• Nem Talált Eredményt

Magócsy Gáspár mint Eger vára ujonan kinevezett pa- pa-rancsnokának utasítása

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 48-55)

Instructio Magnifico fideli nobis dilecto Gasparo Magoehy Corniti Comitatuum Bekes et Torna, et in praesentiarum Agriae designato Capitaneo nostro, data super negotiis in hoc officio summa fide et dili-gentia expediendis.

Ferdinandus etc : Primum est, quod idem Ma-gochy propter eius dexteritatem reique militaris peritiam, et infracti animi constantiam, in Capitaneum nostrum Agriensem hisce creatus, constitutus et depu-tatila, in hoc suo officio, Agriam ipsam plurimum importantem, nec noii Turcis et aliis adversariis no-stris diu iam exosam, cum omnibus eius attinentiis integram et incolumem nobis, atque Regni nostri Hungarici Coroiiae conservare studeat, et in liac parte spei nostrae de eo conceptae respondeat.

Secundo. Hancipsam arcem, eiusque pertinentias et redditus absque speciali permissione nostra nemini quovis modo cedat ; quam nobis vei Serenissimis libe-ris nostlibe-ris, in hoc nostro Hungáriáé Regno nobis le-gitime successuris. Qui cum eam quandocunque repe-tierimus, sibi non sit integrum seu licitimi, in cessione

1563. dec. 10.

vel resignatione iillam difiicultatem aut tergiversatio-nem facere.

Tertio. In hac nostra arce vel eius oppido, or-dinarie praesidium quadringentorum equitum et tre-centorum peditum alat. Et ex Iiis centum et quinqua-ginta equites sub eiusm et, centum item sub vicegeren-tis sui vexillum, reliquos autem equites sub tres aut plures. si ita sibi videbirur, primarios, militari scien-tia et gravitate pollentes, de quorum fide, dexteritate et integritate non sit dubitandum, distribuat. Singulis item centenis peditum suos waywodas idoneos et pro-batae fidei homines praeficiat ; adhibitis timpanistis, tubicinibus et vexilliferis pro more militari ad tantum equitum et peditum numerum necessariis. Et sub hoc ordine atque apparatu tarn equites quam pedites a primordio officii sui, quamdiu in eo manserit, singulis tribus mensibus lustrandos exhibeat commissariis 110-stris, quibus huius rei munus pro varietate temporis demandaverimus.

Quarto. Concionatores amovendo vel introdu-cendo, sive vero Ecclesiae ritus et ceremonias abo-lendo aut mutando, in religionis negotium sese non ingerat, militibusve aut aliis eius jurisdictioni subie-ctis eandem potestatem non faciat. Quin imo liane curam iis relinquat, quibus ex officio incumbit; hos etiam tueatur et defendat, quando eos alii in eiusmodi eorum officiis offendere, impedire aut perturbare conabuntur. Insuper blaspliematores, violentos, et aliis bis similibus vitiis notatos. inter milites, cives, seu inquilinos non ferat; sed debito modo in exem-plum aliorum tales puniat, ut simul honos Divinus et bona disciplina foveatur. In bona item Capituli Agri-ensis, seu aliorum ecclesiasticorum vel nobilium circa

Agriam residentium sese non ingerat, hisque iniuriam aut vim non inferat, nec a suis inferri patiatur. Cives denique oppidorum ad Agriam pertinentium juribus^

privilegiis et libertatibus, praeter id, quod pro ipsorum-met conservatone ad arcis sustentationem praestare debebunt, non deroget. Sed his omnibus pro more boni Christiani patrocinetur ; tunc Divina sua Maie-stas contra nominis sui hostes, ipsius et militum cona-tibus sine dubio successus felicissimos largietur.

Quinto. Inducias, quas cum Principe Turcarum iniviinus, candide observet, eruptionibusve aut ullis aliis mediis, hostibus infringendi eas materiam non praebeat; pedites item vagabundos et praeda viventes, non foveat; quinimo mutuae tranquillitati studeat.

