• Nem Talált Eredményt

DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI Sermo quintus

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

12. DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI Sermo quintus

Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus, I Paral. XXII. De veritate filiacionis in aliquo nulli magis credendum est, quam patri. Et ideo Pater etemus testificatur de Filio suo temporaliter in humanitate nato dicens in presenti verbo:

Salomon filius meus etc., ut nos testimonio Patris acquiescentes Iesum Filium Dei esse credamus, et credentes in nomine ipsius vitam habeamus. Quia ipse est, ut ex huius verbis ostenditur, altissimus generositate, placidissimus tranqui- litate, sincerissimus puritate et plenissimus graciarum copiositate. Generositas ipsius ostenditur in origine, quia est Filius Patris etemi, qui dicit: Salomon filius meus. Tranquilitas in appellacione, quia vocatur Salomon. Puritas in etate, quia est puer parvulus. Graciositas in unccione, quia delicatus. Resumentes igitur ab altitudine generis dicimus, quod puer iste est Filius Dei temporaliter natus nobis I hodie, de quo dicit Pater, ut hec sint verba ipsius Salomonis: Filius meus. Et 9b

habemus adhuc firmiorem ewangelicum sermonem, in quo Pater testificatur de Filio suo inquiens Mt. III0: Hic est Filius meus dilectus. Est autem Filius Patris primo quidem, sibi coequalis, secundum quod dicitur: Equalis Patri secundum divinitatem. Augustinus De fide ad Petrum: Deus Pater de nullo genitus est Deo, semel de sua natura sine inicio genuit Filium, Deum sibi equalem. Secundo, sibi coessencialis, quia Deus est ex substanda Patris ante secula genitus. Ilarius V°

De Trini(tate): Nativitas Dei, id est Deus natus, non potest eam, ex qua profecta est, non tenere naturam. Non enim aliud, quam Deus, quod non aliunde, quam de Deo subsistit. Tercio, sibi coetemalis, quia etemus Pater, etemus Filius. Au­

gustinus XV. De Trini(tate): In illa summa Trinitate, que Deus est, intervalla temporum nulla sunt, ubi nichil inchoatur ex tempore, ut sequenti perficiatur in tempore. Ideo sine tempore, qui potest, inlelligat generacionem Filii a Patre. Se­

quitur commendacio ex claritudine nominis. Salomon, inquit, filius meus. Quod

2 recte Iob 1,21 4 Bern. serm. vig. nat. Dom. 1,5; PL 183.89C 16 1 Par. 22,5 29 Mt.

3,17 30 Equalis Patri: Symb. Athanasianum 31 Ps. Aug. - Fűig. Rusp. fid. 10; PL 40,756 33 Deus est: Symb. Athanasianum 33 Hil. trin. 5,37; PL 10.155A 36 etemus Pater: Symb.

Athanasianum 37 Aug. trin. 15,26,47; PL 42,1094

5

10

15

20

25

30

35

nomen competit S(alomoni) propter sui temporis et status tranquillissimam pa­

cem, quia et in se pacem habuit, et quando venit, mundum pacificavit, quia tunc dictum est: In terra pax hominibus etc., et ob hoc iuste vocatus est Salomon, id est pacificus. Unde Augustinus super Psalmo „Deus, iudicium tuum”: Salomon interpretatur pacificus, quod ei congruit, per quem reconciliati sumus Deo ac­

cepta peccatorum remissione. Isto nascente et in mundo regnante impletum est dictum Domini Mich. III.: Non sumet gens contra gentem gladium, sed sedebit vir subtus ficum suam, et non erit, qui deterreat. Tunc eciam impletum est dictum Vergilii poete in Bocolicis: Iam nova progenies celo dimittitur alto pacaturus- que reget patris virtutibus orbem. Habuit autem tria nomina rex iste sublimis, ut dicit Beda (in) Eccles. I., scilicet Salomon, Idida, Ecclesiastes. Que omnia Christo conveniunt, qui Salomon pacificus fuit in exilio dicente Patre de ipso. I Paral. XVII.: Pacem dabo in diebus eius, et ob hanc causam pacificus vocabitur, Ecc(lesi)astes II 11°. Condonator erit in iudicio dicendo: Esurivi et non dedistis 9c

midii etc., Mt. XXV. Sed Idida, id est amabilis Domini est nunc in regno, quem dilexit Pater ante constitucionem mundi, Io. XVII., et nunc eciam dileccius est et iocundius in potestate sua, I°Mach. VI°. In exilio fuit mansuetus et humilis ipso de se testante, Mt. XI.: Mitis sum et humilis corde. Bemardus super Canti­

ca XV.: Cum nomino Iesum, hominem michi propono mitem et humilem corde.

