• Nem Talált Eredményt

DE SANCTO PETRO MARTIRE Sermo primus

CONPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI

60. DE SANCTO PETRO MARTIRE Sermo primus

In lumine tuo videbimus lumen (Ps. XXXV.). Sanctos predicatores lumen ap­

pellat Is. XLIX.: Dedi te in lu(cem) gen(cium). Et quia Sanctus Petrus primus fuit inter illos et precipuus, ideo dictum Scripture de lumine possumus de ipso accipere, ut dicamus de eo ad Deum: In lumine tuo, id est in sancto isto már­

tíré, vide(bi)mus lumen, id est virtuosam vitam, conversacionem sacram. Dicit enim apostolus Efe. V.: Omne, quod manifestatur, scilicet per canonizacionem ecclesiasticam, lumen est, id est bonus et virtuosus et laudari dignus. Est au­

tem istud lumen laudabile ex sui natura et ex suo effectu. In natura lucis m ior sunt commendabilia, scilicet pulchritudo et puritas, rectus incessus et velocissi­

mus motus. Lux enim habet pulchritudinem in concordissima equalitate. Natura enim lucis simplex est et per omnia sibi similis, quapropter maxime unita est et ad se concordissime proporcionata, ut dicit Basilius. Habet rectum incessum si­

ne irregularitate curvitatis non potens de sui natura reflecti in partes oppositas, ut dicit Philosophus. Facit eciam circumquaque diffusionem sui sine inquina- cione sordium. Sicut enim ignis ferrum nigrum suscipit et ignitum efficit, ferri autem proprietates non recipit, nec percusso ferro malleis aliquid patitur ignis, ita radius in locis sordidis non maculatur, ut Damascenus dicit in libro Barlaam.

Preterea longissimam lineam protrahit sine morosa dilacione. Est enim motus eius subitus, quia sine temporis spacio replet spácium tocius mundi, ut dicit II 42a

Basilius in Exam(eron). In primo, scilicet in lucis convenientissima proporcione,

22 vitam: M suprascr. add. et 25 effectu: M affectu 33 proprietates: M proprietas 2 Verg. georg. 4,155-156 3 Ambr. hex. 5,21,69; PL 14.250A 8 Ambr. hex. 5,21,69; PL 14.250A 10 Isid. őrig. 12,7,1; PL 82.470A 18 Ps. 35,10 19 Is. 49,6 23 Eph. 5,13 29 Basii. M. - ubi? 31 AristoL ? - ubi? 34 Ioh. Damasc. - ubi? 37 Basii. M. hex. 2,7 - c/. PG 29.46A

5

10

15

20

25

30

35

40

intelligitur in beato viro caritas et concordia, per quam sibi aptissime convenie­

bat Deo et proximo coniunctus erat, quia non possunt ambulare duo pariter, id est concorditer, nisi convenerit eis, scilicet per amorem, ut dicitur Amos m . In 2° scilicet in luminis recto incessu, intelligitur in eo ad Deum recta inten­

ció, propter quam conpetit sibi dicere de se, quod habetur lob XXXI.: Si vidi lu(nam) in celo clare, et le(tatum) est cor me(um) in abscondito, et os(culatus) sum ore meo ma(num) me(am). Quasi di(ceret); non feci. Luna incedens cla­

re est vita proficiens, de qua letatur in abscondito, qui gloriatur in semetipso, et osculatur ma(num) su(am), sibi ascribendo bonum suum, quod est iniquitas, id est inequalitas, et contra lucis naturam, que rectum habet incessum. In ter- cio, scilicet in lucis incoinquinacione, intelligitur castitas spiritus et mundicia, quam habuit in corde et in anima, secundum quod dicit de eo Innocencius papa in forma canonizacionis sue, quod miro prefulsit nitore mundicie, et virginita­

tem integre custodiens nec mentis habuit, nec corporis corruptelam. In quarto, scilicet in luminis velocissimo motu, intelligitur in eo promptitudo animi et agi­

litas ad vera bona et obediencia sine mora, ut non tardaret agere, que Dei sunt, quia nescit tarda molumina Spiritus Sancti gracia, a quo aguntur filii Dei. Un­

de Baruch

m.:

