• Nem Talált Eredményt

DE INVENCIONE SANCTE CRUCIS (Sermo primus)

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

67. DE INVENCIONE SANCTE CRUCIS (Sermo primus)

Produxit Deus de humo omne lignum pul(chrum) visu et ad ves(cendum) sua(ve), lignum edam vite in medio pa(radisi) lignumque sciencie boni et mali, Gen. II. Dicit Sanctus Augustinus, quot nemo potest transire mare huius secu- li nisi portatus cruce. Hac de necessitate pariter et utilitate produxit Dominus de humo omne lignum, id est sanctam crucem, quod factum est ad litteram in invencione sancte crucis. Unde in verbis istis notatur crucis invenció per hoc, quod dicit: Produxit Deus. Crucis commendacio per hoc, quod dicit: om­

ne lignum. Crucis reposicio per hoc, quod dicit: in medio pa(radisi). Est ergo sensus: Lignum pulchrum et su(ave), lignum vite et sciencie produxit de humo et reposuit in paradiso. Siquidem quesivit crucem Sancta Helena ex vehemen­

ti desiderio, secundum quod dicitur: Helena Sancta dixit ad Iudeam: Comple desiderium meum etc. Commendavit autem Sacra Scriptura cum ingenti pre- conio. Ezé. XXXI.: Elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis. Sed reposuit eadem mulier sancta cum honore mirifico componens, secundum Glo- sam, crucem auro et lapidibus preciosis et collocans eam in loculo argenteo Ierosolimis. Ad declaracionem invencionis eius duo designantur, scilicet modus inveniendi et locus invencionis. Modus inveniendi fuit miraculosus, qui innuitur in hoc verbo: Produxit, scilicet miraculorum ostensione. Locus autem invenci­

onis fuit ignominiosus, quod innuitur in hoc verbo: Produxit de humo. Fuit II 45c autem crux sub humo terre et ignorande. De humo terre produxit Deus loci commocione, secundum quod dicitur: Cum orasset ludas etc. De humo ignoran­

d e produxit infirmi sanacionem. Nam ad tactum crucis dominice mulier infirma convaluit et sic regina testificata fuit, quenam esset de tribus crux. Post inven­

i t felicitatis: M felicitates 28 XXXI.: M add. et dei. XI.

3 recte Gen. 38,27 7 prelatus est - ubi? 13 Mt. 10,22 18 Gen. 2,9 18 Aug. in evang.

Ioh. 2,2; PL 35,1389 26 Helena Sancta - quis et ubi? 28 Ez. 31,5 36 Cum orasset - quis et ubi?

5

10

15

20

25

30

35

40

cionem sequitur commendacio. Commendatur autem a magnitudine utilitas et ab altitudine dignitas. Utilitatem exibet in multiplici beneficio, ad quod desi­

gnandum dicitur: omne lignum. Dicitur autem sic non racione subpositorum, sed racione attributorum. Habet enim omnium lignorum bonas proprietates, sci­

licet beneficiorum quantitatem, virtutum sublimitatem, fructuum ubertatem. De quibus habetur Dan. IHI.: Ecce arbor in medio terre, magna et fort(is\ proce­

ritas eius contingens celum, aspectus eius usque ad ter(minos) ter(re), fo(lia) eius puKch)e(rrima), fruc(tus) eius ni(mius), sub ea habitant bes(lie), in ra(mis) eius vo(lucres) et es(ca) univer(sorum) in ea. Iste arbor est crux Domini stans in medio terre, id est Ierosolimis, que est medium terre, quasi umbilicus mun­

di, secundum Glosam super illo verbo: Operatus est. Quod eciam innuitur Eze.

XXXVm., ubi dicitur, quod populus Iudaicus cepit esse habitator umbilici ter­

re, per quod declaratur communitas beneficiorum eius ad omnes, quod enim in medio est, equaliter distat ab omnibus circumferende partibus, secundum Glo­

sam super verbo Psalmi: Deus in medio eius. Magna et fortis, ad subiciendos demones et omnem virtutem inimici. Augustinus: Signum Christi excludit a no­

bis exterminatorem. Is. XXX.: Pavebit Assur. Proceritas eius contingit celum, quoniam ipsa est scala peccatorum, per quam Christus, rex ce(li) ad se tra­

xit omnia. Io. XII.: Ego si exaltatus fuero. Aspectus eius pertingit usque ad ler(minos) ter(re), quia in omnem terram exivit sonus predicacionis crucis. Fo­

