• Nem Talált Eredményt

Verancsics Antal Eger várának parancsnokságától lelép- lelép-vén , eziránt Ferdinánd császártól felmentést nyer

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 36-43)

Nos Ferdinandus Divina favente dementia Electns Romanorum Imperator Semper Augustus etc.

Fatemur et recognoscimus bis litteris nostris memoriae eommendantes universorum et singulorum : Quod nos praesentis temporis perturbatone et peri-culis a vicino hoste, eoque formidolosissimo imminen-tibus moti, quum nostri sit muneris et officii, tum huius afflicti Regni nostri Hungáriáé saluti, tum ceterarum Christiani Imperii partium securitati consulere, plu-rimumque momenti in Agriae incolumitate situm in-telligamus, tam ad (lieti Regni nostri Hungáriáé con-servationem, quam ad vicinorum Regnorum ac pro-vinciarum Christianarum tranquillitatem, ac proinde

1563. dee. 1.

statum Agriae in aliam, quam quae hactenus fuit forraam, reipsa et necessitate publica requirente, restaurandum adducendumque rati, cum fideli nobis dilecto Reverendo Antonio Yerantio Episcopo Agriensi Consiliario nostro, in tractatum venimus, quo ipse Agria ad tempus cederet, eamque nostrae curae, pro-videntiae atque tutelae concrederet atque commenda-ret, praefectura imposita, praesidioque militimi ad praesentes opportunitatis contra liostium insidias at-que improvisas impressiones ordinandam ; etiam ipsius ad hoc Consilio petitioneqae accedente, qua non multo ante tempore hortabatur nos non minus pie, quam prudenter, ut ei arci atque oppido aliter et meliore quidem modo prospiceremus, quam ad hoc usque tem-pus prospectum fuerat, atque ut sibi alium locum pro sua residentia tribueremus, postulabat; ac in has infrascriptas tractatus conditiones benignum illi assensum tribuimus.

P r im um : Ut dictus Reverendus Episcopus omnes et singulos Episcopatus proventus, deinde arces duas, Agriam et Zarwaskew cum colonis, eorumque servi-tiis ; quo earundem arciam conservationi commodius et liberius valeamus consulere, totamque rerum Agriensium administrationem, tutelam, curam ac videntiam nobis ad tempus credat et commendet, pro-pter praesentium temporum pericula.

(2). Retineat autem sibi omnimodam jurisdictio-nem spirituálém et eccìesiasticam, cum jure Patronatus,

quod habet a nobis donatimi, super omnia beneficia ecclesiastica , et bona ac jura possessionaria dicti Episcopatus Agriensis, ne praefecti et moderatores Agrienses, vel donationibus, vel libertationibus, vel relaxationibus', vel similibus aliis titulis praedicta

bona et jura distrahant, in eius et Ecclesiae suae praeiudicium

(3). Ut nos mandemus expresse Praefecto, ne miseram plebem insolitis exactionibus et laboribus gravet, sed eontentus sit ordinariis et consuetis, neve Episcopatus possessiones militibus in officia distribuat, unde vexatio colonorum, et desolatio memoratorum bonorum Episcopatus sequeretur, sed iuxta antiquam consuetudinem officiales adhibeat.

(4.) Ut mandemus eidem Praefecto, ut ad reti-nenda et tuenda ea jura supradicta, et existimationem

in ipso Episcopati!, dicto Episcopo Agriensi omnino auxilio sit et protectioni.

(5.) Quod ad privilegia Episcopatus attinet, quum homines sint mortales, et incerta sit bora fati supremi, et successoribus eius, indemnitatique Eccle-siae consulere nos oporteat, privilegia Episcopatus apad Capitulum Posoniensc pro secura custodia repo-nantur asserventurque.

