• Nem Talált Eredményt

A budai passának Veraucsics Antal

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 139-146)

Ad Budensein Passam.

Facturi responsum dominationi Vestrae Magniti-cae ad suas litteras, quae heri nobis sunt redditae.

Unus circiter mensis est, quod Gerardus Litteratus, vulgo Gelerd deák nuncupatus, civis et mercator Po-soniensis, fretus induciarum seeuritate, in ditionem vestram cum suis mercibus profectus fuerat. In quem asapii sive nazadistae quidam Vestrae dominationis incidentes, in campo Machia vocato, duobus milliaribus longe ab Vacia, eum omnibus mercibus suis spoliave-runt, quae in karasiis et in aliis pannis ac rebus ad tria circiter millia florenorum sese extendebant.

Hic postea infelix homo, quum ad Vestram do-minationem de hoc suo damno expostulaturus venis-set, primum nihil aliud responsi bábuit, quam quod in latrones eadem dominatio Vestra Magnifica ius non haberet, atque eos, si illi ostendisset, esset curatura, ut et punirentur tales, et ei de ademptis mercibus satisfieret.

Paucis diebus interiectis, quum hic miser non con-quiesceret, et praefatos spoliatores in aula sive in porta dominationis Vestrae videret pannis suis vestitos secure conversari, denuoque ad eam damnorum suorum detu-lisset querimoniam, spoliatores suos ostendendo, et postulando ademptas merces sibi reddi: non tantum

1559. dec. 21.

126

illi non curavit eas pro aeqnitate reddi, sed ne in asapos quoque suos vel minima punitione animadvertit. Sic miser liomo amissis rebus suis, frustratusque inducia-rum fiducia, etiam convitia domum (ut aiunt) repor-tavit, quod asapos vestrae Magnificae dominationis lia-ramias dicere änderet.

Dely Heder praeterea iniies Zolnokiensis, paucis diebus antemet secundus in Iiungaricis pileis excurre rat ad sepes usque villae nostrae Maklar, ubi incur-rentes infestis liastis in Michaelem Mezeymílitem no-strum Agriensem, qui sohis et inermis revertebatur ex agro, 11011 aliter illum oppugnarunt, quam liostes et liomines induciarum immemores. Diviua tarnen ope adiutus, quod duo viri, eique inermi agmen erant, eva-sitincolumis. Nec hoc insultu Dely Heder contentus, postea etiam duobus in locis eirea eandem villám 110 stram Maklar, et viciuam ei Tallyam oberrantem cum uno tantum comite; nobisque nostri exploratores at'fir-maverunt, eum iurasse Zolnokiensi Beglio, quod lin-guam ex militibus Agriensibus esset ad eum deducturus, etiamsi ei moriendum esset.

Proximis etiam diebus circiter sex, miserant praefecti mei sex suos homines ad Tibiscum, ut cu rarent pro arcis usu piscaturam, ubi dum iniuncto sibi operi intendunt, ab equitibus ferme 40 Turei-eis invaduntur, amissaque piscatura, et inscensis ra-ptim equis, fuga sunt salvati.

Aliud simile proximo die Veneris aecidit. Micha-el Seryeny miles Agriensis, profecturus ad Caesare-am Maiestatem ViennCaesare-am nuncius in negotio militum, iusserat servitores suos ad villám suam Chabba

nun-cupatam, ac ultra Tibiscum sitam profieisci, et aiino-nam ibi collectam, qua esset per hyemem ususus, A

griam comportari. Quatuoreo

profecti sunt., quibus ac cessit etiam quintus líeverendissimi domini Episcopi Varadiensis servitor; qui quum attigissent villám Fywred, quae est praefati domini Varadiensis; oc-currunt illis quinquaginta circiter equites Turcici, in-ter quos cogniti sunt quatuor: Dely Baly, Magziar Baly, Zynam Oda Bassy, et Dely Heder, de quo me-minimus, omnes castelli Zolnok et Bala Zenth Miklós praesidiarii milites, iique mox in quiuque nostros iu-veeíi, per lougissimuin spatium eos sunt insequuti, elapsoque duntaxat uno, reliquos ceperunt quatuor;

quorum nomina haee sunt; Demetrius Nagh, Marti-nus Balogh, Mattheus More, servitores Seryenii; et Nicolaus Simay, servitor domini Varadiensis,

Annotamus hic, proximam etiam ex Fylek qua-dringentorum circiter equitum factam excursionem in bona Magnifici domini Bebek, quam ipsémét in per-sona dominus zangzyachus eius loci ad duo milliaria est prosecutus extra arcem, quando a suo kapyci bas hasta vulneratus; quod testimouio est evidentissimo, dictam excursionem consilio, non casu fuisse factam;

eamque duabus villis inter arces eiusdem domini Be-bek Zcnderew et Zaard levatis radicitus, nullo ex lo co nostris erumpentibus rediisse in sua.

