• Nem Talált Eredményt

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 43-48)

Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas, Domine, domine Imperator mihi Semper clementissime.

Post fidelium ac perpetuorum servitiorum meorum in gratiam Sacratissimae Maiestatis Vestrae humillimam commendationem. Egregius Franciscus Horwatli de Petropolya alter Capitaneorum meorum Agriensium, quem mihi Sacratissima Maiestas Vestra clementer commendare dignata est, egestate et necessitate, qua nihil est importunius, impulsus, denuo accessit ad Sacratissimam Maiestatem Vestram, ut eidem quam humillime supplicet, quatenus eidem Sacratissima Maiestas Vestra iam tandem stipendia, quae de supe-rioribus servitiis restant insoluta, benigne reddi man-daret, ac in servitio suo locum aliquem rursus e or-dinem tribuere dignaretur. Quia vero a me vehementer contendit, ut supplicationem suain intercessione mea apud Maiestatem Vestram Sacratissimam adiuvarem, officium ei hoc minime denegare potui. Dignetur ita-que, quaeso Sacratissimam Maiestatem Vestram, pro sua erga omnes benemeritos servitores Imperiali et Regia inclinatione eius personae et supplicationum gratiosam habere rationem, easque clementer exau-dire ; daturus sine dubio operám, ut fidem, diligentiam et industriam suam Sacratissimae Maiestati Vestrae magis ac magis approbare possit. Deus Optimus Maximus Maiestatem Vestram Sacratissimam diu

in-3 *

1563. dee. 4.

collimerà et felicem conservet. Posonii I U I . Deeem-bris 1563.

Eiusdem Vestrae Sacratissimae Caesareae et Catliolicae Maiestatis

servitor subiectus et obedientissimus, Agriensis mp.

Kívül : Sacratissimae Caesareae et Catliolicae Romanorum ac Grermaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc.

Regiae Maiestati etc. Domino, domino Imperatori mihi Semper clementissimo.

XIII.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal.

Ad Caesaream Maiestatem Agriensis.

Quum Semper ab initio summo studio contende-rim voluntati ac mandatis Sacratissimae Maiestatis Yestrae subesse et obtemperare ; ne hoc quoque tem-pore, quo de meis maximis rebus agitur, committam, ut ab Eadem notari atque argui possim, meo me verbo non stetisse. Et, si forte debito diutius pro aliquibus transactionis, mecum constituendae partibus instite-rim ; non feci hoc, clementissime Imperator, quod voluissem Sacratissimam Maiestatem Vestram cogere contumacius ad aliquid, quod ipsa nolle se decrevis-set ; sed ut ostenderem. quantum habeam repositum in sua erga me dementia ; speraremque, quod, quae mihi antea ultro, 11011 petenti, duos etiam Episcopatus

1563. dee. 8.

dementer contulerat. nunc iam petenti adeo summulam exiguam 11011 esset negatura. Semper enim ab initio tractatus ductus sum ab iis, qui mecum etiam Agriae tractaverunt, spe et promissione octo millium florcno-rum Hungaricalium, de quo decretum quoque Sere-nissimi Regis fuit ad me transmissum. Verum, quia id gratiae mihi ab Eadem, nescio. quo malo meo fato, impetrari non liceat; illud saltem supplico, dignetur clementer exorari, ut pro florenis 8000 Hungaricali-libus Septem millia Hungaricalium mihi in tricesima, uti iam dictum est, Zempciensi pendantur, humillime etiam contentus, ut, iuxta Sacratissimae Maiestatis Yestrae dementem deliberationem haec ipsa quoque annua pensio habeat exordium a prima die Augusti praesentis anni, sicque pendatur mihi pacifíce, ne in ea assequenda molestiarum et impedimentorum ali-quid sufferre cogar.

Hisque iam tandem ad finem perductis, humillime supplico, dignetur Maiestas Vestra clementer man-dare, ut necessariae litterae et mandata, quae huc videntur facere, citra aliquam longam longiorem di-lationem expediantur, possessioque eiusdem Praepo-siturae assignetur mihi ; quia, ut sum modo, commode esse minime possum.

