• Nem Talált Eredményt

Maximilián királynak magyar tanácsosai, kik közt Verancsics Antal

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 116-122)

Opinio Consiliariorum Bungarorum hic nunc praesentium.

Sacra Maiestas Caesarea et Domine, domine clementissime. Postquam exempla litterarum, quae nunc postremo Edouardns túlit, perlegimus; animad-vertimus, summám negotiorum in hoc fere verti, quod Imperator Turcarum ita demum ratam habere et servare velit pacem cum quondam Sacra Maiestate Caesarea piae memoriae, domino nostro clementissi-mo, initam, si Maiestas Vestra Sacra exercitum suum reducat, et receptis, uno tantum Rivulo Dominarum excepto, iis quae űlius quondam Regis Joannis hoc proxime elapso authumno iniuste occuparat, reliqua omnia, quae sub hac Sacrae Maiestatis Vestrae expeditione in manus eiusdem devenere, restituat.

Difficilis itaque huius rei videtur consultatio in utramque partem. Nam ut occupata restituantur, con-sulere non possumus propterea; quod iuste videantur occupata, et Maiestas Vestra Sacra religiose probi-beatur, ut aliquid ditionis ipsa sponte in manus infide-lium tradat. Idem enim esse arbitramur, dum filio Regis Joannis aliquid conceditur, ac si Thurcis, qui omnia illius sua esse profitentur, concederetur. Si vero non restituuntur. pro pace in promptu videtur esse bellum, uti ex litteris Principia ipsius Thurca-rum ad Michaelem Chernowyth datis manifeste appa-ret. Quia tarnen Imperator ipse Thurcharum respon-sum a Sacra Maiestate Vestra expectat, responderi

1665.mart.25.

ei posse in liane sententiam videretur. Quod scilicet Magnitudo illius certa sit, Maiestatem Yestram Sa-cram a toto eo tempore, quo statim defuneta olim Maiestate Caesarea, domino genitore suo colendissimo, de pace cum ipso tractare coepit, omni conatu atque diligentia curasse, ut ex sua et subditorum suorum parte pax ipsa synceriter citraque violentiam serva-retur, prouti etiam servata fuerit; ita ut neminem suorum iuste in contrarium conqueri posse arbitretur.

In lioc proposito atque voluntate Maiestatem Yestram Sacram adhuc constanter persistere ; si ex parte ipsius et suorum pax similiter servetur. Quia tamen Maiestas Yestra Sacra intelligat ex iis, quae Nuncii Maiestatis Vestrae ex itinere, quo iam in reditu erant, revocati scripseruut, Magnitudinem Suam arbitrari, pacem ipsam expeditione proxima contra Transsilva-num facta esse laesam ; sciat eius expeditionis ma-gnani et iustam sibi causam a Transsilvano esse da-tam. Non eo tamen animo copias Maiestatis Vestrae expeditas fuisse, ut pax ista rumperetur ; sed ut manifesta vis atque iniuriae, quas Transsilvanus contra pacis foedera et inducias, sibi a Maiestate Vestra Sacra seorsim etiam concessas, intulit, pro-pellerentur. Nani dum Sacra Maiestas Vestra ser-vandae firmiter paci studuit ; dum munera honoraria ad ipsum dimittit, et in obitu Serenissimi, colendissi-mique parentis sui, luctu et moerore piena, nihil minus cogitat, quam ut bellum et turbas aliquas concitaret ; ille non valens quiescere, tumultuarium militem subito congregavi^ primoque omnium oppidum Zathmar ex insperato invaserit atque occuparit; inde adductis secum ex Transsilvania pluribus gentibus, vocatoque in auxilium suum Passa Themessiensi, cum sex

milli-bus, ut fertur, Thurcarum ulterius sit progressus, non paucas arces, castella et fortalicia invaserit ac expugnarit, eorumque nonnulla praesidio firmarit, nonnula vero funditus everterit, sequente illum ubi-que Passa Themessiensi cum Magnitudinis Suae tibus Tliurcis, qui nonnula etiam fortalicia cum mili-tibus Transsilvanis mixtim et indifferenter oppugna-r m i Quod utique fieoppugna-ri non decuisset poppugna-ro foedeoppugna-ris pacto, quo pax ex parte Magnitudinis quoque Suae, et Praefectorum militumque suorum firmiter observari, neque Transsilvanus ipse in temerariis illis ausis suis iuvari debuisset.

Quare fieri aliud non potuisse, quam ut Maiestas Yestra violentis et iniustis illius coeptis pari ratione contraveniret, pace tamen cum Sua Magnitudine inita permanente firma et illaesa. Neque in hoc responsum Suae Magnitudinis expectari potuisse, quum ille suas violentias ita ulterius prosequi videretur, ut nisi ea interea, donec a Sua Magnitudine responsum venit, Maiestas Yestra Sacra restitisset, actum fuisset de tota illa Maiestatis Yestrae Sacrae ditione; Trans-silvaniam autem ipsam nulla ex parte esse ab exer-citu Sacrae Maiestatis Yestrae inpeditam, utputa quam Maiestas Vestra Sacra non ignoret a quondam felicis memoriae parente suo ipsi Transsilvano in gratiam Magnitudinis Suae esse concessam. Recupe-rata tantum esse ea, quae filius Regis Joannis inique ademerat, et nonnula, quae cum antea quoque Semper Maiestatis Yestrae Sacrae fuerint, perfidia tamen et improbitate nonnullorum suorum non ita pridem a se abalienata erant. Quae cum ita peracta essent, et in-terea supervenissent litterae Nunciorum quoque, qui munus honorárium detulerant, cum significatione

