• Nem Talált Eredményt

Verancsics Antalnak Donzellino Jeromos

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 48-57)

Amplissime ac Reverendissime Antistes, summa mihi observantia colendissime. Misit ad me superio-ribus diebus Jacobus Swada, vir humanissimus, ac totius antiquitatis consultissimus, tuiim Illud eruditis-simum scriptum, in quo de mea quadam oratione quid sentias, üli explicas ac declaras. Illám ego quidem ea de causa Viennam miseram, ut docti alicuius viri iudicium ac limam experiretur : 11011 eam tamen

di-gnam esse iudicabam, quae a tanto viro perlegeretur.

Sed quando res ita cecidit, non mediocriter mihi sum gratulatus, oblatam mihi esse occasionem. qua quod antea cupiebam, illud oportane facere iam possim.

Multorum enim vocibus atque commendatione permo-tus, meus in te animus ita affectus fűit, ut tuam mihi benevolentiam summis votis expeterem, et cum ab-senti mihi aliter, quam per litteras 11011 liceret, pudore tamen quodam, ne icl facerem, deterrebar. Verum quod antea temeritatis aut arrogantiae fore iudica-bam, iam aeqnitas atque officium iure quodam merito a me videtur exigere ac postulare. Etsi autem epi-stola tua statim lecta, ut id facerem, aninuim meum accingebam, ac salutationem adornabam; Principum tamen aliquot, qui non longe ab hac civitate absunt, et plurimorum etiam hic adversa valetudo effecit, ut quod summopere cupiebam, liactenus facere non

po-1559. jun. 25.

tuerim. Et licet nunc etiam me negotia 11011 levia di-stringant, sine insignis tarnen ingratitudinis nota hoc ofíicii diutius differre me non posse iudicavi; atque ideo moram hanc praeter meam animi voluntatem, initio deprecandam duxi.

Porro autem, si antequam scriptum tuum perle-gissem, quemadmodum mihi in animo constitutum erat, litteras meas ad te dedissem; 11011 aliud certe mihi argumentum proposuissem, quam ut tuam mihi bene-volentiam conciliarem. Sed cum tu in eo, summa pro-fecto atque incredibili humanitate ac facilitate, ultro mihi illam oiferas et concedas: a proposita mihi

ma-téria ac instituto video discedendum. Totum enim in gratiarum actione me esse oportere, facile animad-verto. Utinam vero ea mihi esset dicendi vis atque facultas, ut quod animus mens, eximiam tuam virtu-tem et Divinum ac immortale in me meritum intuens, intus concipit et complectitur, verbis etiam aptis con-sequi illud posset. Nam quemadmodum ea beneficia, quae sponte in alium conferuntur, magis grata, iucun-da atque accepta esse solent, quam quae precibus aut alia ratione impetrantur aut extorquentur; ita tua in me voluntas atque animi propensio mihi accidit quam gratissima; ac me longe plus deberc intelligo, quam si meae in te observantiae ac studio ut respon-deres, illam ex officio detulisses. Äuget vero tua etiam in me merita, quod de me tam magnifice et sentias et profitearis; magnum enim quid est alaudato viro lau-dari, a quo omnis abest assentatio, ac delicias fa-céré, animi ingenuitas, nobilitas et candor illum non sinit. Ego sane meorum et laborum et studiorum fru-ctum non mediocrem percepisse mihi videor, qui tale ac tam honorificum testimonium ab excellentis

iudi-3 *

cii viro accepi. Faxit Dens, ut liaec mihi laus merito contingat; quae magni profecto mihi aestimatur. Nec enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non po-test, sed prae nobis ferendum. Trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maximé glória ducitur. Nul-lám etenim virtus mercedem aliam laborum periculo-rumque desiderat, praeter unicam hanc laudis et gló-riáé, qua quidem detracta, quid rogo est, quod in hoc tam exiguo vitae curricnlo, et tarn brevi, tantis nos laboribus conficiamus. Scio equidem generosos ani-mos, veramque virtutem nihil peregrinum aut extrin-secum morari, sed seipsa contentam esse. Ego vero homo sum (ut ille in comoedia inquit) et humani a me nihil alienum puto. Cum autem hactenus de me ab_

iecte admodum atque humiliter senserim; si quid in posterum mihi arrogabo, tuo certe testimonio fretus

illud faciam, cuius iudiciüm secutus meas vigilias non parvi amplius aestimabo.