lia eius pul(chra), scilicet illa verba, que dixit Christus in cruce Patri: Dimitte illis, Lu. 23. Fructus eius ni(mius), scilicet conversi de toto mundo, de quibus dicitur: Ecce mundus totus, Io. XI. Scilicet sub ea habitant bestie, id est gentiles, et volucres, id est Iudeorum patres. Esca omnium in ea, scilicet Dominus Iesus panis de celo descendit et dans vitam mundo, Io. VI. Dignitatem vero accipit a Christo in se suspenSo, ad quod designandum dicitur esse lignum pulchrum visu, ad ves(cendum) sua(ve), lignum vite et sciencie. Ut pulchritudo referatur ad conversacionem, suavitas ad refeccionem, vita ad I affeccionem, sciencia ad 45d

cognicionem. Ibi ergo commendatur per revelacionem ad eum, qui in ea pepen­

dit et laus cont(in)enti redundat in laudem continentis, secundum dictum Sancti Andree: O bona crux, que deco(rem) et pulchri(tudinem) de membris Domini suscepisti. Habuit autem Dominus Iesus pulchritudinem conversacionis in mun­

do, cuius pulchritudo describitur II Mach. XV., ubi dicitur, quod Ieremias vidit virum bonum, benignum vultu, verecundum visu, moribus modestum, eloquio decorum et in virtutibus exercitatum. Habuit suavitatem refeccionis in sacramen­

to. Est enim panis de celo prestitus omne delectamentum in se habens et omnis sapo(ris) suavitatem, Sáp. XVI. Propter quod instrumentum passionis eius dici­

tur pulchrum et suave. Habuit eciam donum sanctitatis in affectu, propter quod dicitur lignum vite, id est vivens in se et vivificans alios. Prover. III.: Lignum vite est hiis etc. Habuit etiam lumen veritatis, intellectum, propter quod dicitur lignum sciencie boni et mali. Boni quidem, ut apprehendatur per amorem, quia rem incognitam nullus amare potest, secundum Augustinum X. De Tri(nitate).

3 sic: M iter. 26 a Christo: M iter. 41 Boni: M Bonum

6 Dan. 4,7-9 11 Ez. 38,12 15 Ps. 45,6 16 Aug. in evang. Ioh. 50,2; PL 35,1759 17 Is.

30,31 19 Io. 12,32 22 Lc. 23,34 23 recte Io. 12,19 25 Io. 6,33 31 •Pbona - quis et ubi? 33 2 Mach. 15,12 37 Sap. 16,20 39 Prov. 3,18 42 Aug. trin. 10,1,1; PL 42,971

5

10

15

20

25

30

35

Mali autem, ut evitetur per detestacionem. Cognicio enim mali deesse bono non potest, cum non possit vitari malum, nisi cognitum, secundum Boecium in To­

picis). Crucem ergo quesitam ardenter et commendatam excellenter reponamus in locum suum reverenter, scilicet in medio paradisi. Reponitur autem in medio triplicis paradisi, scilicet Ierosolimitane ecclesie, sacre consciencie et angelice curie. In primo paradiso reponitur per localem situacionem, de quali posicio- ne habetur in legenda invencionis eius. In 2°, per devotam recordationem, de qua dicitur Cant. n.: Ffasciculus mirre, id est amaritudo crucis, inter ubera mea commo(rabitur). In tercio, per etemam glorificacionem, de quali posicione dicit Chrisostomus super Mattheum, omelia LXXVL: In iudicio crux solaribus radiis multo luculencior erit. Si enim corporalia immutabuntur ut elementa, que corrup­

tibilia sunt, multo forcius crux, que fuit instrumentum nostre redempcionis. Per quod videtur habere quamdam dignitatem et congruendam ad permanendum, sicut elementa etc.

