• Nem Talált Eredményt

Verancsics Antalnak Hobordánszki Kristóf

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 64-72)

Reverendissime Domine etc, Volui de bis Ve-stram dominationem Reverendissimam certiorem red-dere, quae die buius mensis nona Egregius Simon

Forgach cum misero sene, socro meo, eiusque iìlio in domo sua propria in possessione Nagitalia egerit, et quam enormia contra Yestram quoque dominationem Reverendissimam eidem Simoni Forgach primum Franciscus Katliay et Blasius Kamothy. duo eius precipui consiliarii ad omnia illicita eum irritantes et incitantes, proclamaverunt; deinde ipsemet For-gach ad Sacram Caesaream Regiamque Maiestatem perscribit. Quae qualianam sint, ego in praesentia literis significare non audeo; sed ubi Dominus Deus Yestram dominationem Reverendissimam reduxerit, personaliter eidem referam. et ab aliis quoque in-telliget.

Quod igitur nunc ad priora attinet, praefatus Simon Forgach die memorata cum sexaginta equiti-bus, inter quos et dicti duo eius consiliarii fuerunt, summo adhuc mane existente, venit ad possessionem Vestrae Reverendissimae dominationis Nagitalia, ibi-que per totam diem commessationibus et

compotatio-1564. febr. IO.

iiibus vaeans, vina miserorum coionorum plenis sca, phys et hidriis violenter auferri fecit.

Inter eos autem praefatum quoque socrum meum, virum nobilem, non praeteriens, sed in eius domum servitoribus suis missis, ac eius cellarii perfractis hostiis, simili violentia illius vina auferri facere vo-luit. Verum filius dicti socri mei id illis concedere recusans, subito eum adpurgamenta domus extractum, tarn diris verborum plagis fecit affici, ut donec hae litterae ad Vestram dominationem Reverendissimam perveniant, illum moriturum esse omnino credam.

Haec autem pater prae oculis suis fieri cernens, paternis visceri bus super carissimi filii sui crudeli nece permotus, eius vitam non armis, sed precibus, et intercessionibus defendere voluit. At in eum

prae-atus Forgach ex temulentia sua irruens, adeo severe verberibus tractavit, ut tres dentes imbecilli et decre-pito seni excusserit; similiter alios etiam quatuor colo-nos Vestrae dominationis Reverendissimae, qui tum sequestratum, et deprecatum eo confugerant, in tan-tum fecit vapulari, ut moribundi in stratis suis de-cumbant.

Et sic peractis bis malis, circa noctem mediani Agriam est reversus, interim arcis porta, quod saepe iam in hoc finitimo loco contigit fieri, per castellanos et reliquos custodes aperta ei asservata.

Quoniam vero Reverendissima dominatio Vestra bene novit, ipsum Simonem Forgach a Sua Maiestate non in eum finem huc esse missum, ut miseros subdi-tos destruat, sed ut potius defendat; quod ipse plane non facit, sed magis in singulis villis cum copiis suis destruit, et eorum calamitates adauget, in quibus Vestra dominatio Reverendissima bene novit illos

quotidie versari propter intollerabilem servitutem et solutionera, quam Tureis impendere coglili tur.

Sed nec his contentus Simon Forgach, die se-quenti proprium suum currum cum peditibus pixidariis misit in domum dicti miseri soceri mei, ac unum vas vini, quod melius bábuit, violenter ex aedibus illius auferri fecit.

Ad liaec, Reverendissimae domine, idem Simon Forgach proximis diebus in praesentiamultorum mili-tum iactabundus dixit, quod Episcopus A griensis multa damila sibi fecerit, et capitaneatum, quo A griensis ei prodiderit „nunc tarnen et ipse (inquit) profecto na-sturtium eins naribus contundami

Quamobrem Vestram dominationem Reverendis-simam propter Deum rogo, velit de huiusmodi enor-mitatibus Sacram Caesaream Maiestatem informare, supplicareque, ut Sua Sacra Maiestas, tum communis justitiae intuitu, tum ob merita fidelium servitiorum meorum, et antecessorum meorum, proximorum ac parentum, qui etiam crudelissima morte fidelitatem suam Maiestati Suae Sacrae testatam fecerunt, digne-tur tarn serium mandatum dare ad dominos Commis-sarios, qui cum Vestra dominatone Reverendissima Agriam sunt venturi, ut liane indignissimam rem jure mediante liic Agriae, et non alibi, revideant, et iusti-tiam de ipso Simone Forgach mihi meoque afflicto socero administrent; ex quo ille iam senex et pauper existens, vel octavas, vel alia judicia longinqua sequi non potest. Mandabit etiam Sua Maiestas valde serio ipsi Simoni Forgach, ut super suis perpetratis violen-tiis his coram Commissariis Suae Maiestatis iure stare debeat.