Et ut milites, cives, et reliqui suae potestati subditi idem faciant, sui officii authoritate omnino efficiat, in eos graviter animadvertendo, qui hoc nostrum edictum excesserint; de reliquis vero finium nostrorum prae-fectis et inhabitatoribus inducias quo vis modo violan-tibus, nos edoceat, et in eos animadvertendi curam nobis relinquat. Sin autem Turcae bis omnibus non consideratis in ditione nostra milites seu subditos no-stros opprimere, aut n o v i s e t a d i e firmataram inducia-rum inconsuetis contributionibus seu servitiis onerare conabuntur; tunc eos hostilimodo persequi, capere et interi)cere poterit. Et si hoc modo praedam aliquam obtinebit, levata pro se eius praedae ad summum tertia parte, residuum militibus de more et consuetu-dine ipsorum distribuendum relinquat; signantervero passas, zanczakos, et begos, si qui caperentur, nobis retineat atque transmittat.

Sexto. Agriae fortificationem colonorum opera, absque nimia tamen eorum gravamine, summo studio

prosequatur, et citra eara aedificia principaliora et plus necessaria Semper primo absolvat; nova vero absque praecedente deliberatione architecturae pe-ritorum per nos illuc mittendorum, quotiescunque

de Iiis moniti fuerimus, non aggrediatur ; liorum item sententiam postea in aedificatione reeta imitetur. Et quia eiusmodi fabrica absque paratis pecuniis, quibus opificibus, lapicidis, fabris, carpentariis et Iiis simili-bus solvatur, nec non instrumenta fossoria, funes, fer-rum, et reliqua materia ematur, continuari prorsus nequeat; ideo ipse Magochy ad hos usus eam pecunia-rum summám singulis annis fideliter impendat, de qua Commissarii nostri eo ablegandi, visa aedificiorum absolvendorum qualitate, cum eo convenient; de his etiam pecuniis singulis annis rationes reddat; et, si erit opus, exhibeat, quid quolibet anno aedificarit, numquid facti labores pecuniis impensis respondeant.

Septimo. Ad eventum inopinatae obsidionis in arce reponat, atque assidue in promptu liabeat, eam omnis generis victualium copiam, quae justo eius praesidio, si non ultra, ad minus tamen sex integros menses sufficiat. Et si ea interdirai propter vetustatem divendenda, aut recentibus commutanda erunt; iis temporibus id faciat, quando sibi nullum obsidionis periculum incumbere videbit.

Octavo. Procuret sedulo, ut bombardae, globi, pulveres et reliqua instrumenta bellica, non bine inde in arce disiecta iaceant, sed in idoneo, et quoad eius fieri potest, ab ignis periculo remoto loco existant.

Praefectus etiam eiusmodi nervorum beHicorum, et reliqui bombardarli, in confìciendis ignitis, renovandis confortandisque pulveribus, et his similibus officium ipsorum faciant. Et si in globis, ferro, funibus,

instru-mentis fossoriis, et buiusmodi rebus defectus reperie-tur, ipse eum istic resareiatex proventibus arcis, cum ei non desit in Districtu Scepusiensi rerum istarum comparandarum copia; signanter vero salnitrum ab illorum locorum incolis, qui illud contribuendi occasio-nem habent, inter quos praecipue Debreczenienses commemoramus, potius quam pecuniam exigat, et eius competentem quantitatem in Agria ad futuros belli usus reponat ; et si quid erit residuimi, nobis ad reli-quorum finium nostrorum usus impendat, quemadmo-dum bisce nostris eius rei exigendae potestatem sibi dedimus.

Et quia manifestum est, Agriam in eum statum devenisse, ut semper idoneo et sollicito capitaneo summopere egeat; ideo ipse continue, maxime vero obsidionis tempore in ea manere, neque insciis nobis inde quopiam discedere debeat.

De sumptibus vero ad praescripta omnia et sin-gula praestanda, ut se praestiturum promisit, et re-versalibus suis litteris confirmavit, necessáriis, Con-siliarii Camerae nostrae Aulicae cum eo conveniant.