68. (DE INVENCIONE CRUCIS) 2US sermo

Sicut exalta(vit) Moy(ses) serpen(tem) etc., Io. III. Eccli. IIII.: Sapiencia, id est Christus, filiis suis, id est auditoribus suis, scilicet Nichodemo el aliis, vitam inspiravit, id est passionem suam revelavit, per quam vivit homo. Abac. II.: Iu- stus meus. Sicut patet in presenti verbo: Sicut exalta(vit). Revelavit autem ut rem secretam, ut honestam, ut commodam. Ut quidem secretam revelavit, quia aperte non explanavit, sed adduxit figuram veterem effectum || passionis significantem 46a

dicens: Sicut exal(tavit). Sciendum autem est, quod misterium crucis latuit in figurarum occultacione, in parcium composicione. Dico, quod crux fuit figura­

ta in re legali, naturali, artificiali et mirabili. In re legali, ut in altari holocausti, Exo. XXVII. Quoniam sicut in illo altari cremabantur carnes holocaustorum, sic in cruce cremata fuit caro Christi igne passionis vehementi. Levi. IX.: Carnes eius cremabunt igne extra castra. In re naturali, ut in arbore. Dan. IIII.: Arbor stabat in medio terre. Cuius arboris misterium expositum est in illo sermone:

Produxit Dominus de humo. In re mirabili, ut virga Aaron, Numeri XVII., que fuit arida, postea floruit et fructus protulit. Sic Christus fuit aridus in cruce ex­

tracto sagwine corporis per flagella et quinque wulnera. Ps.: Copiosa aput Deum redemptio. Ber(nardus) (super) Cant. XXII.: Prorsus copiosa, quia non gutta, sed unda sagwinis largiter per Ve partes corporis eius emanavit. II Mach. XV.:

Sagwis eius magno fluxu defluebat. Sed floruit in resurreccione. Ps.: Et reflo­

ruit caro mea. Quia primo floruerat per innocenciam, sed refloruit per gloriam, fructus protulit in gencium congregacione. Ier. XVII.: Nec unquam desinet. In re artificiali, ut serpente eneo, de quo nunc dicitur: Sicut exaltavit etc. Serpens eneus figuram habuit serpentis, sed non naturam, id est venenum. Sic Christus

2 Boeth. - ubi? 8 recte Cant. 1,12 10 Ioh. Chrys. hom. in Matth. 76,5; c f PG 57,698 17 Io. 3,14 17 Eccli. 4,12 19 Hab. 2,4 26 Ex. 27,1 27 Lev. 9,11 28 Dan. 4,7 30 Produxit Dominus: vide serm. 67. 30 Num. 17,10 32 Ps. 129,7 33 Bem. serm. in cant. 22,7; PL 183.881B 34 recte 2 Mach. 14,45 35 Ps. 27,7 37 Ier. 17,8

5

10

15

20

25

30

35

40

in similitudine camis peccati apparuit, sed peccatum non habuit. Unde Leo in sermone de natali: Assumpta est de matre Domini natura, non culpa, quia in­

violata virginitas substandam ministravit, concupiscendam nescivit. Creata est forma servi sine condicione servili, et novus homo sic contemperatus est veteri, ut veritatem susciperet generis et vicium excluderet vetustatis. Ffuit autem uti­

litas istius figure sanacio aspiciendum, quia Dominus Iesus, medicus spiritualis constituit medicinam in factis, in verbis, in rebus. In factis triplicibus, scilicet in aspectu amantis. Numeri XVI.: Aspicientes serpentem, id est Christum in cruce, sanabantur a morsibus serpendum, id est temptacionibus demonum. Zách. XIII.:

Aspicient ad me et plangent se. In tactu adversitatis. Iob V°: Percutit et manus eius sa(nabunt). Mt. VIII.: Tetigit socrum Simonis et di(misit) eam fe(bris), id est invasio tribulacionis. In ablucione humilitatis. Ilii Reg. V°: Lepra in Naaman est corrupcio in pectore, sanatur ablucione Iordanis, id est virtute humilitatis, quoniam Iordanis humilis descensus interpretatur. Ps.: Asperges me. In verbis triplicibus, scilicet oracionis. I Gén. XX.: Abimelec percussus infirmitate sterili- 46b

tatis sanatus est oracione Abrae, et Maria oracione Moysi, Numeri XII. Abimelec notat steriles a bona operacione, Maria fluentes viciorum corrupcione. Confessi­

onis. Ps.: Sana animam m(eam). Boecius: Si opem medicantis expectas, oportet, ut vulnus, scilicet peccati, detegas, scilicet per confessionem. Predicacionis. Ps.:

Misit verbum su(um) et sa(navit eos). Sáp. XVI.: Neque herba. Mt. X.: Misit dis(cipulos) su(os) predi(care) et sanare infirmos. Per quod palet, quod predica- cio est medicina spiritualis. In rebus triplicibus. Primo, in felle et iecore, Thob.

