• Nem Talált Eredményt

tinet ad Praeposituram Minorem meae Ecclesiae, mox

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 161-169)

respondit: „Dominus Michael Heyczey, praesens Prae-positus, homo loci huius veteranus, ac aetate prope iam ultra Senium". Gravisus hoc responso, quod desi-deraveram fieri, quia sciveram, bonura senem hoc Lu-theranico naevo laborare; assurrexi, et oranibus, qui aderant, protestatus sura, et adnotari fcci ut rem in-dignissimam; quia a Capitulo etiam fuerat, aliquando antea commonitus, moveret Lutheranura parochum ex possessione, ad Ecclesiam pertinente; contempsit ta-men in hunc usque diem, nec fratribus parere voluit.

Sed quia hoc mihi excutiendum erit postea, ad Lutheranos redeo. Quibus in hunc modura custodiae traditis, et nobiles, et milites valde sunt perturbati, meque agminatim fere aggressi sunt rogare et adliuc rogant; ut eos, si hic pati nolim, saltem libere abire permittam. Nec adhuc quicquam exorarunt; quia nec ego sine forti cautione volo illos dimittere, nec ipsi eam cautionem deponunt, quam postulo. Et postremo eo erat Ventura, ut intra X X milliaria Hungarica cir-cum Agriam quaquaversus sese extendentia, nullibi, nec apud dominos Barones, nec apud nobiles, nec apud plebeos homines consisterent, docerentque sine expressa Caesareae Vestrae Maiestatis clementi vo-luntate et g r a t i a : utque liceret mihi in eos animad-vertere, si intra hos fines fuissent aliquando depre-hensi; idque cautionis praestarent pro illis pars me-lior militum ac nobilium, quod Lutheranorum fidei, quam nonhaberent non essem crediturus. Et nunc bis teruntur mihi dies de hoc; espectans clemens manda-tum, quidnara sira de illis facturus.

Milites autem etsi perturbati sint, et me initio terrebant, quod essent discessuri, ut inconditum

vul-10*

148

gus; declamitarintque non mediocriter varia; ego ta-rnen, praetenso clypeo mandatorum et voluntatis Cae-sareae Vestrae Maiestatis, usus sum artificio, nihil agendo violenter, meqne hinc excusando. quod ipse etiam eogerer; hinc blande eos alloquendo, ne falsis dogmatibus fidem haberent; ,,Lutheranismum nullum verae doctrinae fundamentum habere; unam esse Ca-tholicam Ecclesiam; in ea omnibus Christianis esse permanendum ; ab ea veram doctrinam esse petendam, et eius ritu sumenda sacrameuta; meque mirari vehe-menter, quomodo eucharistiam a laicis sumere aude-rent. Ceterum Vestram Caesaream Maiestatem nun-quam Lutheranismo Regnum hoc suum labefactari passuram: iamque esse aggressam ad hanc pestem tollendam et extinguendam. Ideo non tumultuarentur;

sed aequo animo accommodarent sese Vestrae Caesa-reae Maiestatis voluntati; cui ne ego quidem contrai-re volo; etiamsi me in frusta essent concisuri; quod tamen a fide illorum, qua mihi post Maiestatem Ve-stram essent addicti, non metuerem, ut a nobilibus constantibus, et sui honoris viris studiosis". Non pro-sequar cetera; sed videntur iam ferre rem seditius et cum silentio, apparantes nuncios ac litteras ad Vestram Cae-saream Maiestatem supplicaturi, ut praefatos Luthera-nos illis clementer dignetur restituere. Quod quum certo sciam, Maiestatem Vestram Caesaream non facturam ; tum ipse etiam humillime supplico, ne id illis concedat, postquam huc tantam rem perduxi, et sperandum sit, in his partibus hoc perniciosissimum seminarium haerese-011 disiici et tolli posse; si Maiestas Vestra Caesarea alio

etiam quopiam maiore me clementer instruet suo remedio. Nam et colonis meis mandavi; ut parochos quaerant, qui missas celebrent ac Catholici siut, et

militibus edLxi, mecuui uon mausuros, nisi Catholice Christianos; quod institutum Vestra etiam Maiestas profiteretur. Sie iam, ut attigi superius, quieti inter nos sumus; et videntur mihi omnes iuxta suum offici-um sese teuere; quia praefeetos habeo bonos viros ae maturi ingenii, et mihi obsequentes.