(6.) Porro, ut pro illa Sede liabeat receptum et locum residentiae commodum et securum, et proven-tuum pro sua portioné cedentium certam conpensatio-nem, conferimus eidem Praeposituram Twrociensem cum omnibus eius pertinentiis et utilitatibus, libere et pro suo arbitrio integre sine ulla pensione cuipiam ex ea praestanda possidendam tamdiu, donec Agria com-mode ei restituì poterit ; et praeterea paratae pecu-niae in monetis florenorum Rhenensium octo millia, quotannis eidem in tricesima nostra Zempciensi nu-meranda, et intra anni exitum persolvenda; atque initium a principio messis praesentis anni, calendis videlicet, Augusti, sumendum decrevimus.

(7.) Praeterea, quum idem Episcopus non

inten-dat se abdicare praefato Episcopatui suo, etjurisdic-tionibus, arcibusque et colonis, ceterisque buiusmodi juribus suis, ne in quampiam diminutionem dignitatis suae Episcopalis, et rerum suarum aliarum iacturam decidat ; annuimus ei ad eius liumillimam petitionem, ut quoscunque capitaneos seu officiales successivis temporibus sumus constituturi in arcibus Episeopatus dicti, Agriensi et Zarwaskew, in eis deligendis et constituendis eius quoque opinionem et consilium cle-menter intelligamus, et ut eidem pro Episcopalis

di-gnitatis respectu Praefectus sit iuratus, quod illuni Episcopum et Patronum loci agnoscet, et si quando iusserimus, ei arcem resignabit, nec contra eius iura quicquam molietur, salvo nobis corporali dominio ad tempus ; eundemque honorifice liabebit, et ubi erit ne-cesse, tuebitur a proteget.

(8.) Praeterea ut eo maiorem gratiae nostrae in se inclinationem memoratus Episcopus agnoscat, con-cessum ei etiam esto, ut coloni in pertinentiis Episco-pati^ ipsum dominum ferrestrem et Episcopum agno-scant; modo ne in proventus et servitia arcis se in-gerat. Licebit ei etiam viueas suas colere, quemad-modum ipsemet postulai, suo sumptu, suoque modo, absque arcis detrimento. Si quae porro vineae ab antiquo ad arcem pertinuisse compertae fuerint, eas ad arcem possidendas permittat.

(9.) Ubi autem Capitaneus noster Agriae collo-candus ita, ut praemissum est, iuraverit ; Reverenclus Episcopus Agriensis Antonius Yerantius il lì admini-strationem Honoris Comitatuum, quorum ipse Comes est, Hewesiensis, et Borsodiensis, committat, uti is ipsius loco ea authoritate fungatur, et judicia admini-stret, et iurium eius possessionariorum procurationem

obeat, et quaecunque controversiae et negotia colono-rum incidermi, discernat, iuxta id, quod idem Episco-pus sese obtulit facturum ; ne multiplici gubernatione status loci perturbetur.

(10.) Liceat etiam ei de quartis statuere, quae jurisdictionem decimarum episcopalium sequuntur ; ita tarnen, ut parochis, et altaristis, et ceteris eccle-siasticis personis liberae eorum quarta e relinquantur, ut habeant, unde sese sustentent; ne Ecclesiae sub-tractis beneficiis, parochis et ministris destituantur.

Ac si quae essent quartae vel vineae Ecclesiarum aut altaristium, ubi illae parochis aut altaristis vaca-rent. curam adhibeat dictus Episcopus, ut personas idoneas substituat, eisque eiusmodi vineas, et quar-tas, atque beneficia conferai. Si tarnen Catholici tales ministri non invenientur, Episcopus eorum pro suo ar-bitrata, qui Ecclesiae Agriensi serviunt, curam habeat;

nectamen easdem, sive parochias sivealtaria, sectariis et alienis a dogmate Ecclesiae Catholicae conferai.

(11.) Quod ad habitationes attinet, concessae sunto ei habitationes solitae in arce Agriensi, cum Agriae fuerit, et alia domicilia eius usibus necessaria;

ita tamen, ut eo absente Praefecto et officialibus eis-dem liabitationibus et repositoriis liti liceat.