Cuius tarnen conventionis articulos itidem manu et sigillo nostro roborabimus.

Ceterum ipsi liane quoque facultatem dedimus, quod in primordio sui offìcii equites et pedites prae-scriptos, eorumque capitaneos, ipsemet assumere, et qui ei in rebus ad nostri et Regni emolumentum spe-ctantibus non obediunt, vel quovis alio modo excedant officium, sive primarii viri fuerint, sive gregarii mili-tes, ex sententia bonorum et legis peritorum virorum, primarios viros iuxta qualitatem delieti punire et exauthorare possit; dummodo quod quos dimiserit, et propter quod delictuin id fecerit, quem denique in

dimissi locam substitiiere velit, nobis qualibet vice significet.

In eonstituendis etiam et perquirendis equitibus atque peditibus veteranorum militum nostrorum im-primis rationem liabeat, extraneosque et ignotos, vel adversae parti faventes non recipiat, ne haecsibi data facultas irrita fiat.

Ad liaec Supremis Capitaneis nostris, in Scepusio et ante Montanas Civitates consti tuti 8. cum quibus mutuo correspondere debebit, commisimus, ut sibi auxilium ferant, quandocunque solus iis resistere non poterit, qui forte sibi proventus seu decimas eripere conabuntur.

Gomitatus, item Magnates et nobiles Regni, quo-rum interest, interpellabimus, ut iuxta publicas Regni Hungáriáé constitutiones operarios ad Agriae forti-ficationem expediant, in eaque oblatos de singulis centenis subditis ternos equites continue alant, et in utroque puncto reipsa praestent, quod in Conventu Posonii proxime celebrato in se receperunt.

Quam denique limitationem certis quibusdam Maguatibus, Comitatibusque et Civitatibus Superio-rum Regni Partium de maturo subsidio Agriae in obsidionis periculo ferendo, superioribus annis trans-misimus, nunc quoque iisdem Magnatibus, Comitatibus et Civitatibus mediantibus Commissariis nostris ipsum Magochy investituris iterum ad memóriám revocabi-mus, mandabimusque ipsis, ut in eo periculo quisque designatum suum numerum in Agriam mittat, ibidem-que tamdiu relinquat, donec auxiliares copiae nostrae eo pervenerint.

De obsidione item, quam forte Turcas, vel ad-versarios Agriae meditari ab exploratoribus nostris

intelligemus, ipsum tempestive edocebimus, et quae in hoc easu ad eius loci, totiusque Regni nostri con-servationem et incolumitatem spectahunt, liaud dubie suscipimus. E converso ipsemet quoque sibi fidos et idoneos exploratores constituere debebit, ne nobis propter fortuitos quoslibet rumores frustraneos sum-ptus faciat.

Postremo liberum erit nobis, quandocunque ipsum ab hoc officio amovere voluerimus, dummodo ipsum de hac nostra voluntate duobus mensibus antea cer-tuni reddiderimus ; quod et ipse facere debebit, si in eo permanere noluerit.

Quia vero sibi de omnibus rebus et negotiis in tali loco finitimo plerumque emergentibus certus mo-dus et ordo praescribi non potest, confidimus iccirco, ipsum Casparem Magochy pro sua summa erga nos fide, non solum praemissa, verum etiam cuncta alia negotia ad loci saepe dicti conservationem spectantia indefesso studio curaturum, et tam maturo Consilio, quam opere et re ipsa praestiturum, quae a fidele et solicito capitaneo fieri et praestari possunt.

Et si ei graviora quaedam negotia occurrent, quam ingenii sui vires sufferre possunt, ad nos, vel nobis absentibus Serenissimos liberos nostros, et quos pro varietate temporis Supremos Capitaneos consti-tuerimus, recurrat.

In quibus omnibus expressam gratioseque reco-gnoscendam voluntatem nostram faciet. Datum Vien-nae 10. Decembris MDLXIII.

XII.

Verancsics Antalnak a turóczi prépostság

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 48-55)