• Nem Talált Eredményt

Verancsics Antalnak testvcrc Verancsics Mihály

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 176-186)

Salutem et omne bonum. Hodie vesperi, quae dies est 28. Julii, accepi litteras dominationis Vestrae Reverendissimae a Biasio Buday missas; ad eas

1566. jul. 28.

paiicis est respondendum Quod de emptione nova vinorum scribit; sciat, me in scribendo pretio dece-ptum esse eurrente calamo ; nam non emimus aconem in Sempte florenis 5 denariis 72.; sed uno floreno et denariis 32 ; atque utinam tot emere potuissemus eo pretio, quot adbuc opus habemus pro duobus mensi-bus, sed tantummodo 40 acones habere potuimus cum magna diffieultate, qui triduo epofi sunt; tanta est nunc potatorum copia. E t adhuc ad finem Septem-bris vix sufficient 200 acones. Vina autem non repe-riuntur; nam et illa, quae sunt alicubi, omnia pro ca-stris occupata devehuntur, cum litteris et strictis mandatis Regiis. Misi beri ad qnaedam loca provino, de quo iam conventio pridem facta f u e r a t ; cum cur-rus advenerunt, mutata sententia negata sunt; aegre acones 20 habuimus pretio florenorum 2. Sed quid hoc est? Et aliud etiam est, quod sine parata pecu-nia moveri cellario non sinuntur. In metu sum, ut nos vina deficiant, tamen quanto cariori pretio ementur, eo carius vendentur. Et iam denariis 8 educilantur.

Suffìciet, si quod ebibemus, lueremur ; modo vina in-veniamus. Illa unica utilitas et commoditas est, quod liabeo paratam pecuniam, qua emuntur; proinde si dominatio Vestra Reverendissima officialibus Reve-rendissimi Strigoniensis partem persolvet; relinquat pcnes me vel solimi florenos 150, quibus vina emi queant. Ego postea dabo operám, ut de die in diem illis fiat satis. Aliter angustiabimur ; et consultius erit, ut ex lucro eorum pecunia illis persolvatur, quod hucusque deest. Ceterum dominatio Vestra Reveren-dissima non arbitretur, me esse tam sinistrum, ut mihi imponi ita crasse permittam, nec a Martino, nec quo-quam, praesertim in magnis ; parva autem ferenda

sunt temporum gratia, praesertim hoc tempore Sed de his satis.

Quod autem quidam exVayuodis his contempse-rint domini Pograny iuventutem, inique indicant ; quo-niam profecto, ut ego iam animadverti, senilem habet

animum. Et nisi ego eum reprebensissem ; aliquoties intellexissent, eum virilem habere animum ; praeser-tim quando unum peditem vi acceperunt. Sed ego moderavi negotium ; nani ad arma iam parati erant.

Habent enim nunc magnam potestatem, nec ullibi se dicti Yayuodae modestius gesserunt, quam liic ; nam ex aliorum bonis aperta vi homines ad remum duxe-runt, tam ex nobilium, quam Praelatorum ; nam et ex Episcopatu Nitriensi multos vi extraxerunt. Magno comitati! armati incedunt, parati sanguinerà effundere omnibus, qui obstant. Hanc a Principe habent pote-statem.

Quod reliquum est, dominatio Yestra Reveren-dissima committat Dalmadino, ut Posonii, si potest, disponat vina aliqua ad 150 acones, quandocunque duobus florenis habere poterit, eo maius luchrum erit.

Nuper quidam Kys Peter, apud quem sunt centum aurei in pignore, offerebat sua vina. Aut apud illuni, aut apud alium quaepiam quaerat, et significet mihi ; ego mittam statini pro illis, quia alibi vix reperientur, licet dabitur per me opera diligens, ut non deficiant vina in cellario. Hoc autem fiat non mature, sed ma-turissime.

Porro pertransierunt isthac quidam equites ; tres scilicet, qui quaerebant stipendia; sed singuli florenos 5 menstruos habere volebant. Ego dare nolui ; nam et isti, qui hic sunt, tantundem postea voluissent.

