• Nem Talált Eredményt

Piopius Dénes modrusi püspök é s egri nagyprépostnak Verancsics Antal

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 92-99)

Ad dominum Modrusiensem.

Habeo a Keverendissima dominatione Vestra litteras primum binas de 2. et de 5. Junii datas, ad quas hactenus non respondi, quod medieus Cassovien-sis affirmantissime ad me scripserat, eandem bue ve-nire cum Vicario meo. Atque interim profectus Posonio in liane Praeposituram meam, dum rem familiarem partim in oppido Sellye, partim etiam hic in Turocz recognosco et constituo, coactus sum idem responsum magis differre, quo, factus ab itineratione et cura buiusmodi liberior et quietior, non tumultuanti, sed sedato animo responderim ad easdem litteras suas, quibus videbam illam adeo esse perturbatam, ut solida et fraterna responsione putarem mihi esse consolan-dam et confirmanconsolan-dam in opinione et fiducia de mea erga eam benevolentia. Quumque totus essem in hac cogitatione, et hunc hominem meum Agriam expedi-rern, tertias eiusdem accepi 19. Junii datas, et sic demum, quasi novo calcare ictus ad respondendum, celerius hunc ipsum hominem expedivi.

Igitur ad postremas eius initio, et necessario responsurus, ut ei molestiam, quam ex Myslensi ru-more concepit, eximam, sciat et credat quam verissime, Sacram Maiestatem Caesaream dominum Nostrum clementissimum adhuc vivere, et fungi tum Regiis,

1564. j u l . 14.

et decumbenti liceat. Mittoque Reverendissimae do-minationi Vestrae litteras Eius Maiestatis ad nie 28. Junii datas, et acceptas beri. Quarum subscriptio liaud dubiam omnibus de vita eius fi dem facile facit.

Quod autem 11011 prodit in publicum, et se lecto con-tineaf, medicorum fit Consilio ex imbecillitate, ad quam redacta est propter diuturniorem aegritudinem. Quare nihil est minus verum, quam quod de his quidam istic divulgent et circumferant.

De negotio quartarum suarum, placet plurimum secus esse, quam quidam id rei moverunt, et omnino sie mihi de hoc persuadeo, uti ipsa scribit. Palam ta-rnen est quam late, quamque passim ubique locorum susurronum, detractorum et delatorum virus serpat.

De Vicario niultis opus non est. Nunquam enim eredidissem in ea humilitate et modestia locum habuisse tam ingentem ambitionem, tanique mordentes furias.

Sed spero visurum brevi, quis sit Antonius Vera 11-cius, et an ipse, an ego sim Episcopus Agriensis.

Debrei etiam me non fallit. Miror tarnen, quod bonus senex, tantae prudentiae etiudicii, nondum perspectam habeat bonitatem et facilitatem meam plusquam pa-ternam, et prope angelicam (absit iactantia), inter quo-rundam mores, qui severiori et trutina et regimine essent compescendi. Sed tumultuetur et ipse quantum velit, et seditiones moveat inter simplices. Erit tarnen mihi curae, ut ab eo etiam melius cognosci possim.

Ad Romanam Maiestatem Regiam de hornine ilio, non consulo, ut quicunque scribat, mea maxime causa. Saepe enim fit, ut dum quospiam apud Princi-pes deferimus, satis et per se et per suos consiliarios

sapientes, ipsi nosmet ipsos apud eosdem suspectos

variis de rebus reddamus. Multa eiiim interdum iidem Priucipes ommittunt curare et dirigere, immo etiam vendicare, seu ulcisci alienis suggestionibus, ne suis commodis aliquid detrahant , quodque non facile cuncta credant. Atque id, sicuti ego novi mea aliquan-do, ita etiam dominationem VestramReverendissimam sua experientia cognovisse non dubito, ne interim, quot in locis liistoriarum legerimus exempla comme-morem. Tantum autem ille idem cognitus est apud Eandeni Maiestatem, ut novas informationes adden-das illi esse non existimem ; quamquam ipsa Reveren-dissima dominatio Vestra poterit, quod volet, facere.

De domino Bebeck hic etiam indentidem bidem ipsi recurrunt rumores, qui etiam istic, quod sit libe-ratus ex captivitate Turcica. Nondum tamen certos habemus authores. De communione utriusque speciei nihil intellixeram. Heri tamen scripsit quidam ad me

Posonio in haec verba : Viennae VII. kalendas Julii, autliore Urbano Episcopo Viennensi, nomine Papae, Imperatoris, et Regis, in tempio Divi Stephani de administratione corporis et sanguinis Christi sub utraaue specie omnibus petentibus proclamatum esse; cives et nobiles applausu dictitant.