In iudicio erit iustus et terribilis et hoc peccatoribus, quos per iusticie distribu- cionem terret, quoniam qui pacificus ascendit, terribilis redit, ut dicit Gregorius in omelia. In regno est gloriosus et ammirabilis, secundum quod dicit vox sibi conveniens Sap. VHI.: In conspectu potencium, id est sanctorum et angelorum, ammirabilis ero. Hester XV.: Valde mirabilis (es), Domine, et facies tua plena est graciarum. Sequitur commendacio ex pulchritudine puritatis, quando dicitur:

filius meus puer est, id est purus a peccato contracto et aero. Ipse enim non so­

lum fuit puer etate sed eciam puritate, quia natus est in celis sine matre et in terris sine patre, testante Sancta Agnete: Cuius mater virgo est, cuius pater fe­

minam nescit. Propterea dicit Leo papa in sermone presenlis festi: Alienum est ab hac nativitate, quod de omnibus legitur: Nemo mundus a sorde, non infans, cuius est vita unius diei super terram. Nichil in istam singularem nativitatem de camis concupiscencia transivit, nichil de peccati lege manavit. Et hoc pro­

bat magis matris uterus in partu non apertus, que dicit de se Eccli. XXlllI.: Ego quasi Libanus non incisus. Gaufridus in Poetria: Qui clam descendit in aulam virginis, et foribus clausis processit ab aula virginea, porta clausa; res undique mira. Et sicut fuit puer etate et puritate, sic eciam fuit puer parvulus simplici­

tate et humilitate. Nam parvulus nomen est diminutivum et rei minoracionem designat et humilitatem insinuat, quia exinanivit semetipsum formam servi ac­

cipiens, Phil. II. Ideo et nomine diminutivo I pronuncciatus est a propheta Is. 9d

26-27 solum: M in marg. 31 singularem: M add. et dei. ante

3 In terra: Lc. 2,14 4 Aug. in psalm. 71,1; PL 36,901 7 recte Mich. 4,3-4 9 Verg.

ecl. 4,7 et 17 11 Beda - ubi? 13 recte 1 Par. 22,9 14 Eccle. - ubi? 15 Mt. 25,42 16 Io. 17,24 17 1 Mach. 6,11 18 Mt. 11,29 18 Bem. serm. in eant. 15,6; PL 183,847C 21 Greg. M. in evang. 29,11; PL 76.1219B 23 Sap. 8,11 24 Esther 15,17 28 Cuius mater: AASS ián. XXI. p.351 29 Leo M. serm. 21,1; PL 54.191B 30 Nemo mundus: lob 14,4-5 sec. LXX, apud Leonem 33 Eccli. 24,21 34 Gaufr. Vinos, poelr. nova 1510-1512 39 Phil. 2,7 39 Is. 9,6

5

10

15

20

25

30

35

40

IX.: Parvulus natus est nobis. Crescit tamen in voce, ut parvus parvulus, nubes nubecula. Quia humilitas ipsum exaltavit, ut in nomine Iesu omne genu flecta­

tur. Apparuit autem eius humilitas in nativitate primo, ex parvitate civitatis, in qua natus fuit, scilicet Betlehemv Mich. Hű.: Tu, Betlehem Effrata, parvulus es in milibus Iuda, ex te exiet michi dux, qui sit dominator in Israel. Secundo, ex parvitate matris, que eum peperit. Cant. VIII.: Soror nostra parvula est, et est vox Dei ad angelos, quorum soror fuit Maria per virginitatem, parvula autem per humilitatem, que non habebat ubera turgenda per camalitatem, sed de ce­

lo plena per divinam influxionem, quibus pavit illum, per quem nec ales esurit.