Emittit, scilicet ad effectum predicacionis, lumen, id est sanctum predicatorem, et vadit, scilicet per obedienciam, et vocat rursus, scilicet ad se­

cretum claustri, et obedit illi, suple: eciam in hoc. Commendabile est eciam istud lumen in suo effectu. Est autem duplex effectus. Primus est tenebras fu­

gare. De quo effectu dicit Lu(canus): Iam lux extrema tenebras impedit. Est autem triplex tenebra, scilicet erroris, sceleris et dampnacionis. De prima Psal­

mista: Nesci(erunt) neque intellex(erunt). De secynda Eph. V°: Eratis aliquando tenebre, id est peccatores. Eccles. II.: Stultus in tene(bris) ambu(lat), id est in peccatis. De DI Mt. XXII.: Mittite il(lum) in (tenebras). 1 Reg. II.: Impii in tenebris, scilicet inferni. Tenebras erroris fugavit lumine doctrine sue aliis tradi­

te, quia fuit doctor veritatis et dies impendebat commodis animarum insistendo predicacionibus et hereticum dogma validis racionibus confutando, ut dicit In­

nocencius. Tenebras sceleris fugavit lumine gracie sibi infuse, quoniam habuit a Deo gráciám iustificacionis. Iustificatus gratis per gráciám ipsius, ut dicitur V°

Ro. Tenebras dampnacionis fugavit splendore glorificacionis sibi collate, quia dicit Glosa super illo verbo Psalmi: In splendoribus sanctorum, quia in etemita- te beati erunt in splendore fulgentes sicut Sol et splendidi, ut I angeli. Secundus 42b

actus lucis est differendas rerum ostendere, quia ut dicit Aristoteles in libro De anima: Omnis color in lumine videtur et non est visibile, quod sine lumine. Sic ipse tamquam verum lumen ecclesie ostendebat differendas rerum nocivarum et expediendum erudiens nos eligere inter bonum et malum, ut abnegantes im­

pietatem ) et se(cularia) de(sideria) so(brie) et ius(te) vi(vamus) in hoc se(culo), Tit.

n°.

In hoc ergo lumine commendabili in sui natura et ex suo effectu nos

1 viro: M add. 2° 4 2°: M 3° 10-11 tercio: M sculo ? 13 canonizacionis: M canoninacionis 17 molumina: lege molimina 20 obedit: M obaudit 35 ostendere: M osfendere 40 effectu: M affectu

3 Amos 3,3 5 lob. 31,26-27 12 Innocentius IV: vide AASS apr. XXIX. p. 701 18 Bar.

3,33 22 Lucán. 4,447 24 Ps. 81,5 24 Eph. 5,8 25 Eccle. 2,8 26 Mt. 22,13 26 1 Reg. 2,9 30 Innocentius IV: vide AASS apr. XXIX. p. 701. 32 recte Rom. 3,24 33 Ps.

109,3 35 AristoL an. 2,7 - c/. Hamesse 180 40 Tit. 2,12

5

10

15

20

25

30

35

ipsum intuentes possumus videre lumen. Est autem quadruplex lumen in sanc­

to mártíré, scilicet nature, doctrine, glorie et gracie. De primo Ps.: Signatum est super nos lumen glorie, racionális, per quam Deo similes sumus. De 2° Ps.: De- claracio sermonum tuorum illu(minat). De 3° Ps.: Vanum est nobis ante lucem, scilicet gracie, surgere, scilicet ad bonum operandum, quia in vanum laborat, quem gracia non adiuvat. De 4° Ps.: Placeam coram Deo. Primum lumen ha­

buit, quia fuit homo racionális et discretus, secundum, quia predicator magnus et egregius, 3m, quia sanctus et iustificatus, 4m, quia gloria et honore coronatus.

61. <DE SANCTO PETRO MARTIRE) (Sermo) secundus

Vidi: et ecce equus albus, et qui se(debat) super eum habebat arcum, et da­

ta est ei corona, et exivit vincens ut vinceret, Apó. VI. Quoniam in sapiencia absco(nsa) nulla est utili(tas), Eccli. XX., ideo sanctus apostolus revelacionem sibi factam de gloria et de commendacione sanctorum predicatorum commu­

nicat omni multitudini populorum dicens: Vidi: et ecce equus albus. Nullum enim bonum est, quod non magis elucescat, si plurium noticia et probetur, ut dicit Boecius. Commendantur autem in hac sacra visione tria privilegia Sancti Petri martiris, scilicet mundicia sincerissime castitatis, noticia serenissime ve­