Sunt etiam alii, qui id affirmant. Ego tamen nondum quicquam aliud liabeo de hoc, quod certo audeam affirmare.

Brevius ad priores respondebo, postquam iam habet de Vicarii tragoedia, et tametsi ipsa nimis omnino prolixa oratione egit de suis detractoribus et de sui erga me animi sinceriate; ego tamen ut parum, aut prorsus nihil iisdem detractoribus crediderim, ita ad singula respondere, quibus tam anxie prosequuta est similes malevolorum hominum calumnias, non

arbitror esse opus. Ceterum ut etiam ex breviore responso sineerius habeat de mea et firma et vetere erga se benevoìentia testimonium, sciat, nee Adamum, nec Zabonem, nee Domitium, nec Jacobum reos fuisse huiusmodi delationis ; Zilvva autem etiam ampio encomio eandem mihi laudavit, quod nimirum acerri-me res, et dignitatem, et iura acerri-mea ubique non solum publice, sed etiam privatim tutaretur, et promo veret.

Et licet nemo est mihi de bis nominandus, qui in dis-quirendis et diiudicandis alienis negotiis. actionibus, sermonibus, unam duntaxat habeant in vita curam ; ii tamen potissimum disperserunt talia, qui fuerint maio-res Adamo, Zabone, Domitio, Jacobo et Zilwa ; quum interim hic etiam non desunt aurium mearum verbe-rones, qui deblaterant Italorum Consilia statum meura labefactasse. Videat igitur, quibuscum conversandum est, si ii maxime traducant nos quibus maxime cre-dimus, et maxime nobis coniungimus. Super quo quid responderim, dicere modo nihil attinet. Salvato tamen Reverendissimae dominationis Vestrae erga me et in meis rebus fedelissimo officio et constanti studio, aliis rationibu8 ora eorum obstruxi, non tamen usque ad silentium ; quum necesse sit etiam fatorum necessitate, ut qui maligne vitam agunt, nunquam etiam desinant vexare bonos, ut ipsi quoque moleste vivant. Iis ta-men Dominus Deus male faciat et in hac et in alia vita, Vestra vero Reverendissima dominatio de me et de animo erga se meo omnia illa polliceatur sibi, non solum quae ex me audit, sed etiam ea, quae ipsamet desiderai Nec de litteris, quas ei proxime scripseram paulo duriores, aliud existimet, et iudicet, quam quod fuerint conciliatrices maioris et certioris nostrae mu-tuae necessitudinis, ex rationibus, quibus uterque

no-strum conatus est probare, quanta sinceritate et veri-tate mutuo complectamur. Et quia etiam (quod nitro fateor) plane videam, quam habeat dignitatem et ho-norem meum istic commendatum, eam ìlii spem faeio de mea gratitudine, quae suo tempore etiam existima-tioni eius afferei aliquid in Ecclesia mea, quo et dominati© Vestra Reverendissima, et multi alii intelli-gent, vinci me offìciis et amicitiae studiis non facile pati.

De particulari statu Ecclesiae meae et de Lecto-ris casu," quod scribit ; habet et Ecclesia, et Lector noster, quod a me desideret. Sed et Lectori expectan-d-a est sua opportunitas, et ad Ecclesiali] meam prius ipse redire nequeo, quam et per valetudinem Caesa-.reae Maiestatis mihi liceat, et cognito decretorum

Regni transigatur, cui totum Consili um et omnium Ordinum peculiares personae debebunt interesse, liti ex bis litteris Maiestatis Suae Caesareae ad me datis perspiciet. Alioqui nihil magis ego cupio, quam ut ipsam meam Ecclesiam revisam Sed videt retinacula mihi etiam maxime molesta.

Quod se Reverendissima dominatio Vestra tam fortiter et merito opposuerit licentiae et insolentiae istorum militimi, qui Thihemirium iferum repetabant, non possum nisi maxime laudare ; rogoque, ut aeque etiam in aliis intemperiis eorum conetur sese oppo-nere, si quas denuo moliri vellent. E t necesse est, ut imperitorum temeritas peritorum autlioritate et iudicio reprimatur. Maxime ubi vulgus assumit cornila, et usurpat sibi, quod ad se non pertinet.

