• Nem Talált Eredményt

DE SANCTO STEPHANO PROTHOMARTIRE (Sermo primus)

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

14. DE SANCTO STEPHANO PROTHOMARTIRE (Sermo primus)

Omnis lapis preciosus operimentum tuum, Eze. XXVm. Hoc dictum est de primo creaturarum, scilicet summo angelo, qui fuit principium dignitate creatu­

rarum. Sed ad presens accipitur de primo agonistarum, scilicet Sancto Stephano, qui primus aput Iudeos dominica bella peregit. II Unde et prothomartir dictus lia est a prothos, quod est primum, et martir, quod est testis. Sed ante invocandum reor rerum omnium Patrem, quo pretermisso nullum rite fundatur exordium, ut dicit Boecius in m . Consolacio(num). Omnis lapis etc. Sunt lapides materiales, de quibus dicitur (Iosue) VII.: Congregaverunt acervum lapidum. Et spirituales, de quibus dicitur Zacha. IX.: Lapides sancti, id est virtutes, elevabuntur super terram meam, id est cor humanum. Lapidibus materialibus fuit opertus sanctus martir in sua came, dum lapidaretur in sua passione. Qui lapides fuerunt pri­

mo, numerosi propter multitudinem, quod sumitur ex eo, quod dicitur: Omnis lapis, id est multus. Secundo, perosi propter lesionem, quia lapis dictus est a le- sione, quam infert, quasi ledens pedem. Tercio, preciosi propter valorem, quia comparabant illi vitam etemam. Propter quot lapides torrentes, id est vehementi lesione utentes, dulces illi fuerunt, scilicet propter utilitatem. Quarto, iniuriosi, propter approximacionem, quia dicuntur fuisse operimentum eius, quoniam de proximo tangebant eum, ut operimentum. Et dicit Aristoteles in Ethicis, quod excepcio verberum ideo est dolorosa, quia carnem attingit. Lapidibus spirituali­

bus fuit opertus in mente sua dicente Domino Ezech. XVI.: Expandi amictum meum super te. Invenitur autem multiplex opercio conveniens Beato Stepha­

no. Prima est opercio martirii. Et hoc per penitenciam, de qua opercione dicitur Exo. XV: Flavit spiritus tuus, id est divina inspiráció, et operuit eos mare, id est amaritudo penitencie, submersi sunt quasi plumbum in aquis vehemen(tibus), scilicet contricionis, que vehunt, id est tollunt, ve(hemenler), id est etemam dampnacionem. Secunda est opercio nubis, Et hoc per gráciám, de qua dicitur Exo. ultimo: Operuit nubes tabernaculum, id est gracia Dei mentem humanam, in qua habitat Deus ut in tabernaculo suo. Tercia est opercio cineris. Et hoc per memoriam mortis, de qua dicitur lob XVI.: Operui cinere, id est mortalitatis me­

moria, carnem meam. Quia ex parte camis cinerescit homo. Unde dictum est:

Cineres figurant intuitum mortis, qua | cinerescit homo. Quarta est opercio lapi- llb dis. Et hoc per virtutum habundanciam, ut dicitur ibi: Omnis lapis preciosus, id

9 agonistarum: M aganistarum 10 Unde: M iter, et corr. 19 perosi: (vel periculosi ?J M penosi 32 opercio: M opericio 32 qua: M quo 34 opercio: M opericio

7 Ez. 28,13 13 Boeth. cons. 3, prosa 9; PL 63.758A 14 Ios. 7,26 15 Zach. 9,16 24 Aristot. eth. Nic. 3,12 26 Ez. 16,8 29 Ex. 15,10 33 Ex. 40,34 35 lob 16,16 37 Cineres figurant - quis et ubi?

5

10

15

20

25

30

35

est omnis virtus, operimentum tuum. Opercio penitencie delet malum. Opercio gracie confert bonum. Opercio cineris, id est memoria mortis, humiliat spiritum.

Opercio lapidis, id est virtutis, accumulat meritum. Et quia Sanctus Stephanus omnibus hiis velut ornamento fuit vestitus, ideo vidit celos apertos. Vidit et in­

troivit. Et beati erimus, si post eum intraverimus. Ideo rogemus Christum heri natum, qui beatum hodie coronavit Stephanum, üt et nos ipsius meritis coronet in etemum.

