• Nem Talált Eredményt

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

70. DE SANCTO DOMINICO (Sermo primus)

Ego quasi Libanus non incisus vaporavi habitacionem meam, et quasi balsa­

mum non mixtum odor meus, Eccli. XXIIII. Beatus Dominicus habuit donum sanctitatis de celo, et hoc in conservacione virginitatis, et indicium sanctitatis in mundo, et hoc in vapuracione odoris. De primo dicit: Ego quasi Libanus non incisus. Libanus interpretatur candidacio, significat sanctimoniam mundicie in viro iusticie, quia dicitur de ipso, quod: Florem pudicicie servavit illi(batum).

Et dicitur Libanus non incisus, quia candor castitatis non fuit in eo minoratus opere actus coniugalis, quoniam nec uxorem neque liberos habens in virginitate Domino maluit servire ad modum Luce ewangeliste, et secundum dictum Do­

mini Ier. XVI.: Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filie. Tria autem sunt, que servant in viro iusto castitatis sanctimoniam, id est custodia sensuum, paupertas rerum, parcitas ciborum. De 1° Gregorius: Non licet intueri etc.

Iero-1 Stacius: M Stachius 2 patuere: M putere 3 mei: M corr. ex unde 13 unitati: M unitari 1 Stat. Theb. 5,296 et 298-299 3 Lc. 11,7 4 Is. 56,4 6 Ps. 111,3 6 Ps. 64,5 7 Ps.

35,9 10 Io. 14,2 23 1 Cor. 15,41 27 Eccli. 24,21 31 Florem pudicicie: AH 25,239 35 Ier. 16,2 37 c f Greg. M. morál. 21,2,4; PL 76.190B

5

10

15

20

25

30

35

nimus in epistolis: Nullus sit, eciam in domo, tutus aspectus. Dávid ambulans in solario domus sue, Bethsabee captus nuditate, adulterio iunxit homicidium.

De secundo Iuvenalis: Prestabat castas humilis fortuna Latinas. Ovidius: Gnosi- da fecisses inopem, sapienter amasset. Non habet, unde suum paupertas pascat amorem. De IU0 Remigius super Marcianum: Sine Baco et Cerere friget Venus.

Macrobius: Victus sobrietas dat grata remedia luxus et Veneris, paucis utere! lu­

xus obit. Hec tria habuit Sanctus Dominicus, II et ideo vere fuit castus. Custodia 48c

sensuum protestatur in eo habitacio claustri, ubi latuit et custodivit semetipsum ab inimicis et tutavit se a seductoribus, ad similitudinem apostolorum, qui se­

derunt in civitate, donec induerentur virtute et fierent invincibiles a voluptate, Lucas ultimo. Sed multi fugiunt custodiam claustri et frequentant multitudinem populi se volutari in venabulo ad instar apostoli. De quibus Oracius in epistolis:

Odisti clavis et grata sigilla pudico, paucis ostendi gemis et communia laudas, in conventus publicos. Paupertatem rerum protestatur in eo condicio voti, quia profitebatur paupertatem ad similitudinem Christi, qui pauper fuit in ingressu.

Augustinus de natali: Pendet ad ubera et vilia patitur Deus involuta pannorum.

In progressu. Mt. VIII.: Filius hominis non habet. In egressu. Iob 1°: Nudus revertar. Sic enim pependit in cruce. Unde et malediccionem Dei et suam in- precatus est illum, qui ordinem suum fedaret pulvere rerum terrenarum, quem maxime decorat professio paupertatis, quia per hoc recederet a sequela Chri­

sti. Parcitatem ciborum protestatur in eo artitudo ieiunii, quia dicebat hospitibus suis: Panem nobis et aquam tantum exibete. Et vinum per decennium non bi­

bebat et instituit in ordine suo, ut carnes non comedantur, nisi in necessitate gravioris infirmitatis, sicut Heliseus pascebat filios prophetarum herba et farina, IUI Reg.

mi.