De Canonicis scirem, quod ait. Sed si hoc tem-pore Augustinos, Ambrosios, Cyprianos, Platonesque et Aristoteles habere non possimus, hos habendos

esse existimo, quos possiimus. linde ad Micliaelem Sisianum. si etiam Fabianum babere poterimus, pro-barem , neque committam moram in mittendis litteris.

Sed videat, ne ludamus in eo operam sicuti antea.

Propterea Reverendissima dominatio Vestra perfieiat cura eo, ut ordiu.es accipiat, et fidem faciat, quod resi-debit, et nostrae Ecelesiae serviet. De nepote domini Ulicini satis adirne est temporis. Lucam et suecento-rem dudum tradidi Reverendissimae dominationis Vestrae pectini, sed vei'eor quod annosas pectet arbo-res. Alteri enim nihil unquam potest esse satis ; alteri si impune concedetur, quoties vult, ut ex manica bibat, etiam id multum erit, quod habet. Igitur dominatio Vestra Reverendissima utrumque expoliat dolabris, quibus volet, licebit; dummodo excolat vel saltem ad id, quod etiam mediocriter in eis velimus.

De rebus Romanis nec mihi, nec Pasqualino admodum multa sunt. Et saltem hoc nuper intellexi a domino Illicino, scriptum ei fuisse ex Italia, Con-sistorium Sauctitatem Suam proxime habuisse de iis, qui per omnia Regna essent et haberentur viri idonei et digni apice Cardinalitio, quodque inter alios Reve-rendus dominus Dolphinus, et dominus Zagrabiensis fuissent nominati. Quicquid tamen cognovero, impo sterum scribam.

Quod vero istic iam non multum de meo Agriam reditu creditur, praecipue ob vina vendita, et quod minus prudenter eadem vina venni sint exposita, quae secretius divendi poterant; mirarer dehis, siet Agrien-ses spiritus ignorarem, et illa vina non mea, sed alio-rum fuissent. Vealio-rum cum et reditus meus situs est in mea potestate, et quae istic habeam non furto acqui-sita habeam; curet eiusmodi populus, ut velit. A quo

quia ego non pendeo, non est cur quicquam occulte agere velini. Unde nec dominatio Vestra Reveren-dissima moveatur eiusmodi, quae et mores novit vulgi, et seit, quod sicut etiam de Sanctissimis Principibus varie multi consueverunt sentire et loqui, nec propterea corripiuntur febribus, autmiiius quiete somnos capiunt, ita et nos, qui proxime Principibus liaeremus, novum non est, si vanitate vulgi traducamur interdum et perstringamur Ubi vero Zilwa offenditur commissione data Biasio de vendendis vinis meis, a se 11011 a me offenditur. Nec enim illi Blasium praetuli, si quid commissionis eidem iniunxi peculiariter ; nisi si sic domini pendere debeant a suis necessariis, ut quod cuique privatim etiam in aurem dixerint, curi età cum uno communicare teneantur, nec quicquam sine suo nutu agant. In quem modum ego adhuc nemini eorun-dem necessariorum meorum manus dedi. Quoniam autem et ipse Zilwa habet istic quod agat meo nomi-ne. et Biasio agendum fuit, quod iniunctum fuit; nimi-rum ut Àgriae Zilwa sedeat, non parvae rei meae cuiusdam causa ; hic vero cursitet, quod Blasius multo potest facilius, quam Zilwa; nollem omnino in huius-modi livorem Zilwam impingere, et conari suis me accomodare opinionibus; quem etiam apud me tanti inter alios meos facio, quantum abunde sat illi esse potest.

Quod autem de Syrcz, et de aliis rebus meis egit cum domino Capitaneo, intellexi, et ei habeo gratias.

Nec esset opus sic de bis agi, si sit vera amicitia; sed quoniam secus nequit fieri, aggrediemur viam, de qua eonsuluit. Ceterum, etsi iam desieram de Vicario, ta-men quia postremo in suis litteris attigit de quodam molendino, cuius causa movere calumniam mihi

inten-dit; ego etiam clatidam liane epistolam molendini huius negotio. De quo, et de quibusdem aliis, si idem Viea-rius vult seire plura, provisores meos examinet. Ve-runi si ego etiam rem magis serio aggrediar, eftìciam Domino adiuvante, ut melius deinceps et se et nos cognoscet, neque contra illuni sitiaf rabiem , quem revereri debet. Nec plura, modo Deus Reverendissi-mam dominationem Vestram incollimeli et felieem sér-vét. Ex oppido nostro Warallya sub Znio arce Turo-censi die 14. Julii 1564.

X X X V I .

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 92-99)