Libere et e castello Janoshaza faciunt excursio-nes vestri milites quoties volunt, qui superioribus eti-am diebus ter intra paucos dies ad portás usque op-pidi Giwlensis invecti sunt. Unde et pecora multa abegerunt. et homincs non paucos abduxerunt, eos ne -quaquam nostris provocantibus, sed sese ac Principis sui ditionem tantummodo defendentibus. Ubi autem potissimum videatur domiuatio Vestra Magiiiíica Agriensibus offendi; ingenue dicimus, ab eo tem

128

pore, quo nos a Caesarea Maiestate, domino nostro clementissimo, Agriam rediimus , nullám omnino, dedita opera, excursionem ab Agriensibus fuisse factam; nec eos umquam vei X X simul exiVis-se, quando aliqui eorum in officia proventuum vei suorum, vei Caesareae Maiestatis, domini nostri clementissimi. proficisci debuerunt. Vestri tamen mi-lites per 4 0 , per 60 et per 100 equitum tur-mas percursant nostros limites, et in lios Semper, tamquam in praedones, saeviunt, quum negotiorum dumtaxat, sibi a maioribus suis commissorum gratia exeant: idque, quod sit verum, constat militum vestro-rum excursionibus superius explanatis.

Ceterum, si nostri iustis cohortibus excurrerent in agrum Zolnokiensem, Hathwaniensem, Fylekien-sem, et in alios huiusmodi, certe iuste de nobis domi-minatio Vestra queri posset. Sed cum vestri turmis similibus huc illuc intra etiam fines nostros discursent et divagentur; band dubie nostrae deberent esse que-rimoniae, qui per vestros milites huiusmodi, nec ve-stigium ex stationibus nostris prodire familiarium ne-gotiorum causa possumus, quin confestim captivemur et occidamur. Nec interim aliud satagentibus vobis, quam ut et Sacratissimae Caesareae Maiestatis domi-ni nostri clementissimi ditionem iuri vestro totaliter vendicetis, et nos in indignationem eiusdem Maiesta-tis Imperatoris nostri adducaMaiesta-tis, excursiones huius-modi impingentes.

Simili modo de zwbassa quoque in oppido Jaz-brenensi interfecto criminamur, quum certe liaec eti-am nostra deberet esse querimonia. Neti-am, ut ante etiam dominationi Vestrae scripsimus, hona huiusmo-di dehuiusmo-dititia, quum sint inter Sacratissimum

Imperato-rem nostrum et vestrum Principetu communia. nec nostri homines cum vestris simul commorari secure possint, et ab initio observatum sit. ut in illis nec nostri, nec vestri officiales teneantur, sed per judices, omnes tarn pro-ventus, quam servitia utrique parti administrentur, id-que potissimum induciarum vel pacis temporibus, quo firmius dicta pax et induciae servarentur; vos omnino eidem loco officialem nulluni praeficere oportebat, ut neque nos oporteat.

Verum dominatio Vestra Magnifica, nescimus quo animo inducta, quum in hoc ipsum oppidum officialem, re non communicata cum Caesarea Maiestate, domino nostro clementissimo, imposuerit, utrique parti prohi-bitum; nemo est, qui 11011 existimet, contra inducias hoc fuisse factum, consequenterque officialem quoque iure fuisse sublatum. Ultra quod ea iam faciuora ex eo loco perpetrare inceperat, de quibus tota illa vici-nia querebatur: suntque in eius mansione inventae 4 mulieres, complures pueri, quos furabatur curruhuc illuc cum comitibus suis armatus circumcursando, et X V I coloni in conpedibus, quos exactionibus suis torquebat. Quae omnia etsi dominatio Vestra Magni-fica ignoraverit, ut se ignorasse excusat, idque licen tiae in Pesthiensem Vaivodam conjiciat; scivisse ta-rnen debuerat, ut qui summo imperio omnibus domini sui et subditis, et militibus praesit. Et quia audivi-mus, eam coram suis dixisse: quod Pesthiensis Vai-voda sine eiusdem scitu praefatum officialem oppido Jazbrinensi imposuisset, et custodiendum mandavisset;