Alioqui si Vestra dominatio Reverendissima de

Iiis curam non gesserit, brevi et Tallia, et Maklar, et tota ista vallis desolabitur ; credat enim Vestra domi-natio Reverendissima; quod haec omnia in iniuriam eiusdem faeit. Datum Agriae 10. Februarii 1564.

Christophorus Hobordansky miles Agriensis.

XXI.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal.

Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas, Domine, domine Imperator mihi Semper clementissi-me. Post fidelium ac perpetuorum servitiorum meo-rum in gratiam Sacratissimae Maiestatis Vestrae humillimam eommendationem. Litteras Sacratissimae Maiestatis Vestrae datas die ultima Januarii, unde-cima accepi Februarii ; quibus Eadem Maiestas Ve-stra Caesarea clementer dignata est significare mihi, quod magna dissipatio victualium fieret Agriae per homines et servitores meos ; immo etiam quod ipse ego bis paucis diebus bine inde ultra centum et quin-quaginta acervos frumenti distribuissem, vina vero partim vasis integris, partim minutino, quotidie edu-cillari facerem. Monet postremo benigniter, ut trans-actionis mecum initae recordari debeam, et abstineam imposterum ab eiusmodi eorundem victualium aliena-tione, curemque arci Agriensi restituì, quiequid ex ea esset evectum, nisi velim in pensione mihi deputata iacturam facere.

1564. febr. 13.

Ad quae, clementissime Imperator, summisse respondendo :

(1.) Quoniam et pensio memorata, et alia, quae-cunque mihi sunt in fortunis, a Maiestate Yestra sunt;

eadem quoque semper non mea, sed Vestrae Caesa-reae Maiestatis agnosco. Unde peroptime transactio-nis mecum initae memor, ubi primum factus sum cer-tior de eiusdem transaetionis tota et serie et forma, inox provisori meo misi articulum de ratione proven-tuum anni 1563., eique praeeepi firmitur et serio; ut omnes et singulos redditus episeopales anni memorati sciat esse Vestrae Caesareae Maiestatis, neque ex illis quicquam ad partem meam tertiam desumat, pro qua Camera Hungarica esset quotannis imposterum

mihi responsura, quoad praesens transactio duraverit.

Praeterea. ut satageret totis viribus eosdem redditus universos summa diligentia et fide colligere, reponere et conservare, ne quid ambo reprehensionis subeamus.

Nec praetermisi simile mandatimi etiamadmeos alios homines, quos habeo Agriae, dare, expresse ea par-ticuìa adiecta, ut si quid aut vinorum. aut tritici et

similium aliorum nomine partis meae tertiae perce-pissent, subito in provisoris manus i estituere.

(2.) Quod vero ad acervos attinet ; clementissime Imperator, totus Episcopatus vix tot acervos facit. Si tamen ego iusserim unum, aut centumetquinquaginta dumtaxat grana vendere vel erogare mea causa ; nul-lám poenam refugio, quam mihi Maiestas Yestra in-flixerit. Verum est, quod quattuor aut circiter quinque milites Agrienses, bene meriti de arce Agriensi, roga-verant me per litteras, ut curarem victualibus aliqui-bus eis subveniendum, postquam non essent pecuniae, scripseramque ad meum provisorem, ut talibus

sub-veiiiret, sed quantum fieri posset, et eitra arcis com-meatuum diminutionem. Quicquid alioqui ultra hoc post discessum meum Agria in his commiserit sive egerit, ego certe nescio. Verum quoniam nihil tale facere possit, quod contrascriba nesciat, qui illi Sem-per adhaeret, tota eius administratio cognoscetur, quum officii sui rationem reddet.

