• Nem Talált Eredményt

Kubínyi Kristófnak Verancsics Anta!

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 169-174)

Ad dominum Cristophorum Cubiny.

Credo iam dominationem Vestram Egregiam esse inforraatara a Joanne Andreffy Secretario meo, quem misi Viennara; quid sit mibi negotii cumOapitulo meo ratione cuiusdam possessionis Seercz vocatae. Nam iusseram eum ad dominationem Vestram Egregiam di-vertere, et illára informare de toto negotio ab eaque accipere eonsilium quo pacto videlicet debuisset in eo-dem negotio, ubi oportuisset, se gerere. Nunc iterum, quia aliud mandatum allatum est ad me, et iubeor ad dominicam Laetare apud Caesaream Maiestatem con-stitui per me vei per procuratorem raeum cum Omni-bus iuriOmni-bus meis; quandoquidem Eins Maiestas cau-sam lianc esset cognitura, et pro aequitate diremptura»

ambarum partium iuribus visis et intellectis. Et quia omnia iura mea iam ego per eundem Secretarium rae-um misi Viennam, et informavi Suam Caesaream Ma-iestatem, ac Reverendissimum dominum Strigonien-sem diligentissime de toto negotio, unum iam videtur mihi restare; nimirum ut illic habeam ad praefixum diem causae revidendae procuratorem meum, cui

ea-1560. mart. 12.

156

dem mea causa in actione memorata dominicae Laeta-re possit secuLaeta-re esse commendata. Quoniam autem omnem tutelam et procurafionem causarum mearum in Vestrae Egregiae dominationis sin um detulimus, ad eamque solam praecipuum recursum et perfugium lia-beam, amicitia et oblatione sua fretus, rogo, velit Vi-ennam proficisci raox bis meis liabitis, ibique adesse meae praefatae causae, sive ea coram Caesarea Ma-iestate, sive coram Reverendissimo domino Strigoni-ensi agitabitur et discutietur. Nec enim conveniens est. ut partes ordinis ecclesiastici de ecciesiasticis bo-nis litigantes in saeculari f'oro litigent, intuitu deco ris; sed inforovel Caesareae Maiestatis, vel Metropo-litani nostri, qui nunc est Reverendissimus dominus Strigoniensis. Ad quem scripsi eti am de hoc dudum;

et dominatio Vestra Egregia, quum illic fuerit, consti-tuet, quod seiet futurum mihi utile. Ut autem domina-tioni Vestrae Egregiae provisum sit de sumptibus, mi-si eidem per praesentem hominem, famulum proviso-ris mei Greorgium Horwath talleros quadraginta, sum missurns etiam plures, si diutius Vienuae morabitur, meque de omnibus identidem faciet certiorem, quae-cunqueusui eius fuerintnecessaria. Quod praeterea sit informata melius de mea causa, misi ad Eam septe-nas copias diversarum litterarum, quas apud se réti-nebit, ut saepius, et toties perlegere possit, quoties usus postulabit; deestque huc unarum durataxat litterarum copia, nimirum relatoriarum Conventus de J a -szo super statutione mea. Quae tarnen litterae in spé-cié sunt apud praefatum Secretarium meum Andreffy, qui ubique aderit lateri Vestrae Egregiae dominatio-nis, atque eam edocebit oretenus, quae erunt ad liaec íIii necessaria. Hic enim interfuit omnibus rebus, et

habet apud se alia etiam mea privilegia,

quae palam

osteudunt, has duas possessio ues episeopales fuisse, et ab episeopalibus bonis esse avulsas, quod Caesa-rea Maiestas potissimum seire desiderat. In quo punc-to Vestra quoque dominatio potissimum insudabit, et in eo, in quo versatur ius patronatus Episcopatus hu-ius, a priscis et Sanctis Regibus ei col latus, quo sine omni dubio per defectnm seminis monachorum, et e o -rum monasterio-rum desolationem nusquam alio devol-vi debent, quam ad suam originem, et ad suum cor-pus, ex quo fuerunt desumpta primitus, suffragantibus huc canonibus Sacris et Caesareo iure. Quia deticien-te causa, propdeticien-ter quam iit donatio (quod Sacri cano-nes dicunt), res donata etiam ad donatorem sive eius

legitimum haeredem et successorem revertitur. Quod videri potest in lege fitiali, capitulo de revocatione do-nationis, et capitulo similiter finali de donationibus libro I I I . Sed hic defecerunt et monachi et eorum claustra; videtur ergo causa etiam detecisse, et pos-sessiones illas iure ad Episcopatum revocari debere.