Qui poterat dicere cum Daniele: Caro et vinum non introierunt in os meum, Dán. X. Sequitur manifestacio sanctitatis, cum dicitur: vaporavi etc. Habuit autem tria indicia sanctitatis, scilicet curacionem langwidorum. Un­

de: Egri currunt et cu(rantur), ce(ci), clau(di) reparantur. Hic est Heliseus, qui in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus est, Eccli. 47. Resera- cionem celorum. Unde: Scala ce(li) pro(minens) etc., per quam pater it. Hic est Iohannes, cui apertum est ce(lum) et dictum est ei: Ascende huc, Apo. Illi.

Infusionem odorum. Unde: In odoris mira etc. Et de isto modo manifestacio- nis dicitur in presenti verbo: vaporavi etc. Habuit autem triplicem habitacionem, scilicet claustrum religionis, locum | translacionis, paradisum glorificacionis. De 48d

prima habitacione sua dicitur im Reg. Ilii.: Eliseus habitabat in Galgala. Gal- gala interpretatur collis circumcisionis et significat religionem, que collis est per vite eminendam, circumcisio autem propriorum abrenuncciacionem. Et filii prophetarum, id est fratres sui, habitabant coram illo, scilicet quos ipse

con-2 Bethsabee: M Bersabe 3 Latinas: M Sabinas 4 Gnosida: M Gnosia 5 III0 M III 5 Cerere: M terre 9 seductoribus: M sedultoribus 12 Oracius: M Oramus 13 clavis: M claves 13 pudico: M pudicos 13 laudas: M laudis 19 illum: M illam 35 Galgala: M corr ex Galtea ?

1 Hier. episL 22,12; PL 22,401 3 Iuv. 6,287 3 Ov. rem. 745 el 749 5 Rémig. Ant. -ubi? 5 Sine Baco: Terentius, Eun. 732 6 Victus sobrietas: Walther 33309 11 Lc. 24,49 12 Hor. epist. 1,20,3—4 16 Aug. - ubi? 17 Mt. 8,20 17 Iob 1,21 22 Panem nobis -quis et ubi? 25 4 Reg. 4,39-41 26 Dan. 10,3 28 Egri currunt: AH 55,133 29 recte Eccli. 48,15 30 Scala celi: AH 25,241 31 Apoc. 4,1 32 In odoris: AH 25,242 35 4 Reg. 4,38

5

10

15

20

25

30

35

gregavit, sicut legitur HI Reg. VII.: Congregavit omnes elec(tos), ut adducerent arcam, id est ecclesiam, in locum suum, id est celum, et imposuerunt arcam, id est curam ecclesie, super plaustrum novum, id est ordinem noviter institutum.

Oza autem, id est magister ordinis, et Ayoth, id est minores prelati, minabant plaustrum, id est gubernabant ordinem. Quibus cavendum est, ne sint, sicut Fe- ton stultus auriga cumis paterni, qui nec retinere valet transgressores coibendo, nec nomina novit equorum mores discernendo et qualitates cognoscendo. Alio- quin fulminabitur sicut ille et sic mallet equos nunquam tetigisse paternos. De secunda habitacione sua dicitur Gén. XX7.: Habitabitur ibi, scilicet in occulto terre, paucis diebus, quia cum miracula crebescerent circa eum, fidelium devo- cio transtulit in alciorem locum, ne eius ossa humus obtegeret, cuius spiritus cum Domino erat. De tercia habitacione sua dicitur Gen. 24.: Habitabat in ter­

ra australi, id est in loco paradisi, ubi est fervor amoris et splendor visionis.