VI. Cecitas est peccatum, sanatur iecore, id est amore boni. Iecur enim sedes est amoris, secundum quod dicitur: Cogit amare iecur. Et felle, id est fervore ire zeli contra malum, quia dictum est: Fel commovet iras. Secundo, in vino et oleo, Lu.

X. Wlneratus est peccator, sanatur vino, pungitur compunccionis et oleo alliciti- ve promissionis. Tercio, in vase et sale, Ilii Reg. II. Aqua est populus, corrupcio eius conswetudo peccandi, vas novum innováció vite, sal increpacio discipline, per que sanatur populus a sterilitate occiositalis et morte criminis. Latuit edam misterium crucis in pardum conposicione. Ffuerunt autem IIII partes in cruce, scilicet pes de cedro, stipes de cipresso, brachia de palma, tabula tituli de oliva.

Cedrus excedit altitudine, cipressus odore, palma durabilitate, oliva suavitate. In cedro notatur eminencia paupertatis, in cipresso medicina austeritatis, in palma incorrupcio puritatis, in oliva dulcedo pietatis. Qui autem habet, ille conprehen- dit misterium crucis. Eph. III.: Comprehendatis, que sit latitudo etc. Latuit edam in linearum disposicione, quia in cruce ab uno puncto, qui est in medio, proce­

dunt linee IUI, scilicet sursum, deorsum, dextrorsum et sinistrorsum. Et huius disposicionis misterium conprehenditur cum a voluntate nostra. Iinor affeccio- nes ordinantur, scilicet sursum, ut diligamus Deum super omnia, deorsum, ut timeamus eius iudicia, dextrorsum, ut speremus eius promissa, sinistrorsum, ut

15 Abimelec: M Amelec 30 misterium: M ministerium 32 Cedrus: M Credrus 34 dul­

cedo: M corr. ex ducedo

I Leo M. serm. 22,3; PL 54.196C 8 recte Num. 21,9 9 recte Zach. 12,10 10 Iob 5,18 I I Mt. 8,14-15 12 4 Reg. 5,10 14 Ps. 50,9 15 Gen. 20,17 16 Num. 12,13 18 Ps.

40,5 18 Boeth. cons. 1, prosa 4; PL 63,614A 19 Ps. 106,20 20 Sap. 16,12 20 Mt.

10,7-8 22 Tob. 6,5 25 Lc. 10,34 27 4 Reg. 2,20 35 Eph. 3,18

5

10

15

20

25

30

35

40

defleamus nostra peccata. Et ita patet, quod Christus revelavit passionem suam ut rem misticam, et occultam, quia eius virtus II latebat in figuris, in partibus et 46c

lineis. Revelavit eciam ut rem honestam, quia non dixit: oportet crucifigi, sed exaltari. Congruit autem crucifixioni Domini, ut dicatur exaltacio magis quam crucifixio in facto. (Primo), quia crux ad litteram erigebatur et confixus in ea exaltabatur. Is. XXX.: Nunc exaltabor, Glosa: in cruce, propter quod et alta fieri solebat. Hester V.: Iussit parare excelsam cru(cem) haben(tem) altitudinis quin­

quaginta cubitos. Secundo, propter honestiorem modum exprimendi in verbo.

Dicit enim Isi(dorus) in libro Ethi(mologiarum), quod in causis maioribus, nisi de Deo vel hominum salute referimus, plus magnificencie et fulgoris est exhi­

bendum, et propter humilitatem sordidi vocabuli vitandum, translatis nominibus est utendum. Sicut nunc exaltari ponitur pro crucifigi, ne si dixisset: oportet cru­

cifigi, homo imperitus horreret et contempneret et credere renueret pro eo, quod dicitur Deuter. XXI.: Maledictus omnis. Tercio, propter racionem alcioris glo- rie consecute in regno, quia crucem consecuta est exaltacio. Phil. II.: Humiliavit etc. Propter quod Deus illum exal(lavit). Hilarius X. De Tri(nitate): Cui crux conscensus ad Deum et redditus ad regnum fuit? Sed cum hoc verbum: opor­

tet, videatur notare necessitatem, videtur secundum hoc, quod passio Christi fuit necessitatis, non voluntatis. Lu. XXIIII.: Oportuit pati et ita intrare, quasi aliter non potuisset. Et est dicendum, quod secundum Philosophum in Methaph(isica):