ritatis, victoria perversissime complacitatis. De quibus tribus dicit Ciprianus in epistola ad martires: Habet superioribus anteferri non solum mentis prudencia, sed eciam milicia corporis et mundicia castitatis. Racione conservate castitatis dicitur albi equi sessor. Albus enim equus est caro casta, et in hac significaci- one ponitur equus albus Apó. XIX.: Exercitus, qui sunt in celo, se(quebantur) e(um) in equis albis, Glosa: in corporibus mundis, et qui, scilicet spiritus rector, sedebat super illum, scilicet dominando cami et motibus eius, habebat arcum etc. Sciendum est autem, quod IIII sunt commendabilia in equis generosis, id est predicatoribus Christi, scilicet pulchritudo coloris, II fortitudo corporis, au- 42c

dada cordis et agilitas pedis. Pulchritudo coloris est commendabilis in eis, ut per eam sint honesti in vita exemplari, quibus conpetunt illi IIIIor colores, de quibus dicitur Zách. VI.: Equi ruffi, scilicet per ardorem caritatis, albi, per nito­

rem castitatis, nigri, per penitencie humilitatem, varii, per virtutum diversitatem.

Ffortitudo corporis est commendabilis in eis, ut per eam sint robusti in virtute discurrendi. Zách. VI.: Equi robustissimi querebant ire per omnem terram. Au­

dacia cordis, ut per eam sint animosi in bello vicii et martini. Zách. X.: Ponet eos quasi equum glorie sue, id est victorie sue gloriose, in bello, scilicet camis, mundi et demonis. Agilitas pedum, ut sint prompti ad obedienciam Christi. Ip­

si enim sunt equi de sella regum, id est de obediencia Christi, ut dicitur Hester VI. Aba. HI.: Ascendens super equos tuos. Sed eciam et equi diaboli, scilicet

3 racionális: M racionaturalis 29 illi: M illa 31 penitencie: M corr. ex penitenciam 38 equos: M equum

2 Ps. 4,7 3 Ps. 118,130 4 Ps. 126,2 6 Ps. 55,14 12 Apoc. 6,2 13 Eccli. 20,32 17 Boeth. - ubi? 19 Cypr. - ubi? 23 Apoc. 19,14 30 Zach. 6,2-3 33 Zach. 6,7 34 Zach. 10,3 37 Esther 6,8 38 Hab. 3,8

5

10

15

20

25

30

35

40

elati in honore, lascivi in voluptate, presumptuosi de sua virtute, sevi in aliorum persecucione. De primis equis Ps.: Hii in equis, Glosa: qui gaudent in seculari potencia et superbis honoribus. De secundis Ier. V°: Equi amatores et emissarii facti sunt. De 3“ Is. XXXP: Ve, qui descendent in Egiptum, id est cor suum te­

nebrosum, ad auxilium, scilicet querendum sperantes, in equis, Glosa: in seipsis fragilibus, quia equi eorum, id est membra corporis, sunt caro, id est fragilis, et non spiritus, id est immortalis. De quartis Orige(nes) super Exo. XV.: Om­

nes persecutores sunt equi hinnientes et habent angelos malos assessores, quibus agunt. Si videris persecutorem tuum nimis sevientem, scito, quod ab assessore suo perurgetur et ideo ferus est. Racione cognite veritatis dicitur habere arcum, Glosa dicit: Sacram Scripturam. In hac significacione ponitur arcus, Aba. III.:

Suscitans suscitabis arcum tuum, Glosa: revelacionem scripturarum. Hunc ar­

cum habuit sanctus doctor in corde per meditacionem, in ore per predicacionem, in manu per operationem. De primo habendi arcum sciencie dicitur Gén. IX.:

Arcum meum, id est notitiam scripturarum, po(nam) in nu(bibus), id est pre- dicatorum mentibus, ut scilicet semper meditentur. De 11° Gén. XXVII.: Sume, scilicet in officio oris, ar(ma) tua, scilicet faretram et ar(cum), id est scientiam et eloquentiam, et egre(dere) fo(ras), scilicet ad opus doctrine, cumque vena­

tu, scilicet predicacionis, aliquid attu(leris), scilicet convertendo, fac mihi inde pulmentum, id est delectacionem, dicit Christus, ut I come(dam), id est mihi in 42d corpore per fidem et dilectionem. Unde: et oblatus est ei ministerio Petri pro­

féra, id est rebelli heretico edus, id est habilis predicator. De IIP lob XXIX.:

Arcus meus, id est noticia habita de veritate, in manu mea, id est in operatione, semper innovabitur, scilicet de bono in melius, quia non sufficit semel bene­

facere. Hic est angelus habens in manu sua libellum apertum, Glosa: omnes scripturas operacione sua impletas, Apó. X. Racione devicte conplicitatis dici­

tur habere coronam. Data est, inquid, ei corona, id est martini remuneracio. Et subditur causa et modus dandi: et exivit, scilicet de Cumana civitate, ubi prior fratrum sui ordinis extitit, ut Mediolanum pergeret hereticos inquirere vincens, id est animo vincendi, ut vinceret, scilicet ipso facto. Nam dum iter salutaris propositi peragit, ab hereticis occiditur et sic felicitate coronatur, sicut dicitur Cant. ü l.: Coronaberis de capite Amana, que est mons Cilicie habitatus a leo­

nibus, 2m Glosam, et significat superbos hereticos, in quibus habitant demones, pro quorum expugnatione sanctus martir est coronatus. Sciendum autem, quod est multiplex corona. Quia quidam coronantur in signum lascivie, ut iuvenes, quidam in signum stultitie, ut amentes, quidam in signum victorie, ut milites, quidam in signum excellencie, ut reges. Et secundum hoc est corona dissolu­

tionis, de qua Sapiencie E.: Coronemus nos rosis. Dampnacionis. Is. XXn.:

Coronabit te tribulatione. Gratie. Prover. IIIP: Corona inclita, id est custodia gracie, proteget te. Glorie. Eccli. XLV: Dedit illi. Et hec ultima est iterum tri­

plex, scilicet quedam florida, quedam aurea, quedam stella. Prima est virginum,

3 et emissarii: M infe... ? 8 assessores: M ascessores 9 assessore: M ascesnore

2 Ps. 19,8 3 Ier. 5,8 4 Is. 31,1 7 Orig. - ubi? 11 Hab. 3,9 14 Gen. 9,13 16 Gen. 27,3—4 22 lob 29,20 26 Apoc. 10,9-10 28 de Cumana civitate: c f AASS apr.

XXIX. p. 701 32 recte Cant. 4,8 38 Sap. 2,8 38 Is. 22,18 39 Prov. 4,9 40 Eccli.

45,6

5

10

15

20

25

30

35

de qua Is. XXVm.: Erit Dominus sertum exultacionis resi(duo) populi s(ui).

Sertum est propria corona de floribus, que dicitur dari residuo populi sui, non omnibus, in signum paucitatis virginum, et quia est speciale prémium. Et dicitur exultacionis, quia est gaudium quoddam procedens ex actu perfecte victorie de came, cuius gaudii signum est, quod cantant canticum novum, Apo. 14. Secun­

da est martirii. Eccli. XLV.: Corona aurea. Tercia doctorum. Apo. XII.: Mulier, id est ecclesia, habet in capite suo, id est in principalibus membris suis sicut sunt doctores, coronam XII stellarum, id est remuneracionem fidei propter pre- dicacionem XII articulorum. Et quia Sanctus Petrus fuit virgo, martir et doctor, ideo floret cum virginibus, fulget cum martiribus, lucet cum doctoribus.

62. <DE SANCTO PETRO MARTIRE) (Sermo tercius)

Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et cal­

cator uve mittentem semen; et stil(labunt) mon(tes) dul(cedinem) et omnes II 43a

col(les) culti erunt, Amos ultimo. In hac prophetica predicacione dicuntur tria commendabilia de sancto martire, scilicet mundicia virginitatis, sustinencia pas­

sionis, doctrina virtutis. Racione virginitatis dicitur messor, id est eradicator desideriorum camis. Racione predicacionis dicitur mittens semen, scilicet ver­

bi veritatis. Racione passionis dicitur uva calcata, scilicet in prelo occisionis.

In istis tribus comprehenditur perfeccio victorie eius et sufficienda glorie eius.

Cum enim sint tres hostes, scilicet caro, mundus, demon, carnem vicit per casti­

tatem, mundum per fortitudinem, diabolum per veritatem. Ideo decet eum triplex honor, scilicet aureola virginalis, excellenda magistralis, victoria triumphalis. Et hiis tribus debetur corona. De primo Sap. IIII0: Casta generáció coronata trium­

phat. De 2° Exo. XXV.: Super mensam fuit corona et super illam altera corona aureola. Mensa est refeccio etema, corona aurea est remuneracio communiter omnium beatorum, corona aureola est remuneracio specialiter doctorum, qui habebunt quoddam incrementum glorie ultra alios, ut dicit Ambrosius super Paulum. De 3° Ps.: Posuisti in ca(pite). Dicatur ergo: Ecce dies veniunt, scilicet ultimi in mundo, similes prioribus in ecclesie tormento, et conprehendet, scilicet ad mortem, arator et calcator, id est persecutor, qui dicitur arator pro cesis wlne- ribus, calcator pro sagwinis effusionibus, messorem, id est P(etrum) martirem, qui messuit falce penitencie de agro sui corporis spinas et tribulos viciorum, se­