Eccli. X Lnn.: Enoh placuit Deo. Primam habitacionem suam vaporavit hone­

statis decore laudabiliter vivens in religione, de quo potest intelligi, quod dicitur Gen. 49.: Filius acrescens Ioseph. Bis dicit acrescens propter duplicem modum merendi, scilicet predicando et operando, vel propter accionem et contemplaci- onem, vel propter regulam Augustini et constitucionem superhabitas additas. Et decorus aspectu eciam dupliciter, scilicet propter naturam debile proporcionatam formatam, coloratam et conplexionatam. Dicitur enim fuisse homo decentis per­

sone in qualitate stature et colore faciei, qualem describit Augustinus VIII. De Tri(nitate): Bona facies est dimensa pariliter, affecta hilariter, colorata luculen­

ter. Decorus eciam propter gráciám habundanter infusam, quoniam si ars adiuvat naturam, ut pulchrior sit, multo magis gracia dum nubit nature fructus amoris plenior est. Secundam habitacionem suam vaporavit suavitatis odore secundum illud: Glebam sacri corporis. Et ideo conpetit sibi dicere de se: Ego quasi vi­

tis, etc., Eccli. 24. Et sicut odorem vitis fugiunt animalia venenosa, sic II illum 49a fugerunt mors, morbi, demonia. Ipse est ager ille benedictus a Deo, plenus odo­

re florum, scilicet rosarum caritatis, liliorum virginitatis, violarum humilitatis, Gen. 27. Terciam habitacionem suam vaporavit felicitatis splendore, quoniam ipsius animam inplevit Deus splendoribus, ut dicitur Is. 58. Proinde potest di­

ci de ipso, quod habetur Tob. 13.: Luce splendida fulgebis et omnes fines terre adorabunt te, sicut patet in presenti festivitate eius in vobis, qui convenistis ad laudem eius.

71. <DE SANCTO DOMINICO) (Sermo secundus)

Qui fecerit et docuerit, Mt. V. Prover. X.: Desiderium su(um) iustis dabi­

tur. Duo autem desideranti dabitur iusti, scilicet vita bona et exitus beatus. Hoc

7 nomina: M omnia vel omina 11 ossa: M ossia 22 hilariter: M hyraliter 38 vita bona et exitus beatus: M vitam bonam et exitum beatum

1 recte 2 Reg. 6,1-3 6 nec retinere valet: Ov. met. 2,192 7 nec nomina novit equorum: Ov.

m et 2,192 8 mallet equos: Ov. met. 2,182 9 Gen. 27,44 12 Gen. 24,62 14 Eccli.

44,16 16 Gen. 49,22 21 Aug. trin. 8,3,4; PL 42,949 26 Glebam sacri: AH 25,243 27 Eccli. 24,23 30 Gen. 27,27 31 Is. 58,11 32 Tob. 13,13 37 Mt. 5,19 37 Prov.

10,24

5

10

15

20

25

30

35

duplex desiderium inter alios iustos datum est et viro iusto, Sancto Domini­

co. Ps.: Desiderium anime eius. Ideo in verbis premissis primo commendatur a merito sancte vite, cum dicitur: Qui fecerit et docuerit. Secundo, a premio supeme glorie, cum dicitur: hic mag(nus) vo(cabitur). Dicit autem Augustinus super Io(hannem) VI.: Voluptates corporales revelate amantibus trahunt, sicut dicit Poeta: Trahit sua quemque voluptas. Ramum viridem ostendis et cernitur.

Nuces demonstrantur puero, contrahitur amando, amando trahitur, vinculo cari­

tatis trahitur. Multo magis etema vita revelata trahit animam. Ideo Dominus, ut amplius excitet nos ad benefaciendum, non simpliciter opus iniungit dicendo:

faciatis et doceatis, sed eciam mercedem operis ostendit dicens: Qui fecerit et docuerit, ma(gnus) vo(cabitur). Eccli. ultimo: Operamini opus vestrum, et dabit vobis mercedem vestram. Preterea congrua merces est humani laboris magnitu­

do, quoniam ut dicit Philosophus in libro Fo(ns) vite: Causa finalis generacionis bonis est applicacio anime eius cum mundo alciore, quasi diceret: Ideo creatus est, ut magnificetur in celo. lob VII.: Quid est homo, quia magnificas (eum)?

