• Nem Talált Eredményt

Piopius Dénes modrusi püspöknek Verancsics Antal

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 105-112)

Ad dominum Modrussiensem pro exemplo.

Ad binas litteras Reverendissimae dominationis Vestrae, quas 17. et 28. Septembris dedit, respondeo.

MONOM. HDNG. HIST. SCRIPT. XX. 7

15G4. oct. IO.

Porro ubi gessit curam, quo de rebus Benedicti Orossi Arehidiaconi et Canonici mei nunc defuucti, pacifice cum domino Magocby transigeretur, bene quidem fe-cit. Sed quonam pacto idem debeat sese gerere me-cum, cum Capitulo meo, et circa iura mea ecclesia-stica, dudum ei in instructione sua a Caesarea Maie-state praescriptum et mandatum e s t ; undesinobiscum sinceriter, amice et pro aequitate, citra vim, atque iniurias, velit agere, auscultet Principibus, et ex ea-dem instructione sua discat, neque trahat identiea-dem in controversiam, de quo dudum est satis dare modus, ordo et ratio instituta.

In eadem igitur instructione eius, ac in transac-tione mea, non est, ut ei liceat haereditates ecclesiasti-corum hominum arestare et intercipere fisco nomine Principum ; inhibitus etiam ibidem est ab usurpatione quartarum altarium et parochiarum, quae sunt mei juris patronatus, nec sequuntur proventus episcopales,

de quibus solis transactum est; similiter de vineis, quae coluntur meo nomine, in eadem ipsa instructione eius expressum est appertissimis verbis, nimirum ut si aliquam ego obtinerem, quae ad Episcopatum pe-culiariter pertineret, ea ego carerem, et ipsius Episco-p a t i Episco-proventibus relinqueretur. Sed quum hactenus Episcopatus Agriensis nullam huiusmodi peculiarem vineam habuerit, aequum est, ut lias, quae coluntur, mihi dominus Magocby non attingat. Mandatum quo-que illi est proxime, ut, si pagus Syrez non est de corpore bonorum episcopalium, abstineat ab eo sese dominus Magocby, et illum mihi cedat; cuius ratio quomodo habeatur, Reverendissima dominatio Vestra optime novit ; quam, ut illi edisserat, operae pretium erit.

Jubetur quoque in eadem ipsa instructione sua satis rigide, ut omnino se non ingerat in officia Epi-scopi; sed curet duntaxat railitaria, et quae spectant ad custodiam arcis ; unde manifeste constai, non eius esse muneris, nequc studii, constituendorum parodio-rum et praedicatoparodio-rum per Episcopatum menni, nisi si loca et hospitia veliinus in eo dare haereticis, quibus ipse iam et arcem istam afflictissimam fecerit perviam et familiarem. Idque etiam contra eiusdem instructio-nis suae et transactioinstructio-nis meae vigorem, sic ut non possit dicere, falsis me querimoniis de huiusmodi ex-cessibus eius sollicitasse Caesaream Maiestatem.

Quae quidem non soìum Agriae, sed toti Regno manifesta sunt, perscribunturque ad me, non ab iis de quibus ipse suspicatur, sed certe ab iis, quos ha-bet proximos, et a quibus nihil metuat, quique etiam publice audent obloquì mihi, et iniuriis me affìcere, ut statui et rebus suis consulant. De quo, ut ego non doleo, ita et Reverendissima dominatio Vestra id sciat sola, parcatque bonis viris a periculo ; quia tales, tametsi sint Nicodemi, conservandi tamen sunt, etiamsi nos in occulto ament, dum ament, et studeant nostris rebus vel solis animis

At Magnificus dominus Magochy estne immú-nis ab bis, de quibus ego conqueror, Reverendissima dominatio Vestra ex his intelligat, quae sunt illi quo-tidie in oculis, mihi vero in auribus ; nec propterea falsa esse dici debent, quia non sunt visa, quodque auditus saepenumero falli soleat. Verum cum ultra aedes meas, et quartas, et vina, et dolia vacua, et triti cum, et foenum, et pecora, et quicquid demum istic in victualibus habui, sibi usurpaverit ; homo ami-cus, de quo tanta mihi, meaeque Ecclesiae, et frati ibus

7*

meis pollicebar, praeteritis quorumdam virorum magna necessitudine mihi coniunctorum personis, quos com-petitores babebat istius officii, omnibus iilum prae-tuli, etiam tot de ilio apud utrumque Caesarem dictis laudibus. quot adhuc de nullo liomine feci tanta diligentia, nec tanto studio, aliis officiis meis in eum collatis, in aliud tempus ad commemorandum dilatis ; quaeso, frater mi, quid excusationum possit in medium afferre, ut sit satis excusatus, suamque erga me.

quum amicitiam tum etiam gratitudinem merito com-mendare et comprobare valeat?

Sed ne omnia intentata relinquamus, Reveren-dissima dominatio Vestra petat, ut ei eandem instruc-tionem suam producat, totumque contextum eius con-ferai cum querimoniis meis ; postea videat et iudicet, an falso fuerim conquestus ; tandem rebus bene omni-bus cognitis et excussis, ac etiam ob oculos ei pro-positis, experiatur, si induci poterit, ut aequi rem habeamus ; si minus, sciat, me cum ilio non pugnatu-rum, acturum tamen cum Caesarea Maiestate, a qna omnes pendemus cum transactionibus et instructioni-bus nostris, praesertim qui illi obedientes simus.