cundum quod dicitur Apo. XfflL: Misit falcem suam, id est virtutem et effectum penitencie sue, et messuit terram, scilicet camis, separando a terrenis affeccio- nibus. Racione sacre mortis dicitur uva calcata. Uva est martir, qui pro Christo musta sui sagwinis fundit, sicut fecerunt Petrus et Dominicus, de quibus pot­

est intelligi, quod legitur Gen. XL.: Videbam coram me vitem etc. Et possunt esse verba domini Innocencii: Vitis est Ordo Predicatorum, tres propagines in

16 virginitatis: M virginitas 31 cesis: M cecis

1 Is. 28,5 5 Apoc. 14,3 6 Eccli. 45,14 6 Apoc. 12,1 24 Sap. 4,1-2 25 Ex. 25,25 28 Ambr. - ubi? 29 Ps. 20,4 34 Apoc. 14,15 38 Gen. 40,9-10 39 Innocentius IV. -ubi?

5

10

15

20

25

30

35

eo tria vota religionis. Semen sunt desideria cordium, flores mundicie cogitacio- num, uva verba predicacionum et persone predicancium, qui debent maturescere per etatem et discrecionem, quia exhortacio convenit virtuoso et emerito, ut sit vir gravis, secundum Aristotelem in Ethicis. Calix Pharaonis mensura passio­

nis ad imitacionem passionis Christi. Et de hoc calice dicit: Videbam in manu mea. Quia et ipse martirio deesse non debet animo, ut sit vestimentum eius, sic­

ut calcandum in torculari, quia gerit personam Christi, in cuius signum utitur cappa rubea, ut dicit Augustinus super Psalmum: Beati immaculati in via. Tuli uvas, id est predicatores, scilicet Pe(trum) et Do(minicum), et expressi in ca­

licem, scilicet I subiciendo passioni, et dedi poculum, scilicet sagwinis eorum, Pharaoni, id est Christo, qui in ipsis gloriflcatus est. Racione doctrine veritatis dicitur esse mittens semen. Semen est verbum Dei, sator autem Petrus a sede apostolica ad hereticos destinatus secundum illud Gén. XXXVII.: Fratres tui, scilicet heretici, quia communicant nobiscum in sacramento, pascunt oves, scili­

cet seducendo homines simplices, veni, mittam te ad eos, scilicet convertendos.

In cuius doctrina primo, commendatur idoneitas predicandi in ipsis doctoribus in eo, quod dicuntur montes, id est homines alti et eminentes sciencia et vita. In quibus montibus erumpunt flumina, scilicet lacrimarum, et effodiuntur metalla, scilicet virtutum, Deuter. VHI. Secundo, materia debita ad predicandum pro ac­

cendendis affectibus in eo, quod dicitur: Stillabunt dulcedinem, id est suavem et delectabilem doctrinam, que dulcorat animam. Deuter. XXXIII.: Suxerunt mei de petra, id est pium affectum de predicatore. Cant. IIII.: Ffavus distil(lans).

Ieronimus super Is. V°: Omnia dogmata contraria veritati amara sunt, veritas dulcis. Tercio, fructus predicacionis, Glosa: auditorum profectus in eo, quod di­

citur: Omnes colles, id est alii minores, culti erunt, scilicet fide et opere. Et hoc per eorum diligendam, quia dicit Ieronimus super Is. III.: Primus beatus est, qui sápit, secundus, qui sapientem audit.

63. (DE SANCTO PETRO MARTIRE) (Sermo quartus)

Arcum meum ponam in nu(bibus), Gén. IX. Nubes sunt predicatores, in qui­

bus Dominus ponit arcum, id est noticiam veritatis. Et hoc est signum federis, id est dileccionis ipsius ad homines, quia per hoc, quod doctoribus dat idonei­

tatem et sufficiendam docendi per collatam sciendam, oportet, quot curat de salute hominum. Conparatur autem sanctus predicator nubi propter IIIIor. Nubes enim est levis, quantum ad motum. Eccli. XLIII.: Evolaverunt nebule sicut aves.

Subjimis, quantum ad situm. Is. Xlin.: Ascendam super al(litudinem) nubium.