De vinis vero, quae mihi sunt Agriae extra par-tém tertiam ; certe admodum pauca sunt. Nec eorum venditio, de qua inimici mei non palám, sed occulte loquuntur, tanti est, ut Maiestatem Vestram Caesaream molestare, me vero criminari debiiissent, tanquam ho-minem Agriae alienimi. Idque tam cito, et adliuc in re viridi ; quippe qui etiam absentem insectari non desi-nunt. Sed parcat illis Deus, quem credo benigne ha-biturum causae meae rationem.

(3.) Interim tarnen Vestra Maiestas Caesarea dignetur clementer habere persuasum, nunquam me etiam in maxima mea necessitate manus meas inges-surum in episcopales redditus, donec —- ut iam prae-missum est — praesens stabit transactio. Supplico tantummodo humillime. ut Maiestas Vestra Sacratis-sima dignetur pro sua dementia et pietate benigne ministris suis mandare,neinreliquis tam meam, quam

Cleri mei Jurisdictionen! pro transactionis continentia molestare velint. Ut autem meus quoque provisor de-mentem liane admonitionem a Caesarea Maiestate Vestra mihi factam intelligat; scripsi denuo ad illuni, ut bene videat, quid agat, quia iam illi non cum Epi-scopo, sed cum Vestra Caesarea Maiestate erit nego-tium. Quam Deus Optimus Maximus diu incolu-mem et felicem servet. Posonii X I I I . Februarii M°

D° LX° IIII0.

X X I I .

Verancsics Antalnak testvére Verancsics Mihály.

Opto salutem et felicitatem. Exliibitor praesen-tium vocatur Steplianus filius cuiusdam Milan civis liuius civitatis, fráter autem Antonii, qui in castello festő coronationis combustus est. Profectus est autem eo pro quibusdam reculis dicti fratris sui. Optat fa-vore dominationis Vestrae Reverendissimae eas con-sequi posse, si quae difficultas ei nasceretur, et noluit sine litteris meis discedere. Quoniam autem nostras est, dominatio Vestra Reverendissima, pro sua de-mentia illi, puto, non deerit.

Quod reliquum est, cum per dominum Michae-lem Nardinum abunde scripserim, nunc quod addo, non habeo ; nisi nos omnes bene valere, excepta do-mina Angelica, quae ex quodam apostemate nonnihil aegrotat; et cum summo desiderio expectari Gre-gorium nostrum, ita rebus nostris difficilibus exigen-tibus. etc.

Unum hoc ommiseram in litteris prioribus, quod hic adscribere putavi oportere ; filius strenui capitanei domini Michaelis Lucich nomine Joannes, duxit uxo-rem Spaleti ; filiam domini Francisci Giurminich, et adducturus est post festum Paschalium. Conveniens est, si dominatio Vestra Reverendissima aliquo ho-nesto munusculo eam dignaretur, quod munus perop-time esset locatum. Quia idem dominus Capitaneus

1564. febr 16.

cum hoc eius filio ita uos amant, dico ex corde, ac si eadem matre nati essemus ; mihi praesertim in pluri-mis meis negotiis maximo usui sunt hic. Quod ut

fa-cias, rogo.

Mitto dominationi Vestrae Reverendissimae se-mina archichiocorum ex nostro horto proviauo pro horto suo Posoniensi novo. Qui nunc ubique fructus est acceptissimus, et apud me magna in copia semi-natili' in terra humida et fimata. Post tertium annum divisa radice in plurimas plantas, totum hortum replere posset; hieme sub terra latet, et apud vos stramine cooperiri debet. Opto domiuationem Vestrum Reve-rendissimam optime valere; qui pueros nostros, et alios salute meo nomine impertietur. Ex Sibenico 16.

die Februarii 1564.

Michael Verantius mp.

frater et servitor.

Kívül. Reverendissimo Domino domino Antonio Verantio Episcopo Agriensi, perpetuo Corniti Hewe-siensi, Sacratissimae Caesareae Maiestatis Consiliario, domino suo Semper observandissimo.

Redditae Viennae 30. Martii 1564.

Responsum est eis.

XXIII.

Ferdinánd császárnak tanácsosai, kiknek egyike

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 64-72)