• Nem Talált Eredményt

Testvérének Mihálynak Verancsics Antal

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 196-200)

Ad Michaelem fratrem.

Ad binas litteras vestras 23. Septembris et 2.

Oetobris datas serius respondeo propter angorem animi, quo maxime turbor ob statum praesentium re-rum huius Regni minime laetum, et tam tristem, quam prope iam deploratum ; nisi adhuc aliquam Deus mi-sericordiam nobis reservaverit, velitque ultimis aerum-nis atque angustiis nostris miraculose succurrere, ut qui solus Bit qui percutit, et sanat, deducitque ad in-feros, et reducit, necnon humiliat et sublevat.

Griula enim ac Zigeto cum X I I Comitatibus, qui tertiam ferme partem reliquiarum huius Regni com-plebant, erantque nostrae potestatis, amisso, depopu-latoque ex liac parte Danubii, respiciente Noricum, toto co tractu, qui ab arce Babocia ad Papam usque, in superioribus vero partibus, quicquid amnes Zagyva, Beregh, Hernandusque, et Muranienses saltiis silvae-que includunt, supra L X X X millia animarum (liti nunc loquimur) in captivitatem abegerunt ; nobis au-tem etiam nunc in bis castris ad Jaurinum positis, inaniter tempus terentibus, et nescio, quas opportuni-tates expectantibus, quas vix iam ingruente hyeme, tot incommoditatibus comitata, nobis concedent. In dies interim omni genere militum ex bis castris dila-bente, iam Joannis quoque fìlius cum Transsylva-norum circiter Y, Turcarum vero et Tartarorum

1566. oct. 14.

X X I I I I raillibus arcem T o k a y obsedisse dicitur. Quae quanto praesidio instructa sit, non credo admodum sufficienti, ac necessario. Sed quum Lazarus etiam Sfenda aegrotet Cassoviae, et vix liabeat apud sua signa I I I I millia Germanorum, Ilungarorumque 110-strorum simul ; videatis, quam sit suffecturus, et arci Tokayrtae succurrere, et inibì tueri reliqua. Unde quantum metuam etiam Agriae et civitatibus illis li-beris, ac Gabrieli Perennio, consideretis.

Quare merito, et istic omnium (uti scribitis) animi conciderunt, et maeror, tristitia, timorque universos occupavit. Quia in toto etiam Regno nulli mortales sunt nostri generis, qui non a spe et a fiducia, ad quam initio expeditionis buius erecti fuerant, iam adesse tempus resurgendi a tot malis, exciderint. Nec tamen ulla succurrit ratio cuiuspiam remedii, nisi deiecto capite spirituque Deo commendato, casum atque interitum expectare, quicunque et undecunque ille inferatur. Haec ad priores vestras succinctius, paulo post prolixius, aut cum cornucopia, quando una fuerimus.

Vos tamen interim diligentius attendatis ad ob-sidionem Tokaynam ; quae si (quod evertat Deus) cesserit liostibus prosperior, metuendum erit mox et civitatibus illis Cassoviae, Eperiessio, Barthvae, Ci-bino, Leucioviae, ac Sepusso, et consequentibus Comi-tatibus adTuroeium nostrum, in pedemontanis Carpati sitis. Ideo tempestive hoc casu et Petrum, et captivos nostros Posonium curabitis deducendos, si forte hic me diutius trahere moram contingeret.

De excessu Nicolai Zriny honoratissimo, deque LadislaiKerecseny deditione turpissima, Giulaeque et Zigeti obsidione, oppugnationeque potentissima, paulo

post, quum rei totius perspectius successimi fuero assequutus, scribam ad vos solita mea diligentia.