Meritum in duobus consistit, scilicet in operacione boni respectu sui, quia dic­

tum est: Miserere anime tue, Eccli. 30. Et in declaracione veri respectu proximi, quia mandavit unicuique de proximo, Eccli. XVII. Utrumque tangit, cum dicit:

Qui fecerit et docuerit. Et est congruus primo facere postea dicere, quoniam ut dicit Aristoteles X. Ethicorum: Tunc creditur dicentibus, quando sermones con­

cordant cum operacionibus. Ideo ipse Dominus cepit facere et docere, Act. 1°, et dictus est potens in opere et sermone, Lu. ultimo. Beatus ergo Dominicus I 49b fuit executor boni operis et predicator summe veritatis, quia fecit et docuit. Ideo iure vocatur magnus in regno ce(lorum), id est in ecclesia militante et trium­

phante. Dicit autem istud nomen, ut vocetur magnus ex lege, non sicut Simon, qui cum esset magus, vocabat se Dei virtutem magnam, Act. 8. Quia enim fuit magnus in vita, ideo modo magnus est in fama. Hic est Abraham magnus pater multitudinis gencium, Eccli. XL4, illorum scilicet, quos genuit per ewangelium,

1 Cor. ü li. Invenitur autem quadruplex magnitudo in corporalibus secundum quadruplicem divisionem solidi corporis. Aliquid enim dicitur magnum altitudi­

ne, ut arbor dicitur magna, quando est alta. Aliquid secundum longitudinem, ut via dicitur magna, quando est longa. Aliquid secundum latitudinem, ut campus dicitur magnus, quando est latus. Aliquid secundum profunditatem, ut puteus dicitur magnus, quando est profundus. Sic sanctus iste habuit quadruplicem ma­

gnitudinem spiritualiter, scilicet altitudinem contemplacionis, lob 39.: In altum alas erigit, scilicet intellectum et affectum. Latitudinem caritatis. Ps.: Ambula­

bam in latitudine, Glosa: in caritate. Profunditatem humilitatis, ü Cor. XII.: In profundo maris fui, id est in deieccione infime humilitatis. Longitudinem perse­

verande finalis. Ier. XVII.: Non desinet facere fructum. De hiis similis dicitur

6 Trahit: M Tunc 15 magnificas: M magis 25 lege: M rege 26 magus: M magnus 2 Ps. 20,3 4 Aug. in evang. Ioh. 26,5; PL 35,1609 6 Trahit sua: Verg. ecl. 2,65 11 Eccli.

51,38 13 Avicebron Fons vitae 1,2 15 lob 7,17 17 Eccli. 30,24 18 Eccli. 17,12 20 AristoL - ubi? 21 Act. 1,1 22 Lc. 24,19 26 Act. 8,9-10 28 Eccli. 44,20 29 1 Cor. 4,15 35 lob 39,18 36 Ps. 118,45 37 recte 2 Cor. 11,25 39 Ier. 17,8

5

10

15

20

25

30

35

lob XI.: Excelsior ce(lo) est, in contemplacione, profundior inferno, scilicet in humilitate, lacior mari, scilicet in caritate, longior terra, scilicet in perseverande iugitate.

72. <DE SANCTO DOMINICO) (Sermo tercius)

Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor iirma(menti), et qui ad iusti(ciam) eru(diunt) mul(tos), quasi stelle in perpe(tuas) etemi(tates), Dán. XII. In ver­

bis istis insinuatur meritum sanctorum predicatorom cum premio eis debito.