Idem tarnen mihi tecuin, quod Aristoteli cum suis interpretibus accidit. Ut enim illi, dum in eruen-dis suis sententiis laborant, ac de proprio sensu solli-citi sunt, multa ex ingenii felicitate, et doctrinae co-pia et ubertate excogitant, quae ille certe aut nun-quam, aut eo in loco minimé cogitauit: ita in mea oratione examinanda tu omnes virtutes et rhetorica ornamenta invenisti, ut per te quidem nihil in ea de-sideretur. Cum tarnen in ea facultate tantam mihi pe-ritiam non ausim attribuere; optarem sane in arte omnium utilissima, et quae mortalium vitám et com-moda iuvare plurimum potest, et in eloquentiae prae-ceptis me adeo profecisse,ut quantum in me agnoscis, tantum vere etiam reperiretur. Sed de te idem, quod de vitro alieno colore infecto arbitror iudicandum. Ut

enim solis radio eo percusso, eodem colore alia affici videmus, ita intellectus tui lumine factum est, ut quod intus in te latot, mea in oratione esse iudicares. Du-plici equidem affectu animum meum permoveri inter legendum sensi. Laudibus enim non expectatis liaud mediocriter sum affectus; deiude meae inscitiae con-scientia et reprehensione non le viter sum deiectus.

Porro autem, gratissimum mihi officium fűit, quod quae in eaiudicas reprehendenda, non tantumhu-maniter atque amice, sed summo etiam iudicio ac pru-dentia adliibita indicasti; ac tantum abest idut aegre feram. ut eo nomine gratias agam, easque habiturus sim immortales: illis enim sublatis in liominum repre-hensionem minus incurret, atque ita melius meae exi-stimationi erit consultum. Alioqui cum ego Apellem imitatus, doctorum iudicio illám exposuerim singula-ris beneficii loco, tanti viri adnionitio a me est acci-pienda, et patior sane libenter ab eruditis viris eam reprehendi; non idem facturus, si quis ineptus sutor aggredi idem vellet. Quid tarnen mihi in animo fuerit, cum illa scriberem, explicare nunc inportunum minimc sum arbitratus.

Imprimis ego de Zacharia Doliino tam bene me»

ritus sum, ut et recuperatam valetudinem suam, et existimationem quoque mihi apud omnes acceptam re-ferat; ac pro beneficio, meam in patriam restitutio-nem me iussit expectare; de qua, cum nunquam serio cogitarit, me tarnen integrum annum suspensum te-nuit. Quo in tempore aliae in patriam redeundi ratio-nes, quae mihi aliunde affulgebant, et contemptae a me sunt et neglectae. Tanta mihi erat de Dolfino concepta fiducia; qui tarnen perpetuo mihi illudebat.

Ac nisi clarissimus vir Paulus Theupolus, Yenetus

38

tum Viennae orator, invito ac repugnante Doliino me monuisset, aliam mihi ineundam esse rationem, nec me ab eo pendere amplius debere, meam diutius ad-huc spem suspendere ille volebat. Aegre quidem ho-minis parum candidi fraudem ac imposturam, ut par est, t u ü ; eam tarnen Semper dissimulavi, nec ullum quidem commoti animi indicium in mea oratione vo-lui apparere; cum coram Senatu illo, in quo Dolfini etiam et affines et cognati multi essent futuri, seda-tum ac mite dicendi genus ab initio mihi proposuissem.