Tercio, ex parvitate vestis, in qua nascendo involutus fuit. Nam paupertas eum pannis involvit, et humilitas in presepio reclinavit, que fuerunt quasi due obste­

trices virginis in partu suo. Augustinus de natali: Pendet ad ubera et vilia patitur Deus involuta pannorum. Et deinceps tunicam parvam faciebat ei mater sua, ut Anna Samueli, 1° Reg. 2°. Sequitur commendacio ex plenitudine gracie spiri­

tualis, cum dicitur: delicatus. Sunt autem triplices delicie. Prime sunt carnales, que consistunt in voluptatibus seculi, de quibus dicitur Ier. XXXI.: Usquequo deliciis dissolvis, filia vaga? Eccles. II.: Feci michi delicias filiorum hominum.

Iste delicie pretereunt cum seculo. Apó. XVIII.: Quantum glorificat se et in deli­

ciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Inpossibile est enim, ut de deliciis quis ad delicias transiret, secundum Ieronimum. Is. XLVII.: Audi hec delicata, veniet super te malum. Secunde sunt spirituales, que consistunt in virtutibus ani­

mi, de quibus dicitur Cant. VII.: Quam pulchra es et quam decora, carissima, in deliciis. Iste transveniunt in célúm. Cant. VI.: Ascendit, scilicet in celum, de de­

serto, id est mundo, deliciis affluens, id est virtutibus habundans, que sunt quasi penne anime, quas desiderabat propheta inquiens: II Quis dabit michi pennas, lOa sicut columbe et vola(bo) et re(quiescam). Tercie sunt etemales, que consistunt in fruicionibus Dei, de quibus dicitur lob XXII.: Super omnipotentem delici­

is afflues, id est visionibus Dei frueris. Iste dantur in celo, ubi est sabbatum delicatum, id est ocium quietum et solaciosum, Is. LXM. Bemardus in medita- cionibus: Torrente voluptatis tue delicatam civitatem Ierusalem iugiter potas, ut tibi iubilent impnum incessabilem lucida illa et flammea organa in voce exulta- cionis et sono epulantis. Primas delicias Christus perfectissime abhorruit, et non fuit delicatus molli tractacione exteriori, cum non esset ei locus in diversorio, sed vagiret infans inter arta conditus presepia habens membra pannis involuta.

Unde dicit Crisostomus(in) Io. IIII.: Christus mollem vitam semper abiecit et laboriosam induxit. Secundas vero et tercias plenissime habuit, quia plenus fuit virtutibus animi et fruicionibus Dei. Unde fuit delicatus interiori deliberacione gracie, quia unctus a Deo, Spiritu Sancto et virtute, Act. X. Secundum quod di­

cit vox sibi competens II Reg. III.: Ego unctus rex et delicatus. Unde et nomen accepit, ut dicatur Christus, id est unctus, Ier. XXXI.: Filius honorabilis Effraim,

18 cum: M in marg. corr ex est 22 in: M corr. ex ad 31 impnum: lege hymnum 2 exaltavit: Phil. 2,9-10 4 recte Mich. 5,2 6 Cant. 8,8 12 Aug. - ubi? 14 1 Reg.

2,19 16 Ier. 31,22 17 Eccle. 2,8 18 Apoc. 18,7 20 Hier, epist. 118,6; PL 22,965 20 Is. 47,8 22 Cant. 7,2 23 recte Cant. 8,5 25 Quis dabit: Ps. 54,7 27 lob 22,26 29 recte Is. 58,13 29 Ps. Bem. serm. de vita et pass. Dom. 20; PL 184.964D 34 vagiret infans: AH 50,71 35 Ioh. Chrys. hom. in Ioh. 31,3; cf. PG 59,179 38 Act. 10,38 39 2 Reg. 3,39 40 Ier. 31,20

5

10

15

20

25

30

35

puer delicatus. Bemardus in meditacionibus: Benedic anima mea Salvatorem tu­

um et magnifica nomen eius, quod est sanctum et sanctissimis deliciis plenum.

