• Nem Talált Eredményt

Liszti Jánosnak Verancsics Antal

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 66-70)

Ad dominum Joannem Lysthium.

• Proxime raptim per postám Caesaream scripsi Vestrae Egregiae Dominationi, sed nihil attigeram de rebus novis, pressus aliis pluribus negotiis pecu-liaribus. Nunc iam sciat, Henricum Regem Galliarum e vivis excessisse, casu sane mirabili et raro. Die Junii X X I X . prodierat in hastiludium, ubi a collu-sore supra alterum oculum propius tempóra ictus hastae spiculo, X. huius instantis Julii decessit, quod vulnus nullis remediis curari potuisset.

Nunciant ea die, qua parabatur hastiludium, et erat evulgatum, Regem quoque in arenam descensu-rum, venisse ad eum uxorem et filiam sollicitas, sum-moque studio et summis precibus institisse, ne in cer-tamen, esto quod ludicrum, descenderet; visum, se per eam ipsam noctem in somnis vidisse, liasta illum

a collusore vulneratum, et mortuum ex eo vulnere.

1559. j u l . 25.

Verum superante fatorum necessitate, et charissimo-rum pietatem, et secretioris cuiusdam praesagi liuma-ni aliuma-nimi, miliuma-nimé alioqui valiuma-ni providentiam, Regem, ut magnanimum et alienum a superstitioue Prineipem, risisse contra, et feminas cum suis visis tan quam su-perstitiosas summovisse, atque isse in ludum, et ca-sum, nunquam fortasse similem in Principibus audi-tum, incurrisse, quem evitare facile poterat, si tarn salubribus, revera nescio feminarumne, an boni cu-iuspiam angeli monitis obsecundasset. Tabulis testa-menti, quas biduo antequam moreretur, condidit mo-nitu medicorum, qui desperatam eius salutem praedi-xerant, tria fertur filio in Regnum sibi successuro in-iunxisse : Ut Catbolicam et ortliodoxam religionem co-lat; Pbilippum Regem patris loco liabeat; et initam cum eo pacem ac affinitatem firmissime servet: fili-um vero obsequenter patri paruisse, idque iureiuran-do et chyrographo suo eodem in vestigio ratum fe-cisse, sedulo patre exigente, qui et patriae quieti con-sulere, et mori vacuus omni sollicitudine voluerat.

Christiane, et pie, et sapienter confecit omnia. Sed ego voluissem, quartum quoque adiecisset; ut idem filius mox a suo funere societati Turcicae renuncias-set, qua ipse simul cum Francisco patre suo tot chri-stianorum myriadas perdidisset. Ad quod fortasse ad-movebitur hoc paternae mortis exemplo. Quippe qui, quum a primis Regni sui auspiciis nonnisi bella chri-stiana sitiverit, foverit, urserit; nunc a pace cum ad-versario facta, videtur ea a Deo indignus esse iudi-catus, ut qui dissipet gentes, quae bella volunt.

De Pontifice Summo iam liabemus meliora. Re-spirasse dicitur ab aegritudine, quamquam gestetur adliuc, et catharro molestetur. Proximi tabellarii

at-54

tuleruiit, iterEius Sanctitatem ad Lauretauam primum Beatam Virginem apparare; deinde Patavium quoque concessuram, propter thermas Apponenses. Persua-sum ei est, ea euratione revalituram, et vieturam ad-huc multo ulterius, quam pro opinione multorum.

De Caesareae Maiestatis reditu vix est, quod certo possim quicquam pollieeri, quia hoc Eius Ma-iestatis consilium Diaetae huius Imperialis ratione videtur variari. Alioqui proxime decretum erat, mox a conclusione eius, quae in quatriduo sperabatur, pri-us Oonstantiam, deinde Enipontem invisuram, sic po-stea Viennam redituram cum Septembre; incertum tarnen, terrane an Danubio. Impedientibus hoc Con-stantiense iter etiam medicis, ob aestus Syrii. Quare tota liaec res adhuc est in suspenso.

De negotio mearum rerum nescio quid fit, quid-que sit futurum. Sermo quidem est de quibusdam le-gationibus, quarum una mihi servaretur; sed adhuc maturantur, quod non sunt adultae. Et ego interim egregie consumor sumptibus, iussus a Caesare, nec familiam, nec equos diminuere. Satis tenui, subsidio

adiutus. Deus bone, quam prudenter, quam commode duo Reverendissimi domini Jauriensis et Chanadien-sis subduxerunt sese huic voragini. Ego rudis et Sim-plex praesto ubique sum, quocunque vel levissima aura evocor. Attamen 11011 cesso iam solicitare Cae-sarem, ut remittar Agriam; sed non exaudior. Et si mihi dominatio Vestra credit, non sum omnino sine perturbatione animi, quam quam in laetissima, pul-cherrima, felicique et situ et coelo civitate; verum tarn cara, quam nulla alia in pluribus Regnis, quae sunt mihi peragrata. Pecuniae siquidem hic non ex-penduntur, sed effunduntur, Nec aliud habet, quo

tan-tarn iacturam

nobis

reponat. quam Neccherinum et Rhenense vimim. Quod utrumque genus tarn est sua-ve, amoenum et salubre, quam quo per omnem vitam uti possem, nee Agriensi desiderato; adeo stomaeho meo conducere videautur. Verum facessat et Necche-rinum et Rhenense vinum cum Augusta et Rheno suo.

Ego Agriam mallem iucolere, etiamsi sit mihi diutius trepidandum, et cum militibus contendeudum. Haec de'rebus novis, quo me praemissis solvam.

De aliis vero illud est. Egregius dominus Simon Forgach parat vim quibusdam decimis meis, quarum omnia descripsi et ad Maiestatem Regiam, et ad Re-verendissimum dominum nostrum communem, petiique supplieiter, ut Maiestas Eius dignetur ad eum manda-tum dare, quo serio iuberetur, ne easdem decimas meas praesumeret attingere, quibus etiam Agria opus liaberet. Et quia scripsit ad praefectos meos, id sibi ab eadem Regia Maiestate mandatum esse licentiae, quod eredere minime possum; monendus esset eodem mandato, uti arbitror. ne talia de tarn pio et iusto Principe in vulgus spargeret et disseminaret, quod videtur Sanctissimae eius famae non mediocriter de-rogare. Alioqui sic fiat. ut Eius Maiestati placuerit, modo ne ego indigne diripiar, vel potius A g r i a ; quae privata suis huiusmodi alimentis, aegre profecto con-servabitur eius praesidium, mihi autem esuriendum erit.

Cui utrique malo ut tempestive occurratur, do-minationem Vestram Egregiam obnixe et fraterne rogo, velit hoc mihi mandatum, ubi de eo fuerit con-stitutum, non gravate expedire, et fratri meo, qui il-lud sollicitabit, dare. Quam amicitiam atque officium per omnes occasiones promereri 11011 negligam. E t

56

dominatio Vestra Egregia felieiter valeat Augustae XXV. Julii 1559.

X I V .

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 66-70)