Ambrosius etiam, qui fuerat servitor Palasthii prius,

cuius iam mensis elapsus esf, noluit florenos 3 acci-pere ad mensem, sed vult 5. Ego expecto (responsum) a dominatione Vestra Reverendissima.

Isti etiam, qui hie sunt Eius servitores, tam equites quam pedites, iam eos taedet liic sessionis, licet non egeant. Vellent esse iam in castris.

Interim nova de Jula confirmantur. Et dicunt iili, qui ex illis partibus veniunt Ime, quod triduo Swendi obsidebit Hathwan. Rustici omnes undique relictis omnibus suis, solum cum uxoribus et liberis, confugerunt ad Wywar, et sunt fere cum mille curri-bus. Nani eos Turcae ad muniendas arces inducere cogitabant, et primo impetu liostibus obiicere. Iniide-les ubique sunt in magno rnetu et confusione; immit-tat illis Dominus angelum sui timoris. E x Selye 28.

Julii 1566.

fráter et servitor Mieli. Verantius mp.

Kívül : Reverendissimo Domino, domino Antho-nio Verantio, Episcopo Agriensi, perpetuo Corniti Hevesiensi ac Borsodiensi, Sacrae Caesareae Maie-statis Cousiliario : Domino meo observandissimo.

Viennae.

LXXI.

Verancsics Antalnak testvcrc Verancsics Mihály.

SaTutem et omnia bona. Hodie, quae 3. dies est Augusti, advenit Kery. Quas litteras attulit intellexi ;

1566. aug. 4.

praesertim quae respondet de vini penuria. Sciat, id ubique locorum sic esse ; nani in aliquot loeis missa pecunia et facta conventione decepti sumus. Ultimo loco liodie misi florenos 200 pro vinis Thyrnaviam, quae si apportabuntur, spero, quod 11011 deficiemus, et hierum babebimus, quia octo denariis instam facio iam vendere. Miro modo nunc vina hic ebibuntur;

maximum damnum pateremur, si deficerent. Quae autem vina promisit Kys Peter, si bona suut, non essent superflua. Nam bue domesticis equis advelie-rentur; ut coloni fruges et foenum nunc importent, impossibile est eos cogere.

De summa autem pretii vinorum Reverendissimi domini Strigoniensis, quam scire desiderai ; sciat, quod cum illa pecunia, quae adbuc hic ili vinis est, ac quam liodie pro vino Thyrnaviam misi, una cum luchro, et quae apud me parata est, puto excedet flo-renos 600. Vina autem cito ebibentur, et solvemus. / ? Supplere autem ad integram summam, ignoro, nude id fieri possit, cogitatis omnibus industriis ; tamen si quid deerit, paulo post poterimus satisfacere. Quod sialiquo pacto dominatio Vestra Reverendissima liane summam ad tempus a domino Archiepiscopo mutuare posset, ad praesentem necessitatem commodum esset ; quia undique angustiae sunt.

Jubet etiam, ut equites isti solvantur, et novi conducantur; utque pedites retineantur, aurigis pabu-lum et victualia dentur. Ego nescio, linde liaec fieri possint Praeter vadum et thelonium 11011 habemus, quae uteunque nunc reddunt plusculum. Ex vado vivo cum familia, convivae piena mensa est; curia autem omnino nihil habet sine pecunia, usque ad ova emi-mus. Tlielonei autem totani summam misi ad

