• Nem Talált Eredményt

Testvére Péternek Verancsics Antal

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 129-133)

Ad Petrum fratrem.

Ex tuis litteris, quas ad me X I X . Novembris superioris anni dederas, quinque potissimum intellexi : quod in maximas difficultates ob inopiam devenisses ; quod communis nostra cognata esset tibi iniquior ;

1566. mart.

quodque uxorem velles ducere, et ea tibi ex filiabus eximii doctoris Hieronymi Hermolai Arbensis promit-teretur; petebasque postremo, ut id coniugii liceret tibi per me contraili. Sumrnis insuper et conditionem ìaudibus extuleras, et adieceras, quod hoc ipsum coniugium omnia abunde comitarentur, quaecunque requiri soleant in huiusmodi contractibus.

Igitur ut paucis tibi ad omnia respondeam, ne adirne etiam pietas mea tibi deesse videatur, adclam-que no vos quoadclam-que stimili os ad persistendum in disci-plina, ad quam te diu iam necquiequam 11011 solum educo atque imbuo, sec! etiam studiosissime excolo;

memineris, quod instanter hortabar te, ne intempestivo ilio tempore concederes ili patriam, atque hoc maxi-me, quod praevideram ex ingenio tuo, te haud dubie cum cognata nostra concitaturum iurgia, quod tibi minime licebat absente marito eius; quodque in varias rerum tuarum angustiai esses deventurus, propter quum sumptuum tenuitatem, quos tibi recedenti de industria perexiguos dederam, quo te sic etiam ab ea voluntate avocarem, tum etiam, quod omnino re fami-liari nulla pollebas. Esto quod iam eludimi ex me cognoveras, quanam ratione totum tuum statum pro-movere et commodare institueram, ubi primum hoc tempore Micliaelem fratrem nostrum expedivissem in patriam. Quae omnia, quum meum erga te et pillili et paternum aninium declarent, poterasque etiam ex aliis non obscuris argumentis de meo erga te animo et munificentia esse certissimus, quum te et honeste et liberaliter habebam ; cur mihi 11011 parueris ? cur 11011 meis, sed tuis non consulueris commodis, lionori, existimationi ? At quia sequutus, me invito, insaniam, immo et inscitiam tuam, potius iuvenili levitati tuae,

quam monitis atque hortamentis meis gerere morem volueris, quicquid malorum ac aerumnarum domi in-curreris, tibi ipsi adscribas; et feras, quod quaesieras.

Omnia enim praedixi tibi. Quare, si non caveris, aut mature saltem animadverteris, ratem tuam cursum tenere in scopulos, eoque illum converteris, unde sol-verà» ; tua culpa est, quod in obvium incider is nau-fragium.

De cognatae autem nostrae iniuriis falso quoque lamentaris; et potius tu es criminandus, immo etiam damnandus omnibus calculis, qui nec mei, nec mariti eius, qui aberat, ratione liabita, impudentissime et magna cum utriusque nostrum, ac totius cognationis et domus nostrae oifensione, per judiciorum fora eir-cumduxeris illam, et adigere conatus es, ut ea tibi de baereditate bonorum partem tuam demonstraret, et facultatem eius faceret. Qui quam amentis et vesani hominis conatus fuerit abseilte Michaele, sine quo id nundinarum peragi minime poterat ; credo, quod iam tute etiam bene cognovisti, sed nonnisi tandem re-prehensus de errore ineptissime perpetrato. Ac tibi ut clarius etiam eloquar, quod liuc facit, expeditque, ut intelligas. Nonne dixeram tibi, ut eiusmodi cameri-nam ante tempus non moveres, et caveres diligentis sime, ne quid manifestae simultatis cum Michaele inires, quoclqueitame eundem esses habiturus succes-sivo dehinc tempore, quem liactenus habuit ipse Mi-chael. Et praeterea, quod ego essem et lites vestras dirempturus, et compositurus omnia (in utrumque vestrum liberalitate mea derivata, atque etiam bene-ficio Dei effusa), quaecunque dirimenda et compo-nenda inter vos incidissent. Itaque quum hoc etiam incommodum, ut praemonitus, evitare facile poteras,

quis tui miserabitur, ubi coeperis frustra recuperare velie, quod prudens volensque amiseris ? Quapropter cesses imposterum molestus esse domui Michaelis, teque sic omnibus diebus erga illam geras, ut te 11011 alienimi, sed suum aguoscat, meque magis ac magis contra te 11011 commoveas, neque eo intemperiis tuis impellas, ubi in me poteris patrem et benefactorem

amittere.

De cura vero tui connubii, quod alioqui valde intempestive urges, non offendor. Nec enim video te ad aliud esse comparatimi, quam ad genus propagan-dum. Sic tamen illud te propagare veliera, ut prius ingenium, mores et vitam tuam in meliorem frugem dirigeres, quo tales nepotes ex te susciperemus, cum quibus, ut tecum, non laboraremus. Verum quae mihi de tanti viri filia recensueris, admodum placuerunt et assentior tuae in ea re, quam desideras voluntati, laetatusque affinitate domus eius, et nostrae gratulatila 11011 mediocriter, ubi nimirum in eam talis generis nurum videro successisse; omnino tamen volo interini, ut a sponsalitiis tamdiu supersedeas, donec omni ex parte rem familiarem tuam, de qua multa a me iam dudum audisti, sic instituero et expedivero, ut quum ad te sponsa ipsa deducetur, neuter vestrum erube-scat, et modum liabeas, ut potius tu uxorem tuam nutrias, quam ipsa te. Sed liaec conditio, de qua me tam ampliter imbuisti, quam sit nobis futura constans, nondum piane intelligo. Quando litterae quoque alio-rum nuncient mihi, alio te induxisse aiiimum ; meque et liae et tuae ita distinent, ut omnino ignorem quid credam, et interim de soliditate genii tui dubius, maxime etiam metuam, ne, ubi et mihi, et doctori Hermolao, viro a me magni Inibito, verba dederis,

il lud tandem tuo solius arbitratu arripias, quod nec nobis arridebit, nec succedet tibi ; et tu falleris impri-mis, ubi me tuis istis ineptiis, quas ego il agiti i nomine appellabo, pertui baveris, atque etiam offenderis. Vide igitur, quid agas, et in his ita procedas, ut quicquid debebit fieri, a iudicio et deliberatione mea opperiare, Nec vel in liane, vel in illám partem, quantumvis lionestam, decoram atque optimam, accedas, nisi me consulto, et consensu meo expectato, quem tantopere et postulasti a me, et pollicitus es, nihil te ante ingres-surum, quam ipsum meum consensum impetraveris.

Secus si feceris, scias te eam facturum rerum tuarum iacturam, quam, quoad vives, deplorabis. Vale, et con-siliis utere non poenitendis. Posonii XII. Martii 1566.

XL V I I I .

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 129-133)