudant oculum, et quasi sepes oculi nichil fedum intrare permittant. Cilia sunt oculorum tegimina, a celando sic dicta, quia oculos celant et tegunt tuta custodia, et motu suo continuo aerem intercidunt et a lesione aeris oculos custodiunt. Sic puella ut debet esse, scilicet purissima per castitatem. Unde et alio nomine virgo appellatur ab incorrupcione, quasi virago, quia nescit adhuc femineam passionem, ut solvetur in ea dictum apostoli I Cor. VE.: Virgo cogitat, que Domini sunt, ut sit sancta corpore et spi­

ritu. Debet eciam esse parvissima. Eccli. XI.: Brevis in volatilibus apis, id est virgo in sanctis. Debet eciam esse tutissima per occultacionem. Unde vox est competens virgini in Psalmo, ut dicat Deo: Custodi me ut pupillam oculi. Et cu­

stodibus, id est puel- I larum precipitur Eccli. VII.: Filie tibi sunt? Serva corpus 57b

illarum. Tercio, quantum ad aspectum per cognicionem, de quo modo renovaci- onis dicitur: et incognita viro, Glosa: nulli heresi consenciens. Unde hec virgo habuit integritatem corporis per virginitatem et mentis per veram fidem. Ideo ex toto sanctissima fuit dicente Augustino De virginitate: Cum ecclesia universa sit sancta corpore et spiritu, nec tamen universa sit virgo corpore et spiritu, multo sanccior est in hiis membris suis, ubi virgo est et corpore et spiritu.

14 parvis: M parviis 14 pupilla: M corr. ex pupillas 16 medius: M melius 22 oculos:

M oculus 25 solvetur: M salvetur 32 hec: M hic

1 Sen. - ubi? 9 Sanccior est - quis et ubi? 15 Cassiod. Ps. ? 17 Isid. őrig. 11,1,37; PL 82.402A 19 AristoL - u b i? 26 1 Cor. 7,34 27 Eccli. 11,3 29 Ps. 16,8 30 Eccli.

7,26 34 Aug. viig. 2,2; PL 40,397

5

10

15

20

25

30

35

40

86. DE SANCTA MARIA MAGDALÉNA