eo-rum, quae Magnitudo illius Maiestati Vestrae Sacrae nunciari iussit. Maiestatem Vestram, ut se pacis initae observantem liac quoque in re declararet, exercitum suum ab ulteriori progressu continuisse, mandasseque illi, ut ab armis abstineant, et quieti degant ; sicuti etiam hoc Maiestatis Vestrae Sacrae mandato accepto quiescant. Cupere itaque, et paratam esse Maiestatem Vestram Sacram, pacem cum quondam domino geni-tore suo initam servare, postulareque vicissim, ut Magnitudo quoque Sua illám servet, eamque ser van-dam suis committat, neque credat eam bactenus quo-que a Maiestate Vestra Sacra ulla in re violatam esse, quando eorum, quae contra filium Regis Joannis acta sunt, iustam causam et aequas rationes iam intellexit.

Ceterum quoniam ex litteris Oratoris Alberti de Wyss animadvertimus, quod Imperator Thurcarum allegat, sibi per occupationem eorum, quae extra Transsilvaniam sunt, aliquid ex tributo decedere, quod filius Regis Joannis illi pendit ; Dominus vero Agriensis asserit eo tempora, quo ipse legatione in Thurcia fungeretur, cum Principe Thurcarum ita conclusum fuisse, ut relieta filio Regis Joannis sola Transsilvania, pro omnibus illis, quae extra Trans-silvaniam sunt, ac eis et ultra Danubium adiacent quae scilicet in potestate Maiestatis Vestrae Sacrae esseilt (sicut etiam tunc temporis quondam Maiestas Caesarea omnibus illis potiebatur) triginta millia ducatorum singulis annis numerarentur ; allegantibus hoc forte deineeps Thurcis, transactionem istam per Oratorem Sacrae Maiestatis Vestrae e contra allegari posse putaremus. Per litteras autem illas, quas Sacra Maiestas Vestra ad Prineipem Thurcarum modo praemisso, si id Maiestati Vestrae Sacrae videbitur,

datura est, si nihil aliud effìcietur, tempus tamen aliquod interea, donee illae perferantur, et responsum veniat, extrahetur, et interea seiet sese Maiestas Vestra Sacra rebus suis pro tempore et occasione accomodare.

Porro pro ea, quae post adventum Edouardi, domini Andreas de Bathor et Lazarus de Schwendy ad Sacram Maiestatem Vestram, de tractatibus et articulis inter ipsos et Oratores filii quondam Regis Joannis conclusis scripseruut, non aliud in praesen-tiarum videtur magis necessarium, quam ut Oratores ipsius Transsilvani, qui iuxta factam conclusionem huc ad Maiestatem Vestram pro confirmatione articu-lorum, et tractandis aliis rebus ad illos spectantibus expediri debent, quamprimum, et nulla interposita mora venirent. Verendum enim est, ne, si tardent, sub ea mora aliquid evenire possit, quod conclusam istam pacem interturbet. Nam pax et concordia ista Thurcis, postquam ad scitum illorum pervenerit, nequaquam erit grata, et certo scire non possumus, an Transsilvanus quoque in iis, quae iam inter ipsum et Maiestatem Vestram Sacram conclusa videntur, synceriter et bona fide agat, vei ad extrahendum solummodo tempus simulet.

Propterea, cum credamus Maiestatem Vestram Sacram ipsis dominis Báthory et Schwendy iam mandasse, ut, quod illos forte alioquin etiam non monitos fecisse credimus, Transsilvanum sollicite urgeant, quo, si Oratores suos nondum huc versus expedivisset, eos quamprimum expediret; scribendum ad illos adhuc ea de re videretur et committendum, ut postquam illi iam in itinere erunt, id Maiestati Vestrae Sacrae subito perscriberent, ut hoc cognito

possit Maiestas Vestra Saera reliquos quoque suos Consiliarios ad illorum adventum mature convocare.

Nani cum res sit ardua, utpote cuius fìnalis conclusici non solimi Colisiliuni Sacrae Maiestatis Vestrae, sed totum Regnimi concernere videatur, necessario reli-quos quoque Consiliarios adesse debere iudicavimus.

De Serenissima sorore Sacrae Maiestatis Vestrae, quam idem Transsilvanus in matrimonium petit; si verum est, quod fama fertur, illam scilicet alteri esse promissam, non deerit forte Maiestati Vestrae Sacrae modus, ut si ille uxorem ducere, et ea in re auxilio et promotione Maiestatis Vestrae Sacrae liti velit, alte-rali! illi sponsam Sacra Maiestas Vestra vel ex affini-bus suis, vel aliunde ordinare possit.

Postquam autem Oratores illius advenerint, tunc Maiestati Vestrae Sacrae occurrent multa ardua, quae ad huiusce pacis tractatum pertinebunt, et ma-turo valde, magnoque cum iudicio tractanda et con-sultami a erimt. De quibus postea nos Maiestatem Vestram Sacram, cum reliquis Eiusdem fidelibus Consiliariis admonere 11011 omittemus.

In bis omnibus nihil tractandum esse videretur.

Nani nisi conclusis prius cum Transsilvano certo et firmo fine rebus, Imperatori Thurcarum certuni ex fundamento responsum Sacra Maiestas Vestra dare non posse videtur.

Eiusdem Sacrae Maiestatis Vestrae

humiles atque fideles Capellani et servitores

Strigoniensis mp.

À g r i e n s i s mp.

Transsilvaniensis mp Desewffy mp.

MONUM. HUNG. HIST. — SCRIPT. XX. £

XLIII.

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 116-122)