Est necessitas secundum causam formalem, ut ignem calefacere. Secundum ma­

terialem, ut calidum in summo fieri ignem. Secundum efficientem, ut lapidem impulsu moveri. Secundum finalem, ut serram esse dentatam ad incidendum. Se­

cundum causam efficientem non fuit necessitas in Christo paciendi, quia nulla causa creata poterat eum cogere ad moriendum. Io. X.: Nemo tollit. Nec secun­

dum causam formalem, quia illa non potest prohiberi, nec est voluntaria. Dicit enim Damascenus, quod passiones etsi secundum legem nature fiebant in Chri­

sto, non tamen coacte, sed voluntarie. Nec secundum materialem, quia illa est necessitas extracta ex vicio propagacionis, id est feditate originis, qua caruit Christus nova nativitate generatus, I quia inviolata virginitas substandam mi- 46d

nistravit, concupiscendam nescivit. Sed fuit in eo necessitas secundum causam finalem, scilicet ut nos salvaremur. Hebre. IX.: Morte intercedente in redemp- cionem, Glosa: mors necessaria erat, ut redimeremur. Hebre. II.: Decebat eum per passionem consumari, Glosa: nisi Christus moreretur, homo non redimere­

tur et non redemptus periret. Hoc tamen intelligendum est presuposito decreto Dei et de potestate ordinata sive relata ad prescienciam et propositum Dei, qui sic voluit fieri, cum aliter posset salvare. Hi de sacramentis. In potestate Dei est preter ista hominem salvare, sed cum conveniencior modus iste fuit secun­

dum Augustinum. Revelavit eciam ut rem commodam et fructuosam, quia dixit, ut omnis, qui credit in ipsum etc. Ubi ostenditur, quod beneficium crucis au­

fert malum, quia credens non perit, et confert bonum, quia credens vivit. De

35 est: M add. et dei. de 37 potestate: M corr.

6 recte ls. 33,10 7 Esther5,14 9 Isid. etym. 2,17,2 et 2,20,1 14 Deut. 21,23 15 Phil.

2,8-9 16 Hil. trin. 10,53; PL 10.370A 19 Lc. 24,26 20 Aristot. - ubi? 25 Io. 10,18 27 Ioh. Damasc. - ubi? 30 inviolata virginitas: Leo M. serm. 22,3; PL 54.196C 32 Hebr.

9,15 33 Hebr. 2,10 37 Hi ? de sacramentis - quis el ubi? 39 Aug. - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

40

primo Ro. HIL: Mortuus est propter delicta nostra, scilicet auferenda. De se­

cundo I Io. V°: Vitam etemam habetis, qui creditis in Filium Dei. Hilar(ius) m . De Tri(nitate): Filius Dei moritur, sed omnis caro vivificatur. Queritur au­

tem, quid sit vita etema, et a quo causetur effective, et cuius sit ut subiecti.

Ad primum dico, quod vita etema est visio Dei. Io. XVII.: Hec est vita eter- na. Dionisius De di(vinis) no(minibus): Vita est processio theophaniarum, id est divinarum illuminacionum, quibus intellectus creatus elevatur et perficitur ad videndum Deum, sicut dicit Psalmus: In lumine tuo, id est a Te dato, sci­

licet in lumine glorie, videbimus lumen, id est essenciam luam. Et licet plura sint in vita etema preter visionem, scilicet dileccio et conprehensio, sive ten- cio sive fruicio per apropriacionem. Nam fruicio ista tria conplectitur, quoniam omnes virtutes, que habent per gráciám actum ad Deum, habebunt per gloriam actum in Deum. Unde racionális, cuius est modo credere per fidem, tunc videbit aperte. Concupiscibilis, cuius est amare, tunc diliget perfecte. Irascibilis, cuius est erigi et inniti per spem, tunc tenebit continue. Et secundum hos actus dili­

genter tres dotes. Tamen, quia isti actus sunt coniuncti et connexi, quoniam qui perfecte videt, perfecte amat et perfecte habet. Ideo propter connexionem, quod est omnis, attribuitur uni, scilicet visioni, cum dicitur: Hec est vita etema etc.