Meritum eorum fuit in duobus, scilicet in acquisicione sciencie et in proposicio- ne doctrine. Propter primum dicuntur docti, propter secundum erudientes. Dicit ergo: qui docti fuerint, scilicet per sciendam. Discendo enim quisque doctus efficitur, sicut factum est in isto sancto patre, qui inbutus ecclesiastico officio postea missus est Palenciam, ad liberales artes ad theologiam convolavit, et sic discendo factus est doctus, quia pre discendi infatigabilitate noctes ducebat pene insompnes. Si aliter in aliquo fiat, scilicet ut non discendo doctus efficiatur, sic­

ut Salomon in sompnis accepit sciendam 3 Reg. 3., miraculum est. Unde Iudei mirabantur de Domino, quomodo litteras sciret, II cum non didicisset, Io. VII. 49c

Et qui ad iusticiam eru(diunt) multos. Istud congrue sequitur ad primum, sicut loqui adhibere ligwam et spirare adhibere pulmonem, quoniam ipse doctus pot­

est docere alios. Eccli. 37.: Vir sapiens plebem suam erudit. Bem(ardus) super Cant.: Multa oportet prius infundi, ut effundere audeamus. De plenitudine eruc­

tuantes, non de inanitate oscitantes. De istis doctis erudientibus alios fuit Sanctus Dominicus, de quo potest intelligi, quod dicitur Ioelis II.: Ffilii Sion, exultate in Domino, quia dedit vobis doctrinam iusticie. Prémium eorum similiter consistit (in duobus), scilicet in dono gracie et in dono glorie. Propter donum gracie di­

cuntur stelle fulgentes, propter donum glorie dicuntur celi splendentes. De dono gracie in sanctis predicatoribus dicitur lob 35.: Nunquid est numerus militum eius, et super quem non ful(get) lux illius! Omnibus enim habentibus naturalem sapiendam dat Deus plenam gráciám, sicut dicitur Prover. Ilii.: Arripe sapien­

dam, et dabit capiti tuo augmen(ta) graciarum. Et hanc gráciám sancti doctores merentur in officio doctrine quantum ad augmentum eius, quia secundum Au­

gustinum: Caritas meretur augmen(tum). De dono glorie in sanctis doctoribus dicitur Thob. X E .: Luce splen(dida), id est gloria celi, fulgebis et omnes fines terre, scilicet iam glorificatum non ante. Quia dicit Sapiens, quot ultima sem- per exspectanda dies hominis est; dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. Gen. 37.: Num adorabimus te super terram? Quasi d(iceret): non.

Donum gracie conparatur stelle, quia lucet in homine in nocte adversitatis. Do­

num glorie conparatur splendori firmamenti, quia gloria excellit gráciám, sicut

20 Vir: M Virum 20 suam: M suum 26 dono: M domo 28 naturalem: M naturam 1 lob 11,8-9 7 Dan. 12,3 14 pre discendi: c f AASS aug. IV. p. 546 16 3 Reg. 3,10-15 20 Eccli. 37,26 20 Bem. serm. in cant. 18,6 et 4; PL 183.862D et 861A 23 Ioel 2,23 27 recte lob 25,3 29 Prov. 4,8 32 Aug. - ubi? 33 Tob. 13,13 34 Ov. m et 3,135-137 36 Gen. 37,10

5

10

15

20

25

30

35

splendor firmamenti excedit claritatem stelle. Gloria enim est gracia consumata.

Additur autem omnibus istis condicio valde commendabilis, cum dicitur: fulge­

bunt in perpetuas etemitates. Nam inter bona illud melius est, quod diuturnius est. Unde in ipsa beatitudine hoc est optimum, quod est etemum. Augustinus

Xm.

De Trini(tate): Omne quod ibi erit, bonum erit, et summus Deus summum bonum erit, et quod est omnino beatissimum ita semper fore certum erit. Ut autem et nos docti possimus esse et erudire alios in sapiencia, ad imitacionem patris nostri debemus et nos discere, quia dicitur Sáp. VI.: Discite, iudi(ces) finium terre. Ps.: Erudimini, qui iudicatis terram. Invitat autem ad discendum primo, hortacio scripture. Unde in Proemio Ecclesiastici: Hortor vos venire cum benivolencia et attenciori studio leccionem facere. I Eccli. LI.: Appropiate ad 49d

me, indocti, et congregate vos in domum discipline, id est in scolas, et suscipiat anima vestra disciplinam. Secundo, desiderium nature, quia dicit Aristoteles:

Omnes homines natura scire desiderant. Tullius in libro De officiis: Omnes tra­

himur et ducimur ad sciencie cupiditatem, in qua excellere pulcrum putamus, nescire autem et decipi et turpe et malum dicimus. Tercio, utilitas ipsius scien­

cie, que multiplex est, scilicet confirmacio mentis in bono. Unde Zephirinus in Decretis: Sicut stellas celi non extingwit ros, sic mentes fidelium inherentes fir­

mamento Sacre Scripture inobscurat mundana iniquitas. Acquisicio honoris in mundo. Litterati enim in honore habentur. Unde Cherubim, qui interpretantur plenitudo sciencie, inmediate ponuntur post Seraphin, quia post caritatem scien­

d a est honoranda inter alias dotes. Unde Cicero dicit, quod sapiencia nullum maius donum datum est hominibus a diis inmortalibus. Incrementum melioraci- onis in animo. Seneca in epistolis: Quod pertinaciter studes omnibus obmissis, hoc unum agis, ut te meliorem cottidie facias. Ovidius: Ingenuas didicisse fide­

liter artes emollit mores, nec sinit esse feros. Consecucio beatitudinis in celo.

Unde dicitur hic: Qui docti fuerint etc. Damascenus IIII. libro: Sacra Scriptura mentem nostram ascendere facit ad preclara et ad Patrem luminum adducit, etc.

73. <DE SANCTO DOMINICO) (Sermo quartus)

Ascensiones in corde suo dis(posuit) in val(le) lacri(marum), in lo(co) quem po(suit) (Ps. LXXXm). Bonitas cuiuslibet operis redundat in laudem sui artifi­

cis, secundum quod dicitur, quod in regia solis habitacione materiam superabat opus, id est pericia artificis, quia etsi materia preciosa fuit, pericia tamen artis mirabilior fuit. Ideo cum Beatus Dominicus bonum opus fecerit ascensiones di­

sponendo in corde suo, possumus dicere ad laudem eius: Ascensiones etc. Que verba ostendunt ipsum egisse sublimiter, humiliter, ardenter et convenienter.

3 diuturnius: M dictum 6 fore: M add. erit 9 finium: M finem 17 Zephirinus: M Zephitmus 18 ros: M nos 24 pertinaciter: M pertinanter 29 tit. M al. mán. add. in festo Dominici

4 Aug. trin. 13,7,10; PL 42,1021 8 Sap. 6,2 9 Ps. 2,10 11 Eccli. 51,31 et 34 13 AristoL metaph. 1,1 14 Cic. ofif. 1,18 18 Decr. - ubi? 22 Cic. leg. 1,86 24 Sen.

epist 5,1 25 Ov. Pont. 2,9,47—48 27 Ioh. Damasc. - ubi? 33 regia solis: Ov. met. 2,1 et 5

5

10

15

20

25

30

35

Sublimiter in elevacione, quia disposuit ascensionem. Humiliter in intencione, quia in corde suo. Ardenter in affectu, quia in valle lacrimarum. Convenienter in situ, quia in loco quem posuit. Est ergo sensus dicti: In corde suo, scilicet per intencionem soli Deo placendi, et in valle lacrimarum, id est plorando ardenter et habundanter, et in loco, id est in mundo isto, quem posuit Deus, scilicet ho­

minibus ad flendum, non ad ridendum, dicit Glosa: Disposuit II ascensi(onem), 50a id est gradus virtutum conposicionem, quibus ascendit in celum, quoniam ut di­

citur in legenda sua: sicut etate profecit, ita et mente feliciori gradu conscendit.

Et tandem: Liber car(nis) vin(culo) ce(lum) introivit, ubi ple(no poculo gustat, quod sitivit) etc. Hinc est quod cantatur de ipso: Scala celo pro(minens) etc., Ligue, manus etc. Ascensio ista in beato viro integrabatur in qualuor gradibus.

