• Nem Talált Eredményt

Draskovics Gyftrgv pécsi püspöknek Verancsics Antal

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 152-156)

Ad Reverendissimum dominum Quinqueecclesiensem.

Ad ternas alias Vestrae Reverendissimae domina-tionis litteras binis iam antea respondi, egique illi gra-tias de Omnibus, quae tarn amanter tamqne efficaci-ter in me contulit patrocinio suo tempestate proxima, quam mihi Judaei captivi, et ii fratres mei capitula res, nulla sane adhuc unquam a me vei indignitate, vei iniuria effecti, iniecerant Ad has postremas id habeat. Me vicissim dominationi Vestrae Reverendis-simae huné inprimis annum nóvum cum omnibus aliis, quos imposterum ab Altissimo vitae suae sortietur, laetum, faustum, et felicem precari, gratulari deinde plurimum. et ex animo, quod ab aulicis negotiis ferias aliquas impetraverit, quibus post tot vigilias, labores-quepoterit et reficere sese, etfamiliaribus rebus suis, quas habet in his regionibus, proiicere. Accessit huc certe et laetitia maxima, quam de adventu suo habue-rim; quandoquidem una iam aut hic, aut istic Jasso-wii esse potei imus. Tametsi mallem hic Agriae domi-nationem Vestram Reverendissimam complecti, quam non minus suam. quam meam esse duco. Rogoque vel ex nunc, ut eam invisat, modesta quidem, et verecun-da oratione, ne quam eius charitati vim, seu molestiam imponeret, aifectu tamen, et desiderio tarn singulari, ac magno inviiata, quam quo mihi hoc tempore maius esse non possit.

1560. jan. 28.

Stephano autem nostro Zolthay, quod pro Irama-nitate sua apud Principem. quem mirifice expaverat, aífuerit, feeit et pie, et p a t e r n e , et non sine sua ma-gna glória, quamei redduut omnes milites íinitimi. E g o vero immortalibus actis eidem gratiis, diligentius etiam inserviam. et omni meo officio gratificari studebo.

De creatione autem Summi Ponti fi eis quid dicamus ? Eo certe perfusus sum gaudio. audito hoc nuntio, quo vix potuissem maiore, si quempiam ex meis ad eum apicem profectum fuisse accepissem. Nec id mirum cuippiam videri debet. Quia ut maximo dolore pene iam contabueram. deflendo Catholicae nostrae Eccle-siae turbulentissima tempóra, in quae hoc etiam exem-plo tam contentiosae electionis incidisse nonnihil vide-b a t u r ; quod iam trahevide-bant in columniam haeretici. nite-banturque liae veluti ambitione quadam nostrorum pa-trum insanias etfalsitates suas apud ignoram (így; rerum plebeculam confirmare; ita profecto multo ampliore lae-titia affectus sum, postquam intellexi , Papam nobis esse iam creatum, quemufc nomine, sic ipsa etiam re Pium essemus habituri. F a x i t itaque Deus Optimus Maximus, ut et Ecclesia. tanto pastore gubernata, re-spiret iam a tot malis, et nos Hun gari una cum Sanc-tissimo Imperatore nostro eum in eius sanctum pa-trem habeamus, postquam vocatur Hungaricus, et probe noverit, atque acleo etiam viderit nostra vulnera, quem in Paulo ILI f. desiderabamus.

Dialogos autem Martini Cromeri praestantissimi Polonorum Regis Legati. non ita pridem; nunc vero pareneticam tuam epistolam ad dioecesanos datam, opus meo quidem iudicio utrumque admodum et suo merito, lectu observationeque dignissimum, et officio íuo, et mihi gratissimum accepi; quod hoc anno novo

140

mecum communicare non praetermiseris Ceterum perlecta diligentius epistola tua, satis sane et docta et gravi, et pia, et non etiam sine suo genio, iam cum dialogis Cromerianis colloquor. Qui quidem dignissi-mi videntur dignissi-mihi, ut latissime legantur, nec id solum a Catholicis, utin religione sua, quae et vera est et sancta, confirmentur; verum etiam ab haereticis, ut

ab erroribus suis convertantur. Et si adhuc quippi-ara maius a mea censura exigas, eam in hiisdera dia-logis perspexi energiám, ut Martinus Cromerus non solum optime scribere, sed summa etiam efficacia rem prope apparentem gerere videatur. Quo magis optare quoque nos debemus, qui liuiusmodi athletis et Catho-licae veritatis propugnatoribus favemus, utreliqui eti-am eorundem dialogorum eonsortes ex authoris scri-niis celerius in lucem prodeant! Quia et Iii, qui iam teruntur hominum manibus, et lectione exercentur, praeclarius assurgunt, et maiora in recessu praestant, quae modestius a fronte pollicentur, nihil interim lan-guide, nihil ex trivio professi, quo in fine veritatis, unitatisque Catholicae adversarios, aeque copia ac magnitudine argumentorum validius occupent, atque prosternant; ita eos quoque, quos tarn avide expecta-mus, spero bis haud quaquam dissimiles fore.

De paranetica sua, quam iterum liomino, attigi par-cias, quod ad eam scribens. Sedcerte et suaegratulor Dioecesi, et a mea visus sum reprelien di, quod ad eam nondum ipse quicquam (scripserim).Cepique 11011 medio-crem stimulum, ut meum iam tandem aliquando ani-mum ad id studii appellerem, quo revera Episcopus esse inciperem; neve me ipsum sie intempestive ac-cusem pluribus, dum etiam nunc cesso a professionis meae officio, curis bis militaribus, nescio quonam fato.

sed non certe mea voluntate intricatus. Restatque ut Vestra etiam Reverendissima dominatio ope ac patro-cinio suo me. quum opportunum fuerit, iuvet, quo liac militari sarcina bono, bonestoque aliquo modo exone-rer. Id quod quum propensissimo animo facturam 11011 dubitem, tum ut confirmationes nostras curare velit, etiam atque etiam r o g o ; postquam Pium IIII. tani pium, tamque sanctum faventemque Pontificem liabe-amus. Ac sciat, vei liuic soli meae Dioecesi tani esse hoc beneficium necessarium, quae tot lutheranicis lu-pis latissime laneatur, quam quo imprimis, et maximé subveniri illi oporteat; adeo hac maledicta labe omni-um fere in ea mortaliomni-um mentes video esse vitiatas, et infectas. E t possem quosdam etiam ex meis fratribus digito demonstrare, qui me in suis angulis comrnur-murarint iam inter sese aliquando, minus me adhuc esse Episcopum, quod nondum confirmatum; dissimu-lavique, et dissimulo etiam modo, ac eisdem parco in-super. Utrique enim homines sumus; sed ii multo ma-gis, qui nesciunt, quod agant. Attigi ista obiter, plura-que alias, quumcoram erimus. Quia periculum est eti-am in falsis fratribus, ut cum Paulo loquar. Et nisi omnes Regiii nostri Ecclesiae confirmatos pastores suos maturius obtinebunt, profecto etiam in collegia nostra virus hoc influet, animique 11011 paucorum de-generabunt sensirn a disciplina, ubi viderint pastorali authoritate diutius carere suas I cclesias Quod ma-liim quum non sit exiguum, nec iam valde novum, hac benedictione Sanctissimae Sedis, quae desideratur nobis, ei est occurrendum. Nec alia modo; nisi ut Ve-stra Reverendissima dominatio velit me mox facere certiorein de appulsu suo Jassowiam felici. Et inco-lumis ac felix valeat in multa saecula. Agriae 28.

Januarii 1500.

142

XLIY.

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 152-156)