• Nem Talált Eredményt

Maximilian cseh királynak Verancsics Antal

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 148-152)

Ad Serenissimum Regem Bohenúae.

Paucis his diebus superioribus cives oppidi Jaaz-brinensis, peculiares Sacrae Regni Hungáriáé Coronae coloni, miserant ad me nuncios suos significantes, quod I U I ex concivibus suis, Georgium Litteratum, Andreám Hewlgies, Ambrosium Kothon et Simonem Weghazi, vellent Viennam mittere ad Sacram Vestram Regiam Maiestatem, ut, sieut non ita pridem Sacra-tissimae Caesareae Maiestati subiectionis et obedien-tiae suae declarandae gratia sese exhibuerant; ita nunc Vestrae quoque Regiae Maiestati exhiberent. et illi omnia hoc anno novo laeta, fausta et felicia preca-rentur. Ac ut per iter securiores essent, postulaverant, ut eis binas litteras darem, alteras passus, alteras commendatitias ad Vestram Maiestatem, quo ab eadem clementius exciperentur. Qui cives, quum hic post Maiestates Vestras me, et post me provisorem meum habeant, cuius cura defensioneque omnibus eorum in rebus, quum usus postulat, commode et suíficienter uti possint; cur istuc etiam commeare velint, tanta eos necessitate laborare non videó: nisi si querimoni-am aliququerimoni-am vei de me, vei de offieialibus suis sintde-laturi. Nec de me alia caussa queri possunt, quam quod eos a professione Lutherariismi inhibeo, simque nonnullis eorum peculiater molestior, qui quum non

1 5 5 ' \ j a n . 20.

ita pridem saevierint in sacramentum, quodaparocho ad aegrotum ferebatur, tum etiam modo in viam Catho-licae pietatis minirne revacari patiuntur. De officialibus non injuria conquerentur, si conquerentur; ii enim gerunt interdum sese erga illos pro genio et more nostrae gentis inelementius; cui non videtur dulce opulentumque, nisi quod eripuerit. Quod utinam cessa-ret iam esse nobis genuinum. At qui praefecti, quos ad hoc tempus hic habuimus, tulerunt haec indulgen-tius, vel potius negligentlus, ex re lucro intendentes.

Episcoporum absentia. Spero, hunc, quem praefeci modo, d e m e n t e m nomine, solidius et severius officio suo functurum, defenesurumque sine quorumpiam re-spectibus colonos et subditos tarn Episcopatus, quam Sacratissimarum Yestrarum Maiestatum. Est enim se-veriusculus, et omnium obedientiam, quibus mandare potest, ad prima exigit iussa: summo interim studio intentus, ut nemo, nisi iudicatus puniatur; sic ut iam potiores etiam milites, qui paullo ante arrectis cristis licentiosius videbantur velle, quicquid libuerat; nunc demissius'Jsubeant sua offiicia. Cuiusmodi hominem et autea quidem huic loco quaesiveram, et nunc me in-venisse arbitror. Haec autem attigi obiter, ut Maie-stas Vestra dignetur clementer scire, colonorum bo-rúm Kegiorum curam hic a nobis non intermitti.

Verum, quoniam iudices aliique eiusdem oppidi cives crebro Pesthum ac Budám accersuntur, perqui-runturque de omnibus etiam minimis rebus a

quae et Agriae, et in his aliis finibus nostris agantur, uti etiam nuper, quae nobis per occultos homines su-bito sunt relata; nequeo aliquando non habere huius-modi homines suspectos, praesertim hos dedititios, qui

velint nolint, coguntur et nobis, et hostibus pari

ratio-136

ne et causa gratificari; quod aliter subsistere non pos-sent: fitque illud crebro, ut, quod nos benignius, Chri-stianae pietatis studio conditionem illorum miserati, ab eis obtinere nequirnus, id hostes minis et erudeli-tate extorquent: sicque coguntur et nostri, et hostium esse exploratores. Quod cum mecum reputarem dili-gentius, et iudicarem etiam, non esse tutura, quod vis bominum genus in Viennensem civitatem prorniscue

admittere; cunctatus sum diutius, an illis tales litteras dare deberem. Sed tandem dedi; ne quid alienius de nostro erga se animo suspicarentur, quia sunt Agriae satis commodeutiles. Vestra tarnen Maiestas Regia di-gnabitur committere, diligentius illos examinari facere de pluribus rebus; quia bis etiam octo diebus, dum Passa quosdam ex iisdem Jaazbrinensibus privatim

in-terrogaret: „Essetne verum, quod Agrienses claustri Jaazbrinensis disturbationem molirentur ; quod et ali-unde esset persuasum"; iisquefrivola quaedam respon-dentibus: quod videlicet certo ipsi nihil scirent; sed quod vulgo audissent, id eos animi habuisse, si ipse etiam Passa eo loci castellum communire perrexisset, utitunc fama ferebatur. Dicunt Passam subiunxisse:

„Vanam haue suspicionemfuisse. Ceterum, si Agrien-sibus novum quodpiam castellum opponere nos opor-tebit; non liuic in Jaazbren locus erit, sed propius Agriam. Verum, si iidem Agrienses ex illa sua fovea ad disturbandum Jaazbrinense monasterium prodie-rint; certum est, quod nec una, nec duabus, nec tri-bus horis illud deiieient: verum interim tot Otmanliae, hoc est milites Ottomani, ex diversis locis, Agriae vicinis, erumpent mihi, quot sufficient Agria excluden-dos. Cetera videritDeus etgladius". Quo itaque animo et cogitatione sit hostis etiam hoc induciarum

tempo-r e , humillime signifieavi Vesttempo-rae Regiae Maiestati occasioiie praefatorum Jaazbrinensium, qui istuc ve-uiunt.

Ubi autem dixerit Passa, propius Agriam oppo-siturum se castellum, si illud opponendum fuerit; in-telleximus eum somniare deloeoquodam Debrewnun-cupato, vieiuo uobis duobus milliaribus. In eo enim palus est, in palude insula, in insula vero arx fűit Pereni-orum, euius modo ruinae dumtaxat exstant, nec ad il-lám alius accessus patet, quam angustus per satis longum aggerem, pontibus aliquot intercisum. De quo conatu hostium, quia antea etiam saepius audivimus;

ne in posterum quoque sine sollicitudine erimus, nisi quid aliud de loco boc apud Sacratissimas Vestras Maiestates deliberabitur, propter quod securiores esse possimus; quia locus est fortalicio peroportunus. Cete-rum, silentibus iam nonnibil bic circum nos bostibus, et nobis quoque egregie iam induciis studentibus

nul-la alia nova nunc occurrunt in bis finibus, quae pos-sem scribere; Deum interim Optimum Maximum pre-catus, ut Sacrae Vestrae Regiae Maiestati etSerenis-simis suis liberis annum bunc nóvum, cum quam plu-rimis in posterum laetum, faustum et felicem conce-dat, et incolumes perpetuo velit. Agriae20. die Janu-arii, 15 60.

138

xLin.

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 148-152)