Et magis visioni, quam in visione distingwitur status vie a statu patrie, quia vi­

sio est tantum in patria, in via autem credulitas dicitur non visio, sed dileccio est utrobique. Ad secundum dico, quod II datur a Deo, qui est fons vite et qui 47a dat vitam omnibus et inspiracionem, Act. XVII. Philosophus in libro De causis:

Vita est processio ex ente primo et quieto. Augustinus De vera religione: Nul­

la vita est, que non sit ex Deo, quia Deus est summa vita et ipse est fons vite.

Dionisius VI. De di(vinis) no(minibus): Ex vita etema disseminatur vivere ad omnia vita participanda. Et omnis vita et vivificativus motus est ex vita, que est super omnem vitam et esse principium omnis vite. Ad 3m dico, quod Dei et electorum ipsius. Vivit autem Deus vita non per differenciám a substanda sua, sed ipse est sua vita et suum vivere. Quia enim vita est vigor internus et vivere est quoddam vigere, secundum Ber(nardum) De libero ar(bitrio). Et ipse est in plena actualitate et vigore nichil habens admixtum de possibilitate, ideo dicitur vivere perfectissime, sicut ipse dicit Numeri XIIII.: Vivo ego, dicit Dominus III Reg. XVIII. Vivit Dominus, ante cuius (vultum) sto. Eccli. XVIII.: Qui vivit in etemum. Unde et per vitam differebat ab omnibus falsis diis. Dan. XIIII.: Non colo idola, id est manufacta, sed vivum Deum. Est edam per ipsum in electis suis, quia est forma sive actus precipuus maxime essencialis substande spiritua­

li, scilicet angelo et anime racionali. Ideo dicit Mt. XXVI., quod iusti ibunt in vitam etemam. Dat autem Deus vitam etemam credentibus. Io. III.: Qui credit in Fi(lium) Dei, habet vi(tam) eter(nam). Obedienlibus. Io. X.: Oves mee vo(cem) etc., et ego vi(tam) eter(nam). Penitentibus. Ezech. XVIII.: Cum averterit se

im-29 vigor: M add. et dei. quid 31 actualitate: M auctualitate

1 Rom. 4,25 2 1 Io. 5,13 2 Hil. trin. 3,15; PL 10.84B 5 Io. 17,3 6 Ps. Dion. Areop.

-u b i? 8 Ps. 35,10 22 A ct 17,25 22 Ps. Aristot. Liber de causis 17,145 23 Aug. vera relig. 11,21; PL 34,131 25 Ps. Dion. Areop. div. nom. 6,1; Dionysiaca 368, 370-371 30 Bem.

lib. arb. 2,3; PL 182.1003A 32 Num. 14,21 33 3 Reg. 18,15 33 Eccli. 18,1 34 Dan.

14,4 37 recte M t 25,46 38 Io. 3,26 39 Io. 10,27-28 40 Ez. 18,27-28

5

10

15

20

25

30

35

pius a pec(catis) suis et ege(rit) pe(nitenciam), vi(ta) vivet et non mo(rietur).

Indigentibus. Mt. XIX.: Vos qui reliquistis) omnia, vit(am) eter(nam) posside­

bitis). Supplicantibus. Ps.: Vi(tam) pe(ciit a te) etc. Perseverantibus. Tho. II.:

Vitam illam expec(tamus), quam Deus daturus est hiis, qui fi(dem) etc. Et quia dicit Philosophus, quod recto rectum cognoscimus et oblitum et privaciones per habitus, ideo si scimus, quibus dat, scimus eciam ab oppositis, quibus non dat, scilicet perfidis, qui non credunt, obstinatis, qui non penitent, repletis, qui non indigent, indevotis, qui non orant, inconstantibus, qui non perseverant, rebelli­

bus, qui non obediunt. De primo Io. III.: Qui incredulus est Filio, non vide(bi)t vitam. De secundis Ezé. XVIII.: Si fecerit iniquitatem, numquid vivet? Et de aliis, quibus omnibus dicitur Ü. Mach. VII.: Eis ad vitam resurreccio non erit.

Et quidem vivit naturaliter post mortem omnis I malus, quia anima immortalis 47b

est. Unde Ambrosius in libro De bono mortis: Sicut nix calorem non recipit, sed stalim resolvitur, et lux tenebras non admittit, sed slatim discutit, infuso enim lumine tenebrarum horror aufertur, et admoto igne nivium rigor desinit, ita ani­

ma, que vitam creat, mortem non recipit, sed sic miserabiliter vivit, ut ipsam vincat vita necem plusve cladis habens.