domina-tionem Vestram Reverendissimam, exceptis florenis 6 denariis 40, quos K e r y p r o stipendio duorura equo-rum inde dedi. Quod autem etiam subsidium peeunia-rium petit, libenter, si esset, mitterem ; sed non est, quia a colonis ne obolum quidem nunc habebimus. Si tamen tanta necessitas Eam urgeat, accipiat reliqunm illorum centum aureorum, qui sunt in pignore apud Kys Peter : sciat tamen, me emisse illos aureos sin-gulos 156 et 158 nummis, et 160; aliud nunc fieri nequit. Dominatio Vestra Reverendissima faciat quod potest; ad impossibile nemo cogitur. De censii colo-norum et nona ne cogitet quidem ; parati sunt etiam vi resistere ; nec verba nec minae prosunt. Ego autem nollem victima fieri pro tam parva summa lioruni rusticorum, qui fere cruciatam expectant. Nos autem nec decet vi agere ad nova vectigalia ; nec possumus, si velimus. Alia via reperienda est suo tempore. E a mihi ignoscet, si contra opinionem Eius scribo; magna est iniuria eorum, et sunt fortes et parati animis et viribus ad resistendum. Fiet tamen quod fieri poterit.

Ceterum quod attinet ad captivos ; intelliget do-minatio Vestra Reverendissima, quomodo tenentur, ex ipsius Andreae litteris. Quod si difiidet custodi-bus illis, ut est difficlendum ; aliud consilium dare do-minationi Vestrae Reverendissimae ignoro , nisi ut Judicem Posoniensem roget, ut in eius civitatis pu-blico carcere ad tempus custodiri eos permitteret, ubi Ultissime teneri possent. Nam vereor, ne adhuc lon-gius differatur eorum redemptio horum disturbiorum gratia. Interim si qui occurrerent Jyazberinienses, me-mor ero Zabo Tliamas nunciandi. Tamen dominatio Ve-stra Reverendissima scribat Andreae, ut quotidie dor-mitum inarcem mittat Andreám Kezeglimet secundum.

Quod autem foenum eo deferri iubet, id facile fieri posset, si sine damno fieret. Primo totum foenum in tam longo itinere deflueret, et sylvae diriperentur, Secundo, antequam Posonium attivi gereut, milites ac-ciperent, qui ubique in viis ad hoc excubant. Nec so-lum de foeno esset timendum, sed et de equis ; omnia namque in praedam vertuntnr, praesertim rusticorum.

Vereor, ut iste kocliy tuto cum pabulo et peponibus eo perveniat.

Sed ut tandem fìnem faciam ; dominatio Vestra Reverendissima iubet, ut et conducam milites, et istis persolvam; deinde subventionem pro sumptibus optat.

Ego malui suppeditare nunc sumptus dilata causa militum. ne cum illa familia deficere contingeret. Mitto igitur ex proventu thelonei ad liane diem ab adventu meo bue collecto florenos 4 5 denarios — sub sigillo.

Ex vado autem nuper dedi istis 8 peditibus medium Stipendium, florenos scilicet 12 ; Pograny autem ra-tione suorum stipendiorum florenos 4 ; Petro aurigae florenum 1 den. —. Reliquis vivimus, prout dietim possumus, quia magnae sunt expensae ; praesertim in carnibus. F r u g e s ex seminatura importatae sunt, et decima in Hozwffalw; quarta Selyensis adbuc extra est. Sed et foenum importatur. E t de aliis cura agetur.

Misi pepones per K e r y bonos numero 51 ; item alterius generis, angurias scilicet numero 12; item liodie mecz numero 32.

Nova nulla liabemus. Et dominationem Vestram Reverendissimam diu bene valere optamus. E x Selye 4. Augusti 1566.

Michael Verantius mp.

frater et servitor.

Kívül : Reverendissimo Domino, domino Antho-nio Yerantio Episcopo Agriensi, perpetuo Corniti He-wesiensi ac Borsodiensi, Sacrae Caesareae Maiestatis Consiliario ete. Domino meo observandissimo.

Posonii.

LXXII.

Verancsics Antalnak testvére Verancsics Mihály.

Salutem et felicitatem. Haec etiam cura accedat hoc tempore ad alia. Heri miseram sciscitatum ad Wyvvar de T a r t a r i s ; responderunt, esse eorum ma-gnani multitudinem circa Ja/.beryn, et meditari prae-das et ignes usque ad montes istos ; tunc etiam ex-pectari, donec isthinc ad castra defluant omnes reli-quae copiae cum Caesarea Maiestate. Unde ego nullo pacto liic tuto esse possimi ; scimus enim, quanta est velocitas illorum barbarorum, quibus neque nulla flumina obstare queant, ; praesertim nunc, cum Vagus tenui linda fluat.

