• Nem Talált Eredményt

Haszan beg hatvvani zangsáknak Vercncsics Antal

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 91-96)

i Ad Hassan begum Zaugziacchuin Hatvanensera.

Magnifice domine, vicine nobis honorande, salu-tem et benevolentiae nostrae oblationem. Litterae Yestrae Magnificae dominationis nobis pergratae fue-runt, quibus oblationem eius bonae vieinitatis nobis ostendit, maximé ob propinquitatem nostrae nationis Croatae, unde et nos natos, et dominationem Vestram Magnificam promanasse magnopere gratulamur. Si quidem nihil aeque nobis charum esse potest, quam si quos ex genere nostro propinquos nobis esse con-tingat, eorum bona et optatafruamur vicinitate; quod certe imprimis de Yestra Magnifica dominatione in-telligere et sentire vellemus, cuius non modo Croatici generis propinquitas, sed ipsius loci vicinitas grata multo magis esset, si pro eo voto nostro, quod ma-gnopere de Eius amicitia speraremus, mutua bona

1559. oct. 5.

78

amicitia frui

possemus.

Verum quum et proxime V estra Magnifica dominatio quendam colonum nostrum magna summa pecuniarum taxaverit, ut intelligimus, aüos X I I iudices nostrae ditionis ad se accersiri feeerit, quos credimus niliilo liberalius et clementius tracta-turam, quam tractavit priorem; quod sane a vicinitate Eius non expectaremus *). Qua de re7 quamvis ad Ma-gnificum dominum Passam Budensem, Locumtenen-tem Vestri Imperatoris querulose scripserimus, et de liisce intollerabilibus detrimentis miserorum Vestri et nostri Imperatoris colonorum eonquesti sirnus; nihilo-minus quod peculiariter ad Vestram Mägnificam do-minationem attinet, rogamus diligenter pro ea vicini-tate et propinquivicini-tate gentili, quae est nobis**), velit remissius cum nostris communibus colonis agere, qui aeque utrisque nostrum serviunt et tributa pendunt.

Alioqui si crudelius quid in eos, et Vestra Magnifica dominatio, et alii vicini vestrates exercere non desie-rint, cogemur nos etiam non aequo animo ferre hu-iusmodi iniurias. In reliquis, ubi Vestra Magnifica dominatio offert nobis munificentiam suam de rebus Turcicis, gratias Eidem habemus, et illa, si opus ali-oqui liabuerimus, libenti animo etiam non rogati ute-mur; vicissimque Eidem offerimus, quicquid ex parte nostra in eam conferre poterimus, quo mutuae bene-volentiae 11011 desimus. Quam bene valere optamus.

Datum Agriae 5. die Octobris 1559.

*) Kijavítva. Előbb volt „quod sane a vicinitate et no-strae nationis propinquitate minimé expectaremus."

**) J a v í t á s . Előbb volt „pro ea vicinitate, et nostrae gentis Croat.icae propinquitate, quae nobis ambobus grata est;

velit remissius" stb.

X X III.

Hruztan pasa budai beglerbegnek Verancsics Antal.

Ad Passam Hruztanum, Budensem Beglerbegum.

Zangzyacelius Hatvanensis Hazzanbegus 11011 de-sistit a vexatione colonorum nostrorura vallis lmius Agriensis. Alberto enim Molnar, de quo proximis litteris seripsimus, multato florenis 400, et pluribus modis afflicto, nunc denuo viros X I I ex eadem valle iussit ad se venire, existimamusque, quod similiter hos

etiam, ut Albertum. male sit habiturus, et multaturus pecunia. Quae quum fiant sub oculis tuis et nostris, quonam ea animo tu sis laturus, nescimus; 110s tarnen aegerrimo ferimus, atque etiam maxime offendimur, nec omnino sustinemus. Idque ea potissimum de cau-s a , quod quum ad ipcau-sum Hazzanbegum dediti vallicau-s huius non pertineant, nec sit ipse Budensis Passa, vel Beglerbegus, nec potentissimi Principis Turcici per Hungáriám Locumtenens, colonos nihilominus ve-stro ac nove-stro Caesari communes, eosdemque innocu-os audeat sine ulla pietate expilare et discruciare.