Signum est manifestum, praememoratas suorum in fi-nes nostros ex diversis locis certe fieri excursiofi-nes, et alia uiulto peiora, quando se ignorare, quid agant sui, fateatur. Quandoquidem illud etiam scire

debue-MOXTJW. HÜNÖ H I S T . — S C R I P T . XIX. 9

130

rat, quod is eius Vaivoda non ea causa posuisset ofti-cialem in Jazbrinensi oppido, quod de amissione eius metueret (quid sit enim vel opis vel virium in duobus hominibus?) sed, ut eodem officiali occiso, quem scie-bat, Christianos ibi esse contra ius induciarum 11011 passuros, miseros illos oppidanos expilaret. Nec id falso est ad nos delatum; quia eiusdem sublatione audita, moxiussit eosdem oppidanos 3000 florenorum adferre Pesthum. Cuiusmodi vexationibus certe nec nos Agrienses, nec ceteri nostri finitimi expilant simi-les colonos dedititios.

Quod vero atiinet ad Hwsayndede; hic etiam, quid non commiserit contra inducias? Quem vestri homines aiunt, vel hoc anno dumtaxat supra 100

pu-eros a Christianis suffuratos in Turciam Danubio misisse. Quae omnia quum contra inducias facta fu-isse certum sit; ea tarnen si dominatio Vestra Magni-fica ignoravit, quomodo inducias etiam per suos ob-servari faciat, facilis est coniectura. Verum, quia haec ignorationis excusatio illám non excuset; minus certe iuste ac legitime tarn graviter Agrienses no-stros una nobiscum criminatur, qui a mandatis Sacra-tissimae Caesareae Maiestatis, domini nostri clemen-tissimi, nec latum quidem unguem discedentes, quot quilibet nostrum habeat capita, ut ultro et nonprovo cati, peccare induciis auderemus ? quas eo etiam gratas habeamus, quod Maiestas Caesarea, idem dominus noster clementissimus, ab initio Semper, vel me etiam ministro, amicitiae magnitudinis Imperatoris vestri fuerit cupidissimus. Ideo dominatio Vestra Magnifica certa sit, quod hinc ex Agria, ut ad hoc tempus fines vestri parum fuerint molestati; ita eti-am deinceps nec respiciemus ad eos, modo, ut

Sacra-tisaima Caesarea Maiestas, dominus noster clemen-tissimus. summám clementiam et mnniűcentiam suairi in petitionibus dominationis Vestrae Magnificae de-clarat; ita et ipsa Vestra dominatio eidem suae Caesa-reae Maiestati de Iiis omnibus quae ex parte suorum finitimorum contra eiusdem fideles fuerant perpe trata, velit de satisfactione curare, et iubere dominis zang-zakbegis, praesertim, qui sunt viciniores nobis, ut in-posterum ipsi quoque firmius inducias observent, et cohibeant milites suos. nec transcendant nostros limites neque in administratores proventuum Caesareae Ma-iestatis. domini nostri clementissimi, quos interdumper villas destinamus, gerant sese hostiliter. Qui quidem quum quaterni ,aut quini, aut seni, aut ad summura deni una soleant ad lmiusmodi exire ministeria; cer-tum est, eos praedacer-tumnon excurrere. Alioquisi erunt triceni, quadrageni seil quinquageni; iam agmen erit, quod hostilitatis suspicione 11011 carebit.

Ad alia, quae in fine erant Vestrae Magnificae dominationis litterarum. respondere nunc non potui-mus; donec a Caesarea Maiestate, domino nostro cle mentissimo redeant nostri nuncii; quam diebus pro-ximis, et de Iiis omnibus, et de pluribus aliis informa-vimus, quae lioc induciarum tempore a finitimis ve-stris in finitimos nostros commissa sunt: et ad ea, ubi primum mandatum acceperimus, quidnam agere debe-bimus, ad dominatonem Vestram Magnificam scribe-mus. Quam bene valere optascribe-mus. Agriae XXI. Decem-bris 1559.

132

X L I .

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 139-146)