Cogitandum est etiam aliud. Quis seit fortunam belli, et quo vergat. Si, quod avertat Deus, aliquid adversi accideret, nemo usque tutus erit; imo etiam in victoriae insolentia. Quia impossibile est, quod non divertat bue etiam aliqua pars exercituum. Tunc ne-que domus, nene-que viae erunt sine magno discrimine, ut fit in furoribus bellicis. Hic omnia sunt in liorreis ; nunc cura nulla est, nisi sola tritura, quam iam disposili. Parvo propterea usui hoc semestri tempore

156C. aug. 15.

liic esse possum ; maius damnum esset, si quid acci-deret, quod in proclive est, et quod reparare non pos-semus. Rogo itaque, ut mihi lieeat Posonii vel uno hoc mense esse cum hoc puero ; interim rerum status apparebit. Nam nec somnum capere possum. Frustra est elabere, cum undique hostes ingruunt. Expecto a dominatione Vestra Reverendissima gratum et matu-rum responsum ; instat enim periculum, et ignoscat huic meae sollicitudini, non enim in parvo vertitur.

Jam quis hic interim futurus est, disquirendum. Equi-tibus pro uno mense stipendium dedi, et etiam pediti-bus Turociensipediti-bus, Misi etiam hominem ad Twrocz, ut victualia inde disponantur. Mitto pepones numero 37 ; sed palici sunt boni, ii erant meliores. E x Selye 15. Augusti 156 6.

Michael Verantius mp.

fráter et servitor.

Kívül : Reverendissimo Domino, domino Antho-nio Verantio Episcope Agriensi, perpetuo Corniti He-wesiensi et Borsodiensi, Sacrae Caesareae Maiestatis Consiliario etc. Domino meo observandissimo.

Posonii.

LXXIII.

Verancsics Antalnak testvére Verancsics Mihály.

Salutem et felicitatem. Equites et pedites, quos habuimus, expedivi. Solutio peditum, quos coloni dant,

1866, aug. 17.

magna cum diffìcultate exigitur, non sine captivitate judicum, prout a Pogranio intelliget. Summa sunt

ho-rnines contumacia. Acervi satis bono loco sunt ex-tructi, nec alibi starent melius ; tamen puto, quod non

din ibi permanebunt, cum ad multa tritico opus erit.

Feria quinta proxime praeterita transivit istliac Ma-gnificus dominus Stephanus Dobo cum suis gentibus, et dormivit in D y a k y . Obtuli ei domum liane ; sed parcere volens buie loco, illhuc se contulit. Tamen cum ibi non haberet bonum vinum, misi ei dono vinum uno cellario lagenario. Egit gratias, nani et pisces feria 6. ad prandium misi ; et se commendai domina-tioni Yestrae Reverendissimae. Hodie expecto hic Reverendissimum dominum Transsilvaniensem ; nani et Sua Reverendissima dominatio hac adOwar transi-bit, et ut potero, melius excipiam. Heri vesperi vene-rat bue etiam Magnificus dominus Stephanus Dersffy, qui properabat ad Caesaream Maiestatem cum duo-bus kochy. Illi quoque misi pisces, panes, vinum, pe-pones et avenam. Egit gratias, et se dominationi Ye-strae Reverendissimae commendai. Petii decem pedi-tes Turocienses pro dominatione Vestra Reverendis-sima; detulit rem integram ad dominationem Vestram Reverendissimam. Quare dabit operam, ut eos secum habere possit; puto non negabit. Opto dominationem Vestram Reverendissimam optime et diu bene valere.

Ex Selye 17. Augusti 1566.

Michael Verantius mp.

frater et servitor.

Kívül : Ad manus proprias Reverendissimi do-mini Episcopi Agriensis.

MONUM. HÜNG. HlSiT. — SCRIPT. XX. 12

L X X I Y .

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 176-186)