15. (DE SANCTO STEPHANO PROTHOMARTIRE) Sermo secundus

Ecce video celos apertos et Filium hominis stantem a dextris Dei, Act. V no.

Dicit Sanctus Ieronimus in epistola, quod non potest deficere verbo, qui credit in Verbum. Nos utcumque in Verbum credimus, ideo ipsum rogemus, ut qui nos fecit in se fideles, faciat eciam de se sermone habundantes ad gloriam suam et sancti martiris sui. Ecce video etc. Dictum quoddam sancti prophete: Secundum multitudinem dolorum meorum etc., impletum est hodie in hoc sancto martire, qui cum esset in multitudine dolorum ex parte lapidandum, consolacionem ac­

cepit ex parte apercionis celi et confortacionem ex parte assistencie Filii Dei. De quibus duobus, scilicet de sui consolacione et confortacione dicit: Ecce video etc. Nam ex apercione celi habuit consolacionem, quia videbat celum apertum tamquam bonum hospicium ad intrandum, si(militer) et quiescendum post labo­

rem concertacionis, quoniam ut dicit vir quidam magnanimus in libro Moralium dogmatum: Bonorum virorum, qui pro patria, pro religione morti se devove­

runt animas de vinculis corporis ferro absolutas purum illud ethereum nullarum luce refulgens in celestibus suscipit habitaculum hospicio quodam superne quie­

tis. Unde et Iohanni in labore peregrinacionis existenti in Pathmos ostensum est ostium apertum in celo et dictum est ei: Ascende II huc, Apo. IUI. Ex parte i lc

assistencie Filii Dei accepit confortacionem, quia cum tali adiutore videbat se non posse deficere in agonia mortis, quoniam ipse dixit Ier. 1°: Bellabunt ad­

versum te et non prevalebunt, quoniam ego tecum sum, ut liberem. Quam ob causam stantem vidit eum quasi paratum adiuvare. Nam stare est adiuvantis, ut dicit Glosa. De tali confortacione martiris dicit Bemardus super Cantica LXL:

Stat martir lacerato corpore, et rimante latera ferro sacrum e came sua circum­

spicit ebullire cruorem. Ubi ergo tunc erat anima martiris? Nempe in tuto, in visceribus Iesu, in vulneribus patentibus. Si in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum sentiret, dolorem non ferret, succumberet et negaret. Nunc autem in pe­

tra habitans, quid mirum, si in modum pelre induruit? Sciendum est autem, quod quatuor sunt, que claudunt celum hominibus, ne intrent per contemplacionem sive per fruicionem. Ut dicit Bemardus super Cant. XXHP: Quorum primus est

4 vestitus: M vestibus 38 primus: VI primum

10 Act. 7,56 11 Hier, epist. 1,1; PL 22,327 14-15 Secundum multitudinem: Ps. 93,19 22 Bonorum virorum - quis et ubi? 26 Apoc. 4,1 28 Ier. 1,19 31 Bem. serm. in cant.

61,8; PL 183.1074B 38 Bem. serm. in cant. 23,16; PL 183.893B-C

5

10

15

20

25

30

35

sensus egens, quando non est in divinis exercitatus, de quali dicitur Exo. XIX.:

Non poterit vulgus ascendere in montem. Iosue Iü°: Nunquam autem ambula­

stis per eam. In quorum persona dicitur Thob. V.: Neque viam, per quam illuc eatur, ambulavi. Anselmus in Proslogion: Invenire te cupit homo et nescit locum tuum. Misera sors hominis cum hoc perdidit, ad quod factus est. Secundus est cura pungens, quando est occupatus in exterioribus, ut Martha, de quo dicitur a contrario sensu in Psalmo: Vacate, scilicet a curis mundanis, et videte etc., quasi aliter videre non potestis. Anselmus in Proslogion: Fuge paululum occupacio- nes tuas, vaca aliquantulum Deo, et requiesce in eo, exclude omnia preter Deum et clauso hostio quere eum. Cant. m .: Per noctes quesivi, quem diligit anima mea, id est in tempore quietis, quando solvitur mens a curis. Tercium est cul­

pa inficiens, quando non est per penitenciam sufficienter mundatus, quoniam in locum beatitudinis nichil inquinatum incurrit, Sáp. VII. | Bemardus super Cant. lld XII.: Heri de luto tráctus, hodie vultui glorie presentaris. Quartum est cogitacio irruens, quando est oppressus fantasmatibus, que sunt musce morientes, id est importune cogitaciones, que perdunt suavitatem unguenti, id est dulcedinem in­

spectionis Dei, Eccles. X. Hec est turba, que impedit clamorem oracionis, Lu.