Nihilominus dominus Magochy non debet indi-gnari, quod questus de ilio fuerim ; qua quidem que-rimonia ipse potius excusatur, gravanturque domini Commissarii, quorum mandato coactus fuerit eiusmodi in me committere. Et meminerit, quoties dixerit liomi-nibus meis, et scripserit etiam mihi, se non usurpasse mea, imo ne transactionem quoque meam servare omisisse motu suo proprio, et sua causa, sed com-missione eorundem dominorum Commissariorum ; ve-rum si illi vel unicum mandatum a suis Maiestatibus dari curavissem, subito eo mandato lecto de omnibus

ita mihi responsurus esset, ut in posterum tarn de restitutione ablatorum, quam de observatione trans-aetionis nullam eonquerendi causam essem babiturus.

Ideo si revera amicus est nobis, verbo suo stet, parte sua contentetur, et sit nobiscum in bona amicitia, concordia, charitate. Quia si scivissim haec mihi, imo nobis de eo eventura, profecto alius Agriae prae-sideret. Sed iacta est alea ; fieri tarnen consuevit, ut qui hospites aegrius, molestiori animo, vultuque minus lepido excipiunt interdum, eosdem postea melius ha-bent. Utinam sic et, de domino Magocby videamus.

Quod si citra strepitum poterit confieri, gratum erit ; si vero nequiverit, certum est, non defuturum me mihi.

Verum ubi de inventano rerum Orossij meminit, quod accepi a Jacobo ; credat, me non esse sollicitum de bonis Orossij, ut qui haereditates fratrum deceden-tium ex hac vita nunquam captaverim ; sed de incolu-mitate jurisdictionis et juris patronatus mei, immuni-tatumque Ecclesiae meae. Ideo Reverendissima do-minatio Vestra euret adhuc tentandum, si commode poterit de bis transigere, et ab eodem domino Ma-gochy responsum serium obtinere. Neque sileat, rogo ; quia plerumque tacentes et suffugientes succumbunt, fiantque praeda hostibus. Unde si dominus Magocby nullo pacto volueritredire nobiscum ad officium suum, qui tantopere nostro honoratur; significet mature, ut ego etiam magis serio incipiam succurrere nostris rebus, et statui nostrae Ecclesiae.

Perinde, ut ad illud quoque domino Magochy aliquid respondeam iocose, ut iocose ab eo est propo-situm ; in quo de concionatore suo agit, et dicit, ut potius velim tres Comitatus ultra Tibiscum amissos recuperandos curare, quam dolere, domum illi in

op-pido meo Agriensi datam esse me invito. Haec admo-nitio bona est, et eoncernit omnes Regni Ordines, qui patriam salvam velint. Seiat tarnen dominus Magochy,

quod plura in Regno Hungáriáé hoc nostro et suo aevo laici homines, quam ecclesiastici amiserunt.

Ceterum eosdem Comitatus illi recuperent, qui per-diderunt. Nec in me id reiiciat molis per scomma.

Verum si ego, qui sum sacerdos, expeditioni illi prae-fuissem, nequaquam sane tam cum parvo milite tanta tentavissem, fuissemque obviam tam numeroso militi ; neque Zathmariense municipium, quo tota ditio Maie-statis Caesareae ultra Tibiscum stabat, rusticis tenen-dum commisissem, educto ex eo militari praesidio.

Sed sic Deus castigat homines, qui suis serviunt cupi-ditatibus, nec parcunt miseris populis eius.

De tribus autem Comitatibus non attigit eorum numerum; quia si mature illic amissa non recupera-buntur, et patiemur rem et dominium Joannis filii ad Tibiscum usque promoveri, supra XIII amittemus.

Utinam postea non ea etiam trahantur in periculum, quae sunt nobis eis Tibiscum ; de quibus ego quam saepe et scripsi, et loquutus sum, imo etiam prope declamavi, summa fide studens rebus Sacrorum no-strorum Principum. Sed si ea non sunt in considera-t o n e habiconsidera-ta, uconsidera-tique muneri econsidera-t fideliconsidera-taconsidera-ti meae saconsidera-tis- satis-feci. Nec de his plura modo, ea tantummodo referet domino Magochy, eumque dominum nomine meo salutabit.

Quod vero attinet ad reliqua ; de meo reditu et de congressu nostro habuit iam ex proximis litteris meis. Audio quoque, quod ad 25. diem mensis huius funus Caesareae Maiestatis Viennae in Sancto Ste-phan o celebrabitur ; deinde corpus Pragam

transfere-tur. Cum quo aiunt Caesaream quoque Maiestatem Maximiliani, domini nostri clementissimi, abituram.

Prius tarnen audientur Oratores Veneti, qui in dies centum nobilium patricii ordinis equitatu comitati ex-pectantur ; eorumque alter condolebit Suae Maiestati de paterno obitu, alter vero gratulabitur de

promotio-ne eiusdem ad Imperium. De Turcis taceo; quoniam de illis, et quae nos hic, et plura istic etiam vos audi-tis. E a tarnen, quae nos habemus, piena sunt metus et moeroris. Faxit dominus Deus, ut eos conciliari possimus ad pacem. Quod autem habeo ex Italia, cognoscit ex inclusa scheda. Res sane horribilis, quae dicetur totum orbem terruisse, ut ostentum mirificum, et irae Dei argumentum manifestum ; quo utinam ubi-que, maxime vero istic redeant multi ad poeniten-tiam ; idque non exemplo suo, sed alieno, quicunque sapere et cauti esse voluerint. Reverendissima autem dominatio Vestra quod convaluerit, admodum laetor^

hortorque et eandem, ut curare velit, quo etiam con-firmetur, et non moriatur prius, quam aetatis reliquae aliquot lustra nobiscum felicius in vita exigat, ac diu incolumis vivat. Ex Turocz X. Octobiis M. D.

L X I I I L

XLI.

Maximilián királynak négy királyi tanácsos kik közt

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 105-112)