E t quia quum Capitalum possessionem Sercz a Cae-sarea Maiestate impetravit, possidebatur a praefectis Agriensibus. Caeterum eo tunc nonadocuit Suam Ma-iestatem, quod haec possessio fuisset Episcopalis, quodque ab Episcopatus bonis esset avulsa. Sed omni-no Episcopi omni-nomine suppresso, questumque, quod omnia eius bona hostes et factiosi possiderent, nec haberet quo se sustentaret, quum aeque tunc ac nunc omnibus suis bonis fruebatur, videtur idem Capitulum hic etiam commisisse, quod in judicio non erit

reticen-dum. Nam patet libro primo capitulo Super litteras, de Rescriptis, et libro eodem Dec. capitulo Postulasti similiter de rescriptis; impetrationem huiusmodi

bo-158

norum clici et haberi posse subreptitiam; quoniam om-ne id, quod suppressis iuribus eius. ad quem, quodpe-titur, pertineat, impetratur, tacitam quandam surrep-tionem Saeri eanones ferunt indueere. Sed Capitulum tacuit iura Episeopi, quum hanc possessionem

postu-lavit. Quid illud fecisse sit eensendum, videat judici-iiiii. Sed haee quum dominationi Vestrae sunt notiora, et Reverendissimum dominum Jauriensem, patrem me-um observandissimme-um, Jurime-umque Utrorme-umque peri-tissimum Doetorem habiturum est in hoc consultorem, qui mihi sie in omnibus favet, ac si quis alius, et ego plura de hoc non loquar, et patrocinium eius Reveren-dissimi domini omnino cum suo coniungat, ac sie de-mum prodeat in harenam. De statutione etmea etCa-pituli, quod habetur in Caesareis mandatis, quae non fuerunt nisi duo. Capitulum questum est et adhuc que-ritur, quod vi et sine statutione legitime memoratam Sercz occupassem; Ego vicissim id defectus in Capi-tulum contorqueo. Caeterum an ego legitime fuerim statutus, nec ne, relatoriae Conventus Jaszoviensis litterae testabuntur, quae sunt in specie apud Joan-nem Andreffy. Verum Capitulum ipsum, quod ex colo-uis ipsius Sercz et eius commetaneis authentica exa-minatione cognovi, nulla usus statutione pro Regni consuetudine ac legum observatione, dietae possessi-onis arripuit dominium; sed tantummodo per Septem suos confratres Canonicos: Ambrosium Alathyary Cantorem, Stephanum Missey, Petrum Madarassy, Benedictum Orossy, Stephanum Kys-Tallyay, Joanuem Meliceum Archidiaconum, et Gregorium Wachy, qui iam est mortuus. Idque ex commetaneis non admo-dum competenti et necessaria convocatione, vigoreque non aliarum litterarum publicarum, quam

donationa-lium. Quod credo, ipsuw quoque Capitulum 11011 reti-cebit; praesertim tunc, quum statutio in medium pete-tur. Videat itaque dominatio Vestra Egregia liter no-strum melius fuerit statutus. Ubi autem munit se eo Capitulum, quod per annum in pacifica dominatione possessionis memoratae, facile potuit; quum ego pri-mo anno ab inita Episeopatus huius possessioue vix vel miniinam partém eius rationum cognoscere et addi-scere potuerim; quum et nunc discam, restantque non pauca adhuc addiscenda. Credo itaque posse iure ex-cusari. Alioqui nescio, an praescriptio talis in eccle-siasticis bonis, praesertim inter ecclesiasticos obser-vetur; quandoquidem illud scio iuris esse, utsuccesso-res Episcopi cum integris iuribus antecessoribus suis succedant, possintque eorum omnia constituta abro-gare, quae vel ipsis Episcopis, qui succedunt, vel Epi-scopatui damnosa esse cognoverint. Alia, quae pro in-formatione Vestrae Egregiae dominationis ad eam scri-bere possem, 11011 invenio; tanturamodo et me, et meain causam singulariter illi commendo, rogoque, ut fra-terne agat, nec desit mihi in hac ipsa causa, qnam iu-stissimam inveniri confído. Restat de postremi man-dati erasione uno in loco: quae si quid momenti ha-buerit ad meam causam, dominatio Vestra Egregia ex protestatione mea coram Conventu Jaszoviensi, et plerisque militibus ac nobilibus Agriensibus solenni-ter facta,considerabit; quam similisolenni-ter ad Eandem in spé-cié misi. Et quia dicta erasio in praecipuo puncto com-missa sit, quo Capitulum inprimis nititur, ubi videlicet de violenta occupatione conqueritur; haud dubie res non caret suspicione falsificationis et violationis Cae-sareorum diplomatum. Sed et hoc iudicium Vestrae Egregiae dominationis viderit, et 110s habebit

commen-160

datos. Felixque et incolumis valeat. Agriae XII, Már-tii 1560.

X L I X .

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 169-174)