X7.: E converso autem HIIor generibus hominum apperitur celum, scilicet inno­

centibus, penitentibus, misericordibus, pacientibus. Legitur celum esse apertum super Christum baptizatum, Mt. III., quoniam baptismus innocentiam restituit.

In signum apercionis penitentibus apertum est super Petrum orantem, Act. X., quoniam oracio est pars satisfactionis in penitente. In signum apercionis mise­

ricordibus apertum est celum Ezechieli lugenti in medio concaptivorum, Ezech.

1°, nam flere cum flentibus est actum conpassionis. In signum apercionis pacien­

tibus apertum est Stephano in martirio mortis, sicut nunc dicitur: Ecce video etc.

Si ergo vis tibi celum reserari, sectare innocentiam, tene patientiam, sustine ad­

versa, et conpatere sustinentibus ea, quoniam beati, qui persecucionem patiuntur propter iusticiam, Mt. V°. De quorum numero Sancti Stephani merito faciat nos stans a dextris Dei Iesus Christus.

16. (DE SANCTO STEPHANO PROTHOMARTIRE) Sermo tertius

Spiritus Domini induit Zachariam, qui stetit in conspectu populi et dixit: Quare transgredimini preceptum Domini? Qui congregati adversus eum miserunt lapi­

des, II Paral. XXllll. Quem heri Pater vestivit virtute in came, hodie instruit acie in agone, permittens primicerium belli sui Stephanum pergentem ad primum per densa pericula pilum. In quo ex verbis premissis commendatur armatura vir­

tutis, audacia cordis et paciencia invincibilis. De armatura sua dicitur: Spiritus

8 Proslogion: M Prosologion 15 fantasmatibus: M fantamastibus 23 Ezech.: M add. et dei. lugenti in medio 29 Iesus Christus: M Iesu Christi 32 induit: M iter, et corr.

1 Ex. 19,23 2 Ios. 3,4 3 Tob. 5,2 4 Anselm. proslog. 1; PL 158.226A 8 Anselm.

proslog. 1; PL 158,225B-C 10 Cant 3,1 13 Sap. 7,25 13 Bem. serm. in cant. 3,4; PL 183.795C 17 Eccle. 10,1 17 Lc. 18,36 ? 20 Mt. 3,16 21 Act. 10,11 23 Ez. 1,1 28 Mt. 5,10 34 2 Par. 24,20-21

5

10

15

20

25

30

35

40

Domini etc. Zacharias interpretatur memor Domini, et ponitur in significacio- nem Sancti Stephani, qui memor fuit Domini sui Christi et ipsius passionis, et ideo mortem, quam Salvator noster dignatus II est pro omnibus pati, hanc ipse I2a primus reddidit Salvatori. Et hoc fecit delectabiliter, quoniam Dei memoracio- nem delectacio sequitur secundum dictum Psalmi: Memor fui Dei et delectatus sum. Et ideo gaudens suscepit lapides, qui quamvis fuissent torrentes, sibi ta­

men fuerunt dulces agente in corde suo sancta caritate, que omnia facit levia et prope nulla secundum auctor(em). Hunc induit spiritus Domini, id est Spiritus Sanctus, qui est spiritus primo, replens donis ad bonum operandum, quia dona sunt adiutoria infirmitatis humane secundum Chris(ostomum). De qua replecio- ne dicitur Sáp. I.: Spiritus Domini replevit, Glosa: donis, orbem terrarum, id est ecclesiam per omnes terras dilatatam. Is. XI.: Replebit eum spiritus timoris Do­