Quidquid vero de illo a me est dictum, rei gestae est narratio atque história. Cum enim diuturnioris meae in Germania morae causam patres edocere vellem, ea a me história necessario fuit recitanda, in qua eam putabam me modestiam adhibuisse, ut nemo ex ea offendi posset. Nam nihil minus cogitavi, quam expo-stulationem iIii scribere. Cum tarnen praeter meam opinionem te offendi videam, idem de aliis, qui eam lecturi sunt, mihi est verendum; atque ideo ea pars a me omnino est immutanda.

Quod vero ad titulum attinet; ego dum illam scriberem, nun quam putavi a me declamationem, sed orationem esse appellandam. Verum cum Uli iam ab-solutae argumentum praefigerem, et umbratilem pu-gnam illam vocarem, ne a communi et veterum et re-centiorum sententia discederem, declamationis titulo eam nominavi, Hactenus enim ita sensi, nullum aliud inter declamationem et orationem, quam inter scliia-machiam (így) et legitimum eertamen esse discrimen.

At nunc te praeceptore didici, declamationi maiorem quamdam vim ac totius actionis vehementiam esse peculiarem ac propriam. Duorum igitur alterum est a me faciendum; aut nervus intendendus, ac maior vis

in adversarios adhibenda, ut quod declamationis est proprium, in ea non desideretur (quod tarnen mihi, meam coram clementissimo Senatu causam agenti mi-nimé videtur consultum); aut, si mesedatum esseper-petuo oportet, ut oratio possit apellari, ex argumenta eam partem tollere est necesse, in qua dico, me hoc scripto exercere voluisse. Id vero posterius tuo con-silio fretus facturus sum libens; cum ita in oratione postea nihil sit immutandum. Et ad summám quidem laudem pertinet, quod me non puerorum more decla-mare, sed oratoris modo vis orare. Tum vero mihi dolebit plurimum, in eo statu esse res meas, ut in ac-tionem ea non sit proditura; cum hactenus certa mihi spes nulla se ostendat, qua in pátriám restitutus, e suggestu (quod maxime cupio) recitare illam possim.

Licet; ut inquit Hesiodus :

eXmg év ^oÍololv ávekmzoi őt fravóvzeg.

Quod praeterea modeste etiam significas, ad de-monstrativum potius, quam iudiciale genus eam perti-nere; cum vitae, morum ac gestorum prolixam satis narrationem contineat, id quoque libenter legi, et gra-vis ac seria est admonitio. Cur tamen ego in alterum genus retulerim; ea fűit ratio.

Cum gener a miscentur, ab eo, quod potissimum causae scopum speetat, fit denominatio; cui reliqua veluti deserviuntacfamulantur. Atque ideocum prae-teritae rei actio sit instituta, ad iudicium putavi me-rítő referendam; quo vero maiorem apud iudices fi-dem facerent argumenta, tota illa de vita et moribus commentatio est adiecta. Res quidem extra causam, de qua agitur, quam etiam Aristoteles noXizuwv ^oxőr\Qiav

ac iudiciorum depravationem ac corruptelam appella-vit. E a tamen cum in omni fere Republica, ac

prae-40

sertim Veneta, maximo sit in usu, ac vim liabcat po-tissimam, minimé a mc fűit negligenda. Si meae hae rationes tibi non probantur, tuo iudicio facile conce-dam, ut aliud genus nominetur. T e enim duce me er-rare posse vix puto.

Themistii philosophi orationes aliquot, e Grae-cis Latinas per me factas, ante aliquot menses in lu-cem dedi. Earum exemplum unum ad Stradam multos iam dies misi, illum obtestatus, ut primo quoque tem-pore curaret ad te perferri. Nee dubito, quin diligen-ter id fuerit curatum. Eas ego quidem non dignas iudicavi, quae a te legerentur; sed quando rem 11011 magno adeo me studio confectam, tibi 11011 displicuisse animadverti; non putavi me rem tibi ingratam factu-rum, si liasce etiam orationes ad te darem. Animi in te mei voluntas, non muneris tenuitas fűit spectanda, quod ut boni consulas, etiam atque etiam rogo.