(12.) Magister Scholae, Fiscalis, quatuor Capel-lani Praelati, nec non Procurafor Episcopatus, Vice-comites duo Hewesiensis et Borsodiensis, Campanator et Subcustos de redditibus Episcopatus conserventur, si ab antiquo iis de redditibus sustentatio est suppe-ditata, pro veteri eius Ecclesiae consuetudine.

(13.) Sciat autem ReverendusEpiscopus, deman-datimi esse Praefecto, et eius instructioni insertimi, ut Clerum totius sui Episcopatus Agriensis per totani

Dioecesim existentem, specialiter vero Capitlllum suum Agriense una seeum, et Eeelesiam suam, et religioncm Catliolieam pro suis viribus tueatur et pro-tegat, cum omnibus bonis et iuribus possessionariis eorundem, et in arce, et in oppido nullo modo, neque in pagis totius vallis Agriensis, et in villis eidem contiguis, quantum fieri poterit, concionateres et ma-gistros scliolarum haereticos teneri, foverique etc.

patiatur, neve statum eundem Agriensem, quem repe-rii. deteriorem faciat, sed potius meliorem reddendum curet.

(14.) Qiium porro frumentis et vinis ex buius anni messe atque vindemia collectis, Agriam toto anni decursu usque ad futuram messem, tam solutio-nibus, quam commeatibus provider! ac sustentari oporteat ; frumenta proinde ac vina tum ex decimis Episcopatus, tum ex nonis aut aliis quibuscunque colonorum contributionibus consuetis ac legitimis contracta, et ceteros etiam proventus integre ac in universum, ac citra omnem divisionem necessitatibus Agriae cedat et relinquat. Nec secus reputet in ea parte, quam si liaec transactio ante messis praeteri-tae exordia secum sit inita, cum tractatus inter nos et ipsum dudum antea fuerit institutus. Si quae vero ex superiorum annorum divisionibus, pro sua rata, fru-menta et vina adhuc supersunt, illa salva ipsi sunto, et liberac eius dispositioni relinquuntor. Itidem etiam vina, quae ex eius vineis propriis provenerint, aut ipsius aere fuerint comparata, seu vina seu frumenta, aut aliter ipsi proprie obvenerint, relinquuntor.

(15.) Quantum ad decimas superioribus annis pro necessitate nostra ad provisionem Cassoviae, ceterorumque finium perceptas attinet, rationibus cum

110NT.M. HL3G. IÍIST. — SCRIPT. XX. O o

dicto Episcopo subductis, id quod pro tertia parte deberi liquebit, ei sine difficultate praestetur.

(16.) Ubi autem Episcopus postulai, ne decimae per dispartitionem progressu temporis ab Episcopatu alienentur ; sciat, non esse animum nostrum, ut illae aliis distribuantur, vel in diversa distrali antur ; verum ut ad solutiones et necessitates Agriae conferantur, et imposterum iuri Episcopatus integre conserventur, etiamsi pro servitiis collatae quibuspiam fuerint deci-mae aliquae, qui eas pro tempore percipient. Cautum tamen esto, ne per hoc successivis temporibus tan-quam haereditario iure ab eisdem usurpentur.

(17.) Si quid Episcopus comperietur de sua pro-pria portioné tertia ad necessitates Agrienses expo-suisse, aequum censemus, ut id illi reponatur, idque clementer fieri demandabimus.

(18.) Quod spectat ad officialium rationes, si ii subductis calculis convicti fuerint, facturi sumus id, quod aequitas et justitia postulabit.

Atque liaec praescripta omnia testamur et promit-timus nos rata, grata et firma liabituros et observatu-ros; liarum nostrarum vigore et testimonio litterarum, quas pro maiori robore manu nostra propria signavi-mus, sigillique nostri secreti appensione communivi-mus. Datum in civitate nostra Viennae Austriae calen-dis Decembris anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo tertio ; Regnorum nostrorum Romanorum tricesimo tertio, aliorum vero tricesimo septimo.

Ferdinandus mp.

Admandatum domini Electi Imperatoris proprium, Leon Pucliler de Weittenegg mp.

Erasmus Haidenreich mp.

XII.

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 36-43)