Et quia talis est, ideo huic puero delicato sit a nobis honor et gloria in secula seculorum. Arnen.

13. (DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI) Sermo sextus

Peperit filium suum primogenitum, Lu. H In hoc ewangelio ad laudem nati­

vitatis Christi proponuntur quedam pertinenda ad puritatem, quedam ad humi­

litatem, quedam autem ad dignitatem. Ad puritatem pertinet integritas matris, ad humilitatem paupertas prolis, ad dignitatem laudacio milicie celestis. Matris virginitas sumitur ex eo: peperisse primogenitum. Prolis paupertas exprimitur in eo, quod dicitur habuisse I involucionem pannorum. Angelorum alacritas osten- lOb ditur in eo, quod dicuntur predicasse gloriam Dei et pacem hominis. Et hec omnia pertinent ad exemplum, facta sunt propter nostram erudicionem, ut in puritate simus imitatores matris, in paupertate prolis, in laudacione milicie ce­

lestis. Dicatur ergo ad gloriam domine nostre, quod in hac die, que ad pacem fuit, sibi peperit filium suum primogenitum. Elvidius hereticus dixit dominam nostram post Christum peperisse alios filios, qui fratres Domini dicti sunt in ewangelio. Et quia malum habet ortum ex bono, occasionem dicti sui accepit ex verbo isto: Peperit filium suum primoge(nitum). Quia primogenitus dicitur ali­

quis respectu sequendum, scilicet illorum, qui post nascuntur. Sed mentita est iniquitas sibi, quoniam primogenitus non solum dicitur ille, post quem alius se­

quitur, sed eciam dicittir ille, ante quem nullus nascitur. Et hoc probatur dicto Domini ad Aaron, Numeri X8.: Quidquid primum erumpit e vulva cuncte camis, tui iuris erit; ut pro hominis primogenito precium accipias, animal inmundum redimi facias; cuius redempcio erit post unum mensem. Si ergo esset primoge­

nitus ille solum, quem sequitur alius, tunc redempcio animalis non fieret post mensem, sed exspectaretur ortus alterius sequentis aliquando eciam usque ad annum. Restat ergo primogenitum dici non post quem alius est secutus, sed an­

te quem nullus est natus. Et sic virgo peperit primogenitum, id est talem, quem nullus precessit et nullus est secutus. Et ita solum Christum habuit filium, qui ex virgine debuit nasci teste Is. VII.: Ecce virgo etc. Dicendo ergo ewangeli- sta: Peperit primogenitum, commendat in virgine cum integritate partum. Illi vero, qui dicti sunt fratres Domini, fuerunt filii matertherarum eius. Dicamus eciam ad expressionem divine exinanicionis in prole Virginis Matris, quod pan­

nis eum involvit, et reclinavit in presepio, quia non erat ei etc. In quibus verbis ostenditur indigencia Christi in operimento, in lecto, in domo. Magna quidem indigenda fuit || in operimento, cum eum pannis involvit, intelligendum est vi- lOc

2 deliciis: M add. et dei. bonum 14 pertinent: M pertinet 17 Elvidius: M Elaidus 18 qui: M quasi 34 qui: M add. et dei. fratres

1 Ps. Bem. serm. de vita et pass. Dom. 19; PL 184,964A-B 7 Lc. 2,7 17 Elvidius hereticus:

cf. Aug. haer. 84; PL 42,46 21 mentita est: Ps. 26,12 24 Num. 18,15 32 Is. 7,14 35-36 pannis eum: Lc. 2,7

5

10

15

20

25

30

35

40

libus. Dicimus enim pannosos pauperes homines, qui sibi de diversis parvis et abiectis consuunt vestes, et sunt honusti pannis, sicut bubones plumis. Tunc apparuit in Filio Dei veritas illius dicti Zach. HI.: Iesus erat indutus sordidis vestibus. Maior vero indigencia fuit in lecto, cum eum in presepio collocavit, quod non est locus hominis sed magis iumentorum. Hinc apparuit veritas illius dicti in Filio Dei Mt. VII.: Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet.