Praeterea dignetur etiam clementnr Maiestas Vestra expresse Camerae suaeHungaricae committere, ut praefatam summám Septem millium florenorum Hungaricalium praesentis anni primo quoque tempore euret mihi integre, et sine dilationibus numerandam et persolvendam, quo de sustentatione mea anni ineun-tis disponenda mihi provideam. Quia Praepositura nuda omnibus fructibus suis relinquetur. suntque ad-huc longissime fructus novi.

Supplico etiam humillime, dignetur clementer Maiestas Yestra aunuere, et praefatae Camerae suae in mandatis dare, quatenus iuxta modum et consue-tudinem aliis quoque hactenus in eiusmodi deputa-tionibus solitam, liceat mihi hominem meum pro-prium in dieta tricesima penes ipsos tricesimatores tamdiu tenere, donec summa ipsa Septem millium flo-renorum Hungaricalium plenarie in meam rationem exigatur.

Quoniam vero missae sunt ad me quaedam tres appendices nomine Maiestates Vestrae, antea

num-quam a me auditae, neque intellectae ; ut scilicet in-primisConventum Praepositurae memoratae restaurem,

exequutionesque ex eojuridicas fieri faciam, monaclios et concionatores ac scholae magistros, aliaque in eo similia pro ecclesiastico more servem ; deinde, ut Jesuitis quotannis florenos iOO pendam ; postremo ut ex oppido Selye peditum ordinem, quoties usus peri-culosi temporis postulaverit, in arcem Yywar tenear transmittere : clementissime Imperator, quum mihi ab initio per Reverendissimum dominum Transsilvanien-sem verbo Vestrae Caesareae Maiestatis Praepositura Turocensis oblata sit libera et immúnis ab omni et pensione, etàquorumvis onerimi obligamine; supplico Vestrae Caesareae Maiestati, dignetur etiam sic illam ad postremum mihi conferre. Quum indignissimum esset ; si ego, permisso toto Episcopatu meo Agriensi commodis et tutelae totius Regni, quod non video ullum adhuc privatum hominem in hoc Regno fecisse, cogerer ex tam tenui beneficio Reverendissimi etiam domini Strigoniensis, qui tanta bona possideat, arcem defendere et sustentare ; ceterum Jesuitis quoque esse tributarium.

Quae omnia quiim Maiestas Vestra pro sua sa-pientia bene considerai ; quum etiam mirer, ad quae redigar quorumdam suggestionibus ; illa humillime polliceor : curam me fidelissime habiturum, ne quid Praepositurae Turocensi ecclesiastici muneris deficiat ; habiturus etiam Studium, ut reparetur, et exequutiones juridicae ex ea petantur ; etiamsi de his non fuissem

monitus.

Oppidani vero de Selye non sunt, clementissime Imperator, obiigandi servituti arcis Vywar ; quia liac ratione non essent futuri mei ; nec ex eis ulla mihi utilitas proveniret. Alioqui Maiestas Vestra dignetur clementer meminisse, quodin proxima diaeta constitutum sit, quantum quaelibet bona vicinis arcibus finitimis servire et auxilio esse debeant. Igitur, si ad liane publicam Constitutionen! privato etiam iugo aliena bona oporteret premere ; Maiestas Vestra cle-menter videat, an hoc non esset contra et Deum, et omnem aequitatem ; supplicoque, ut dignetur eos libe-ros mihi cum reliquis eiusdem Praepositurae colonis relinquere. Álioqui, quum ego 11011 sim alienus ab in-columitate publica ; id officii et discretionis remittant mihi, qui huiusmodi absurda suggerunt in medium;

quum non solum Selye, sed etiam totus ille Comitatus teneatur arci Vywar adesse, periculo ingruente.

Jesuitis autem ut sim tributarius, obsecro Sacra-tissimam Maiestatem Vestram per Omnipotentem Deum, immo etiam per incolumitatem suam et omnium su or um, ne me gravet hoc onere. Alioqui, si quid talis indignitatis subire ac ferre commeruerim; mori ero pa-ratior, quam buie rei subjici etvivere. Supplico itaque humillime, dignetur mihi Maiestas Vestra Caesarea, et in hoc, et in aliis rebus, esse gratiosa, ut Eidem ac

suis Serenissimis liberis, dominis meis clementissimis etiam imposterum 11011 obscurus serviam. Quas Deus etc. Posonii 8. Decembris 1563.

XIV.

Magócsy Gáspár mint Eger vára ujonan kinevezett

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 43-48)