Stradam ego antea amabam; at nunc me illi de-vinctissimum esse oportere videó, qui tanti viri bene-volentiam milii conciliavit, quae certe ingentis thesau-ri loco mihi aestimatur.

Deum Optimum Maximum rogo, ut te omni ex parte felicem reddat, ac tuam mihi benevolentiam perpetuo conservet. Vale. Norimbergae die 25. Junii anno 1559.

Reverendissimae Amplitudinis tuae observantissimus Hieronymus Donzellinus

Doctor Medicinae.

Kívül: Reverendissimo Agrieusi Episcopo, Domino mihi colendissimo.

Verancsics jegyzéke: Redditae Augustae X. Julii 1559.

IX.

Maximilián cseh királynak Verancsics Antal.

Ad Maiestatem Regia Bohemiae Maximilianum.

Hodie Sacratissimae Maiestati Caesareae Pala-tínus Rheni, perorante Virtembergensi Ducc, praesti-tit feudale iuramentum, praésentibus Electoribus duo-bus, Maguntinensi et Treuerensi, et Salzbnrgensi Ar-cliiepiscopo, 11011 foris in propatulo ordinariis ccremo-niis, sed intra aedes Suae Caesareae Maiestatis, pompa alioqui satis et celebri, etfrequenti. AdestDux etiam Bavariae, sed liuic actui non interfuit.

Diebus autem superioribus attulerant ex Galliis tabellarii, eum Regem in hastiludio a collusore in fronte supra alterum oculum gravissime et fortuito fuisse laesum, quodque de incolumitate eiusdem oculi periclitaretur. Triduo post ex aliis tabellariis cogni-tum est, minorem fuisse eum casum, quam fuerat ante perlatus, et quod oculus R e g i s esset extra periculum.

Mirabilis sane casus, et, ut aiun<, diu praedictus an-tea a mathematicis.

Domus quoque Reverendissimi domini Quinque-Ecclesiensis funesto casu afflicta est. H e r i dum ser-vitores quidam eius cum meis una prae bospitii fori-bus circiter noctis crepusculum inambularcnt animi causa, Alemannus quidam temulentus illac pertransi-ens, Hungaros conviciis incessebat; unus ex eis im-patientius ferens iniuriam, convicianti colaplium

incu-1559. Jul. 12.

42

tit; ille in lumc gladium stringit, veniuntque ad ma-nus. Ibi Alemanniis clavarum ietibus gravissime pul-satus et vulneratus, mox a concursu eius viciniae ad-iuvatur, nostri vero cedunt, et hospitium repetunt.

Atque eo tunc forte quidam alius ex eodem domini QuinqueEcclesiensis famulitio regrediens a foro in-noeens, ac omnino rixae inscius, in Alemannos irarum adhuc plenos sinisteriore suo fato impingit, creditus-que a furentibus ex adversariis unus, a tergo per co-stas alabarda transfigitur, et momento vitám fínit, quia praecordia nimis enorme vulnus exceperant. E a -dem nocte Alemannus quoque pulsatus clavis moritur.

De Poniificis Summi aegritudine varia iam in dies nunciantur. Et licet quidam restitutum, quidam gravius afílictum esse bydropisi sua nuncient, quae umbilicum ei superasse dicitur; illud tamen affirmant fere omnes, morbum hunc ei laetalem fore. Nec desunt medici, qui dixerint Octobrem proximum, vei forsi-tan Septembrem etiam non evasurum. Quod ut est in solius Dei notitia, sic ab eius Divina Maiestate reli-qua expectemus, Vestramque Sacram Eegiam Maie-statem incolumem et felicem diutissime ex omni parte conservet. Augustae Yindelicorum XII. Julii

1 5 5 9 .

X .

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 48-57)