mini. Secundo, ungens graciis a Deo placendum, quoniam gracia ex eo dicitur, quod gratum facit Deo, de qua unccione habetur Is. LXL: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me. Act. X.: Unxit eum Deus Spiritu Sancto. Tercio, induens armis ad impugnandum inimicum, que arma sunt virtutes, de quarum induicio- ne dicitur Iudith VI.: Spiritus Domini induit Gedeonem, id est Stephanum, qui clangens bucina, scilicet doctrine veritatis, fugavit Madian, id est diabolum, et gentem tenebrarum, id est Iudeos. Implecio convenit vacuis humilitate, que est sensus proprie vacuitatis. Vacuum autem trahit ut spongia. Unde Heliseus im­

plevit vasa vacua, id est corda humilia, m i Reg. Ilii. Unccio convenit infirmis sue fragilitatis recognicione, unde apostoli ungebant oleo egros, id est imper­

fectos, Mc. V P , quod intelligitur de unccione confirmacionis. Induicio convenit nudis rerum temporalium paupertate, quos Dominus induit virtutum copiosita- te. Unde dicit Ezech. XVI.: Eras nudus et expandi amictum meum super te. Hic igitur Spiritus induens induit sanctum martirem primo, claritate quantum ad in­

tellectum, quia revelavit ei secreta celestia. Secundum quod dicitur: Cum esset Stephanus plenus Spiritu Sancto, vidit gloriam Dei. Secundo, caritate quantum ad affectum. Unde dicitur: | Stephanus plenus gracia, id est caritate, que au- I2b thomasice dicitur gracia, et fortitudine, que est effectus caritatis, quia fortis est ut mors dileccio, Cant. VIII. Tercio, potestate quantum ad effectum, quia fa­

ciebat signa et prodigia magna. Dicuntur autem signa minora miracula, scilicet quando infirmitates curantur, que eciam natura invalescente possunt curari, sed non subito, ut est depulsio febrium, in quibus hoc est miraculosum, quod subito fiunt, cum natura successive operetur. Prodigia vero dicuntur maiora miracula, ut est suscitacio mortuorum, quod est omnino ab extrinseco, quia a privacione est adhibitum. Non est regressus naturaliter secundum Philosophum. Et quia mi­

les armatus audacior est, ideo et in isto milite post armaturam virtutis sequitur audacia cordis in agressione peccatricis multitudinis, quoniam stetit in conspec­

tu populi, scilicet sine trepidacione, et dixit, scilicet sine dissimulacione: Quare transgredimini preceptum Domini, quod vobis non proderit? Minus dicit et plus significat, quia preceptum transgredi non solum non prodest, sed eciam multum

8 Spiritus: M add. et dei. Domini 31 effectum: M affectum

5 Ps. 76,4 8 secundum auctorem - quis et ubi? 10 Ioh. Chrys. - ubi? 11 Sap. 1,7 12 Is. 11,3 14 Is. 61,1 15 Act. 10,38 17 recte lud. 6,34 21 4 Reg. 4,3 23 Mc. 6,13 25 Ez. 16,7-8 31 Cant. 8,6 37 AristoL ? - ubi?

5

10

15

20

25

30

35

obest, nam in leges divinas impie agere impune non cedit, II Mach. ü l., et secun­

dum Gregorium: Divine ire non absconditur, quicquid illicite perpetratur. Quia vero secundum Therencium veritas odium parit. Et hoc maxime in arguicione peccatoris, ut habetur Amos V°: Odio habuerunt in porta corripientem. Et se­

cundum Augustinum in libro De verbis apostoli: Iniquos arguere magnum opus est, grandis sarcina, clivus arduus. Ideo iustam arguicionem iniqua lapidacio se­

cuta est, quia congregati adversus eum miserunt lapides. Cui dicto concordans hodierna epistola ait: Eicientes eum ex civitate lapidabant. Sed isti lapides fue­

runt sancti materia corone, sicut cantatur de ipso: Te primum secutus est morte gloriose passionis. Unde: cum corona martirii dedisti ei vitam in secutum secu- li. Cuius corone participes II cum Beato Stephano faciat nos victorum coronator I2c

Iesus Christus.

17. DE SANCTO IOHANNE APOSTOLO ET EWANGELISTA