Sed intra hos dies accidit etiam aliud; nec satis scio, an ex hac controversia; quamquam suspicer.

quod ex ea. Convenerant milites cum nobilitate in unum locum consulturi. quosnam essent missuri ad Caesaream Vestram Maiestatem nuncios, et de im pensis confereudis, et querimoniis de me componen-dis. Ibi audio, quod, nescio. quonam vinculo mutuo se-se obstrinxerint. Et paullo post iuvenis quidam nobi-lis milesque, et annorum circiter 26, WolfgangusBer-nartffy, colloquens cum duobus aliis nobilibus, pro tú-lit tale verbum: „Quod brevi haec arx Agriensis fu-tura esset in potestate Joaunis Regis filii". Quam vo-cem alter ex iis quum adliuc ea die detulisset ad meum vicarium ut improbam, et vicarius ad me;

utroque mox singillatim accersito quaesivi, an idfuis-set verum; fassique ambo. quod ab eodem iuvene id verbi audisseut. Nullaque mora negotio data, contuli cum praefectis meis Clemente Reghy, etStephano Zol-thay, et re, qualitercumque fuisset a iuvene progressa.

iussi eum detineri et in custodiam couiici. Jamque in quaestionibus cum eo sumus. et fatetur; quidpiam si-mile quod dixisset ex concordia. quae nunc tractatur cum Joannis filio. futurum hoc; quia ad Tokay etiam Cassoviam audisset illi concedi. Hac tamenresponsio-ne non contenti, maiora exprimere contendimus, non emissuri eum interim, dum res tota pateat, et ex sene hoc habuerit, an aliuade, cognoscainus; quidque

Ve-150

stra etiam Maiestas fieri gratiose mandabit. Eram ce-laturus hoc praefectos meos, misso ad Caesaream Ve-stram Maiestatem iuveiie cum litteris, ut, eo igiiorante istic examinaretur; sed mutavi sententiam, ne praefec-ti offensionem aliquam accepissent, quod huiusmodi cum illis etiam non communcavissem. Idque animi mei quum dixissem illis; egerunt mihi gratias. Atque hoc etiam sic se habet. Et quum milites videant, me eti-am in huiusmodi animadvertere non dubitare; magis videntur componere se adobsequendi officium, et leges non dare, sed ferre. Ideo quicquid Maiestati Vestrae Caesareae visum fuerit pro Catholica religione hoc in loco reparanda et conservanda deresponso militibus«

immo et colonis ineis faciendo, quibus etiam permisi, ut pro bis ipsi quoque ad Vestram Caesaream Maie-statem mittant; credo, clementissime Imperator, quod secure poterit Alioqui ruet hic totius Catholicae reli-gionis et nomen, et reverentia; si vel tantillum illis indulserit. Faciendum tamen illud humillime et cum venia sentirem, militum utique habita aliqua ratione propter hoc confiniuui; nimirum emittendos eosdem Lutheranos in gratiam eorum ; sed sic, ut ultra X X abhinc milliaria ablegentur, quod ipsi milites et nobi-les pro illis postulant, ferantque liic parochos et concio-natores Cafholicos; quod initio non esset cum illis agen-dumacriter; quia malum est magnum et valde iam late alteque radicatum. Etinterim, si Maiestas Vestra man data etiam daret, ut ceteri quoque et domini Praelati,

"et Barones, et qui latiores habent ditiones. quilibet loco suae mansionis ad X X milliaria hoc genus pe-stium propelleret; sperarum, religionem Catholicam intra breve tempus convalituram et sumturam vires;

quod sublatis seminariis huiusmodi, stirpes facilius in

subditis eonvellerentur. Fiant alioqui omnia, uti Cae sareae VestraeMaiestati, et prudentissimo suo iudicio fuerit visum. Dignabiturque mihi, quam cellerrimefie ri poterit,dementer mandare, quid de hoc utroque lie-gotio erit mihi, ac praefectis nieis faciendum. Deus Optimus Maximus Vestram Caesaream Maiestatem incolumem et felicem conservet. Agriae 21. Febru-ari* 1560.

X L VI.

Oláh Miklósnak Verancsics Antal

Ad Reverendissimum Dominum Strigoniensem.

Meminit puto Reverendissima dominatio Vestra, quod anno superiori petierim ab ea quaspiam decimas, P08011Í0 vicinas, quo quum istliic esse me interdum oporteat, liabeam paratum victum. Qui quum nec in istis partibus facultas mihi sit ulla, qua vivere commode possem, nec sine maximo negotio, et maximis sumpti-bus hinc istliic anona convehi possit, propter longitu-dinem et difficultatem itineris, hoc remedio utendum est mihi, ne in curia vei esuriam, vei ex foro dumta-xat vivam, et prodigam maiorem quam liabeam pecu-niam. Decimas autem has, licet mihi dominatio Ve-stra Reverendissima promiserat. datae tamen 11011 fu-erunt, causa partim meae abseutiae, partim servitoris mei incuria, qui eas curare debuerat. At ne nunc quo-que simile incommodum mihi contingat, denuo

Reve-1560. febr. 2.

152

rendissimam dominationem Vestram rogo, idque tem-pestive qui (lem, velit mihi locare pro instanti anno possessiones Kochard, Terlyngh, et Prugya solitis su-is pretisu-is, quae ubi primum Deo volente Viennam re-diero, eurabo integre deponenda. Nec praetermittam suae hoc erga me tum gratiae, tum beneficii solitis meis obsequiis promereri. Sollicitabit autem deputati-onem illarum Andreas Dalmady hospes hospitii raei Viennensis. F]t quia opus est mihi pane, vino et ave-na, intelligo has decimas haec mihi omnia suppedita-turas non incommode, quas iam nominavi. Ideo ne ne-gentur mihi, vehemeter oro. Petoque, ut de domo eti-am, qua sollicitor Posonii mihi conferenda, meminis-se non gravetur, et felix valeat Agriae 21. Februa-rii 1560.