Primus est donum continende, secundus lumen intelligencie, tercius affeccio amoris, quartus institúció ordinis. Propter ista IIIIor merito conparatur sali et lu­

ci, luceme ardenti et civitati eminenti. Ffuit ergo sal per donum continende, quia sicut sal arcet vermes a carnibus, sic ipse separavit a se camalitates et erat quasi adeps separatus a came tenendo eximie vile celibatum, in cuius signum dicitur, quod in candelabro Moysi fuerunt lilii flores, Exo. 25., quia sanctus iste floruit de civitate Dei, sicut fenum terre. Fuit edam lux per lumen intelligencie, in cuius signum in ore eius apparuit ardens facula, in fronte vero micans stella, que sui splendore mundum illuminavit. Ipse est enim Elias, qui surrexit quasi ignis et verba eius ardebant quasi facula, Eccli. 46. Ffuit edam ardens aman­

do Dominum intime. Io. V.: Ille erat lucerna, ardens amore, lucens cognicione.

Fuit edam civitas eminens exiliendo ordinem suum eximie, sicut dicitur Eccli.

L.: Prevaluit amplificare civi(tatem). Ad exemplum autem patris nostri Domini­

ci debemus et nos disponere nobis ascensiones, ut et nos cum ipso ascendamus secundum illud, quod dicitur 3 Reg. 1.: Ascendit universa multitudo post eum.

Ascensio autem nostra perficitur eodem modo quatuor gradibus. Primus est ni­

tor consciencie, secundus vigor confidende, tercius splendor intelligencie, 4US ardor benivolencie. De primo modo ascendendi habetur Mt. III.: Baplizatus, id est mundatus, ascendit, et aperti sunt ei celi. (Non) nisi soli mundi intrant. De secundo lúd. XXIII.: Surgite, ascendamus ad eos: nullus erit labor. Dicit enim Sapiens, quod grande aliquid si velle tenes et posse tenebis. De lercio Numeri 27.: Ascende in montem, scilicet spiritualis vite, et contemplare, scilicet intellec­

tu illuminato, terram, scilicet vivendum, cumque videris eam, ibis ad populum tuum. De IUI0 lúd. XVI.: Cum ascenderet flamma altaris, id est devocio cor­

dis, in celum, id est beatitudinis locum, angelus Domini, id est homo angelice vite, pariter cum flamma ascendit. Augustinus in libro Conf(essionum): Pondus meum amor meus, eo feror quocumque feror.

20 que: M iter. 38 eo feror: M ideo feror

8 in legenda sua - ubi? 9 Liber camis: AH 25,240 10 Scala celo: AH 25,241 17 Ex.

25,31 21 recte Eccli. 48,1 22 Io. 5,35 23 Eccli. 50,5 26 3 Reg. 1,40 29 Mt. 3,16 31 recte Iud. 18,9 32 grande aliquid: Walther 10364 32 Num. 27,12 35 recte Iud. 13,20 37 Aug. conf. 13,9,10; PL 32,849

5

10

15

20

25

30

35

74. <DE SANCTO DOMINICO) (Sermo quintus)

Bonus reliquid heredes filios et nepotes, Prover. XIII. Istud dictum potest in- telligi de magno patre I multitudinis gencium, Beato Dominico, qui in se quidem 50b

fuit bonus et ecclesie Dei extitit fructuosus, quia reliquid post se heredes etc., ut filii dicantur proprie fratres ordinis sui, nepotes vero omnes conversi per doc­

trinam filiorum suorum. Ipse enim sicut secundus Paulus per ewangehum nos genuit,

1

Cor.

mi.

Sciendum autem est, quod bonitas predicatur de Deo, ut II

trinam filiorum suorum. Ipse enim sicut secundus Paulus per ewangehum nos genuit,

1

Cor.

mi.

Sciendum autem est, quod bonitas predicatur de Deo, ut II