Propterea, quia dominatio tua in bis finibus summa potitur Principis sui potestate, et omnium Zangzyacchorum eius habenas regit; egregie funge-tur suo officio; si hunc hominem re])i*esserit ab hu-iusmodi audacia. Alioqui si neglexerit, cogemur 110s quoque sie interdum colonos memoratos visere, inter quos ipse Hazzanbegus et caeteri Zangzyacchi

inobe-1559. oot.

80

dientes dominationis Uiae sedent, ut, postquam vosmet sic vultis, reddentur et vobis et nobis inutiles. Quae autem Hazzanbegus Hatvanensis agit, eadem et Filekinus, etZolnokensisVelibegus agit. QuorumFŰe-kinus detento apud se iudice oppidiZyxo, Y milliaflo-renorum ab eo exigit. Zolnokensis vero 11011 conten-tus miserae et aeruminosae plebiculae solitis muneri-bus, cuppas et siniilia vasa argentea inaurata extor-quet. T u a vero dominatio, quae huiusmodi insolitas et

intollerabiles extorsiones in aliis damnare et punire deberet; seiens, displieere eas et Imperátori vestro, et Passis eius Vesiriis, pares ipsa quoque cum indi-gnissimis eaedibus exercet. Quid enim Jaazbrinenses oppidani cornmeruerunt, quod ex eis duos necari fece-rit, ac septem millibus et quingentis florenis, quos cum Derwisbego Zegediensi Zangzyacclio est divisura, condemnarit, censu minimé sane ordinario, sed extor-sione insolita, quae magnis etiam civitatibus intollera-bilis foret. Idque nec Imperatore vestro sciente, nec Yesiriis eius; mandando insuper universis, ne nobis pro ea parte, qua Caesari nostro subsunt. obediant, ne ad nos commeant, nec proventus ac census con-suetos nobis pendant, nec servitia exhibeant, quo sic et Imperatorem nostrum a possessione eorum exclu-datis, et eisdem abutamini pro voluntate vestra ad omne exactionum ac servitutis genus, ut abutamini iis, quos in tergo iam reliquistis Rascianis et Bul-garis.

Quod an fit de consensu et scitu vestri Prineipis ae Yesiriorum eius, qui fere quotidie litteris ac nun-ciis suis offerunt sese Sacratissimo Caesari no-stro ad colendam praesentem hanc firmissimain pa-cem, bene perpendas, domine P a s s a ; quia nec

Prin-ceps tuus ac Vesirii eins liaec per te perque alios fi-nitimos praefectos agi volunt, uti 110s, qui proxime apud vos oratores fuimus, liquido cognoverimus et vi-derimus etiam quosdam in Porta illius fuisse casti-gatos.

Quare si quo casu praefatae pacis consequetur perturbatio, sciat neminem alium, quam tuam Magni-ficam dominationem solam futuram in causa, quod ab huiusmodi insolita et gravissima oppressione co-lonorum deditorum desistere suos zangzyacchos non inhibuerit. At ne id contingat aliquando, rogamus tu-am dominationem, velit pro integritate et autlioritate sua mature Iiis oceurrere, curareque diligenter, ut ea aequitate communes coloni ii tarn ab ipsa tua domi-natione, quam a subditis tuis tractentur, qua deceat pro foedere veteris amicitiae, et novae huius pacis, quod nunc et ab initio super Iiis conventum et trans-actum sit inter nostrum et vestrum Caesarem.

Alioqui si secus dominatio tua animum suum in-duxerit, et in miserorum oppressione pro hoc in coe-pto suo ac suorum perexerit, scire eam cum prote-statione volumus, quod 110s quoque eorundem colono-rum eam rationem et curam habituri sumus, ut illos pro dimidia parte Sacratissimi Caesaris nostri defen-damus et manuteneanius. Parati interim et vicinitati nostrae mutuae, et iam confectae inter nos paci con-stanter studere, si tua quoque dominatio dedititios et communes nobis ac vobis colonos elementius tractan-dos curabit, suosque milites in stationibus suis conti-nebit. Bene et felix valeat. Agriae VIII. Octobris 1 5 5 9 .

MONUM. H U N . H I S T . S C R I P T . X I ? . 6

Ö2

X X I V .

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 91-96)