Utilis, quantum ad effectum. Ps.: Operit ce(lum) nubi(bus) et parat. Subtilis, quantum ad aspectum. Generatur enim ex vaporibus et fumis subtilibus

resolu-24 Glosa: M glosus 30 post ponam in: M iter

4 AnstoL — ubi? 5 Videbam in: Gen. 40,11 8 Aug. - ubi? 8-9 Tuli uvas: Gen. 40,11 13 Gen. 37,13 19 Deut. 8,7 et 9 21 recte Deut. 32,13 22 Cant. 4,11 23 Hier, in Is.

5,20; PL 24.88B 26 Hier, in Is. 3,3; PL 24,61C 30 Gen. 9,13 35 Eccli. 43,15 36 Is.

14,14 37 Ps. 146,8

43b

5

10

15

20

25

30

35

40

tis ex terra et aqua. Amos IX.: Vocat aquas maris, Glosa: etereo calore suspendit.

Levitas refertur in sancto viro ad peccati immunitatem, quia non habuit gravita­

tem peccati mortalis, sicut testatur Papa in privilegio suo, quod nullius mortalis criminis sensit corruptelam, sicut asseritur a fidelibus confessoribus suis. Sub­

limitas ad conversacionis altitudinem. Phi. III.: Nostra conversa(cio). Dan. n.:

Quorum con- II versacio non est cum hominibus. Socrates: Scando Solem ae- 43c

remque despicio. Utilitas ad hominis profusionem. lob XXXVI.: Effundit imbres ad instar gurgitis. Subtilitas ad intelligencie prospicacitatem. Iob XXVH.: Om­

ne preciosum. Hanc nubem decoravit Dominus arcu celesti, id est cognicione scripturarum. Dicitur autem Sacra Scriptura arcus primo, quia arcet adversarios fidei. Nam arcus dictus est ab arcendo, id est repellendo adversarios, ut dicit Pa­

pias, sic Sacra Scriptura repellit adversarios ecclesie. Cant. IIII.: Collum tuum, id est predicator, qui cibos doctrine mittit in corpus ecclesie et quo mediante membra iunguntur capiti Deo, sicut turris, propter inexpugnabilem constandam, Dávid, id est Christi, que edifi(cata) est, scilicet ad tutelam fidelium, cum pro­

pugnaculis), id est irrefragabilibus scripturarum sentenciis, que de longe ab incursantibus defendit, mille clipei, id est perfecte defensiones, clipeus enim a clupendo, id est abscondendo, pendent ex ea, id est ex eius suffragio, omnis armatura for(cium), id est sanctarum mencium. Secundo, quia continet plures modos exponendi. Dicitur enim arcus alio modo ab arcuacione, id est curvaci- one, quia sicut manna, ad quod quisque vole(bat), convertebat, Sáp. XVI. Sic ipsa curvatur, inflectitur ad diversas exposiciones. Ideo dicitur Prover. XXV:

Aufer robiginem, id est littere superficiem, de arge(nlo), id est sacro eloquio, et egre(dietur) vas purissim(um), id est invenies sensum spiritualem latuisse sub velamento littere. Sunt autem quattuor modi exponendi in Sacra Scriptura. Om­

nis enim sensus sacre scripture vel est litteralis, et dicitur isloricus. Est autem istoria, ut dicit Plinius, testis temporis, lux veritatis, magistra vite, vita memo- rie, nunccius vetustatis. Vel est spiritualis. Et iste vel docet, quid credendum et dicitur allegoricus, et est ad informacionem virtutis affirmative, vel docet, quid faciendum et dicitur tropologicus, id est moralis, et est ad informacionem vir­

tutis operatíve. Preterea sciendum est, quot in sancto martire isto etas ecclesie est innovata. Iob XXXm.: Consumpta est caro eius a sup(pliciis), scilicet in martiribus primicorum fidelium, revertatur ad dies ado(lescencie) su(e), scilicet inperfeccionibus herelicorum hominum, ut scilicet sicut institui cepit in sagwine in Stephano, sic in sagwine consummetur in Petro, ut iuventus sua sit similis se­

nectuti sue, ut dicitur Deuter. XXXIII. Ulterius honestas ecclesie cumulata erat enim temporibus nostris candida in operibus fidelium, nunc facta est purpurea

nectuti sue, ut dicitur Deuter. XXXIII. Ulterius honestas ecclesie cumulata erat enim temporibus nostris candida in operibus fidelium, nunc facta est purpurea