Sed maxima indigencia fuit in domo, quia non erat ei locus in diversorio occu­

pantibus eciam illum locum diversis aliis rebus. Pro quo statu dicit Christus in Psalmo: Tibi elegi abiectus esse in domo Dei. In illo diversorio, in quo infini­

ta maiestas membris contraccioribus stabulabat, secundum Augustinum, magis quam habitare in terra, id est in palacio Herodis et sibi similium. In hiis om­

nibus dampnatur in mundanis ornatus ambiciosus vestimentorum, voluptas et mollicies stramentorum, curiositas et sumptuositas editiciorum. Dicamus eciam ad efferendam excellendam divine maiestatis, quod angelus Domini astitit iux- ta pastores, et claritas Dei circumfulsit illos. Denuncciavit autem iste angelus Domini nativitatem, (per) quam assignacionem designantur persone, quibus fac­

ta est annunciacio, tempus annuncciandi et modus et fructus. Persone fuerunt pastores, quibus Dominus primo voluit manifestari. Primo, exigente racione si­

militudinis, ut pauper pauperibus iungatur, quia dicitur Eccli. XIII.: Diciori te ne socius fueris, sed pocius volatilia ad sibi similia conveniunt. Quoniam omnis di­

versitas discors est, similitudo vero appetenda est secundum Boecium. Secundo, exigente racione conpassionis, quoniam miseria pauperum movit eum ad taliter nascendum. Unde dicit in Psalmo: Propter miseriam inopum etc. Ps.: Dominus de celo in terram aspexit, ut audiret gemitus etc. Tercio, I exigente racione or- lOd dinis, quia prius secreta sua revelat doctoribus et prelatis, qui designantur per pastores, secundum quod dicitur Amos III.: Non faciet Dominus verbum, nisi prius revelaverit secretum suum ad servos suos, prophetas. Tempus annunccia- cionis fuit nox, id est quoniam pastores, quibus facta est intimacio, custodiebant vigilias noctis. Nocte enim natus est Dominus, sicut est expressum Sáp. XVIII.:

Dum nox in suo cursu medium iter habebat, omnipotens sermo tuus, Domine, de celo exiliens a regalibus sedibus venit. Voluit autem nocte nasci primo, exi­

gente racione designacionis, quod scilicet mundum invenit in tenebris peccati et infidelitatis. Secundo, exigente racione doctrinacionis, quod scilicet bona fa­

ciamus in occulto recte intencionis. Tercio, exigente racione exemplificacionis, ut scilicet pastores populorum conservent gregem sibi commissum. Modus an- nuncciacionis fuit, quod apparuit cum claritate, et sic pastores illuminavit per claritatem circumfulgentem. Assecuravit per sermonem consolantem, quia cum timuissent timore enim valde magno, dixit eis: Nolite timere. Letificavit per na­

tivitatem omnibus communem et salubrem dicens: ewangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est nobis etc. Fructus annuncciacionis fuit confirmacio pa­

storum in visis et auditis, quando dictum est eis: Invenietis infantem etc., quasi dicat, ut credatis, quod verum dixi. Hoc habebitis signum, quod invenietis

in-2 plumis: M plunus 39 vobis: M iter.

3 Zach. 3,3 6 recte Mt. 8,20 9 Ps. 83,11 10 Aug .- u b i? 14 angelus Domini: Lc. 2,9 19 Eccli. 13,2 21 Boeth. theol. tract. 3,49; PL 64,1311C 23 Ps. 11,6 23 Ps. 101,20 26 Amos 3,7 29 Sap. 18,14 38 Nolite timere: Lc. 2,10 41 Invenietis infantem: Lc.

2,12

5

10

15

20

25

30

35

fantem. Ex quibus verbis ostenditur, quod Deus etemus temporaliter pro nobis natus habuit defectum etatis, quia fuit infans, et vestis, quia fuit pannis involu­

tus, et quietis, quia fuit in presepio reclinatus in lecto duro, pro quibus omnibus sit ex parte nostra gloria in excelsis Deo.

14. DE SANCTO STEPHANO PROTHOMARTIRE