X L VII.

Rapicius Endrének Verancsics Antal.

Mangifice domine et fráter mihi singulariter obser-vande. Ad 28. diem Januarii accepi tuas et Aonii Palea-rii nostri litteras, cum lucubrationum eius libello; ce-pique summám sane et singularem voluptatem, quod in tanti viri tamque eruditi 11011 soium notitiam, sed etiam in calamum pervenerim. Et magnopere vellem, mihi crede Rapici, posse hic uberius de eo dicere, quod et hominem amem, et ingenium eius magni faci-am luculentum et elegáns, si mihi paulo largius a mi-litari et a forensi huius loci cura otium daretur. Nec

1566. f e b r . 21.

de spirituali queror, quae mihi iucumbit ex officio, nec illi deesse possum sine piaeulo. Verum ne ipsi quoque sat aliquando sufficio, adeo totis horis incur-runt in me infinita negotia De quibus obiter. At ex epistola, quam ad me dedit Palearius. doctissima, non alium animadverti, perspexique eius genium, quam quem diu iam ex aliis scriptis illius meum ipse con-eeperam Illudque facile eloqui audeo, ne vivam, si quis a multo tempore scripserit ad me suavius, docti-us, gravius. Sed quia satis iam a me encomiorum bá-buit Palearius, ut quem etiam modo nun quam nomino sine praeclara suae virtutis laude, ad officium venio, quod atnbo nos illi, ea quidem certe debemus exhibe-re fiele, qua nobis ipse illud imposuit. Quoniam igitur diem reditus mei Viennam ob iam memoratorum negotiorum multiplicium concursum, quibus in hoc conti -nio distineor, nequeam certo vel significare, vel polli-ceri; librum quem Caesareae Maiestati, domino no-stro clementissimo dedieavit, ac misit, exhibeas bonis avibus licebit; nequeo tamen non dolere graviter, quod vel hac ipsa causa 11011 istic sim , quo tam insi-gnem operám, et meae in Palearium benevolentiae ar-gumentum declarare potuissem. Quod quum mihi impu-tari non debebit, tum ut me apud hominem amicissimum, et cui presto esse Semper cupiam. quiequid me voluisset, excuses diligenter, etiam atque etiam oro. Et tametsi Josephum Salandum, libri istius exhibitionem non opor-tebat impedire, veritum existimationis meae aliquam offensionem ; cui meritum liuius officii debebatur, quod, ut primarii et flores et fruetus soleant esse gratiores recenti sua novitate, quam ubi copia affluxerit. ita sa-ue et lucubrationes huiusmodi doctorum hominum, si (quod dici solet) ex proelo quasi calidae oblatae

fue-154

rint; nescio quid et singularis, et gratissimae afferunt voluptatis, lion possum tarnen 11011 utique laetari, tanti me fuisse habituma Salando, innno profeeto etiamabs te, qui ambo isto prudentissimo vestro consilio, et be-nevolentiae erga me vestrae testimonio 11011 obseuro, quod sum, quoad vixero, sacratissimum Semper liabi-turus, multum mihi tribuisse videamini. Sed bene ha-bet, postquam sie aceidit, ut amor noster mutuus hoe etiam utrique nostrum constiterit cumulatius. De Pon-tifice Summo, eoque tum re, tum nomine Pio, tamque Sa cratissimo Imperátori nostro bene affecto. 11011 est, quod multis agam. Et hoc me pluribus respondisse, et laetitiae plurimum accepisse existimari volo, quod paucioribus respondeam ; quippe quod nesciam, quid mi-hi a cunabulis ipsis laetius, quid gratius, quid denique exoptatius acciderit. Et faxit Deus, ut respondeat pu blicis Catholicorum votis, et Ecclesia diu desideratum patrem ac pastorem in Sanctitate eius experiatur, et re-surgat. Quae ex Hispaniis sunt, placent. Quae ex An-glia, vellem magis ex sententia. Et nisi haeserit il lud Regnum in Imperatoris nostri consilio et gremio, vide mox, in quae incidet disturbia ambitione quorun-dam Prineipum mediocrium, et qui placentia ex sese íIli pollicentur, minime sane solida et salubria. Et ele-műm quod Rapicio meo imperem, qui tantopere operam, et diligentiam, et in gerendo more celeritatem suam mihi pollicetur , de quibus nunquam adhuc dubitavi;

hoc est, amantissime Rapici, quod impero, ut iirmissime habeaspersuasum.tuammihiamicitiam essecarissimam, meque esse cupidissimum consvetudinis tuae suavissi-mae, utque utaris vicissim Episcopi Agriensis et vo-luntate, et rebus tuo arbitratu. Vale et vive felicissimus simul, et honoratissimus. Agriae 21. Februarii 1560.

In document XIX. HUNGARIAE HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 161-169)