Ceterum ne hoc quoque ignoretis, allatum est ad castra, Lazarum Sfendam potitum fuisse arce Zard-vaar, quae Emerieo Bebeccho unica fuerat facta reliqua; ipse vero ad Joannis fìlium, ad Turcasque profectus adhuc fuerat tempore, coniuge quoque illi relieta, cui Zard cessisset. Et ita eam etiam dicunt in potestatem venisse Sfendae. Sic adhuc mirabili modo Regni liuius fortuna agitatur, totque in locis premitur, ut putem, hoc tandem tempore, aut omnino collapsu-ram, aut rara quadam Dei Providentia novum quen-dam ortum sibi facturam. Faxitque Altissimus, ut de-ficiente virtute nostra, Divinam sentiamus, et resurga-mus. Bene valete. Ex castris Caesareis ad Jaurinum positis 14. Octobris 1366.

LXXV1II.

Verancsics Antalnak testvére Verancsics Mihály.

Salutem et ornile bonum. Heri accepi litteras do-minationis Vestrae Reverendissimae per Blasium da-tas, in quibus aperte intellexi magnum animi angorem et cordis dolorem, ex rebus huius temporis deploratis.

Domine Reverendissime ; quid opus est angi et cru-ciari in rebus a Deo mirabili mysterio ordinatis ? Pu-tatne Deum snam Ecclesiali! deseruisse ideo, quod hostos exultent ? Minime ; sed mortificai, ut vivificet.

Qui namque negligunt eins mandata in libertate

1566. oct. 2 6 .

Christiana; complent ea in captivitate Turcica : adeo ut doceantur etiam inimieos diligere, ut vi tracti sal-ventur. Turcae crescunt in numero, non in merito ; nos non in numero, sed in merito, sicut stellae coeli et arena maris. Nulla seeta tamdiu, cum tanta astutia diaboli, duravit, ut ista ; nec lilla tarn copiose coelum replet, sicut ista. Nam astutiae daemonis semper Di-vina sapientia in suam perniciem retortae sunt.

Proinde dominatio Vestra Reverendissima accipiat res, ut accidunt; accommodet se Dei voluntati, nec tam-quam terrena solum sapiat ; sed miretur Dei iudicia ; cuncta nihilominus ad fidelium salutem faciat, et dicat, ut fiat eius voluntas. Ea iam aetate sumus, ut diu vivere ne-queamus; et terrena cogitamus? Absit; sed semper pa-rati simus ire ad Dominum. Sit terra vel tota infidelium ; nos aliam civitatem habemus, Sanctam Hierusalem.

Sed de iis satis, et multo plura, quam mihi com-petat ad Episcopum.

Ubi autem Turocio suo timere videatur; puto, frustra timeri hoc anno ; neque adhuc eo processe-runt hostes, nec processuri sunt iam instante hieme.

Aiunt, eos esse occupatos in obsidione castri Thokay una cum Transsylvano, quem narrant esse deplora-tissimae valetudinis ex morbo colicho. Si quid autem periculi intellexero, admonebo Petrum, ut recurrat bue. Certe mallem, ut illi captivi essent bic, quam ibi, et non deest locus ad custodiam in tam munita civi-tate ; quia sunt in manibus hominum pauperum.

De arce Zardurat recepta nulla talia nova ha-bemus ; quam aiunt inexpugnabilem, nisi sola prodi-tione, quoad nos dico.

Fracassum habeo, ut iubet dominatio Vestra Re-verendissima, qui iam convaluit, et vestivit se rubea

carisia ; de pellicia volpina curabo, si fieri poterit ; sed quotidiani sumptus hic me exhauriunt. Vestivi istos duos pueros, qui nudi erant. Et ego indigerem nonnul-iis, sed tempus expecto, et transeo, ut melius possim.

Fructus praeter nuces nulli omnino sunt. Semellas mittere saepius curabimus. Poeula tamen duo christal-lina misimus. Bullae aureae nec bábui, nec habeo co-piam. Et profecto esset nunc commodum inquirere de illis vineis. Sed pereunte Regno, pereunt et omnia alia.

Porro Leo et Martellus bene valent.

Interim accersitis equis meis visitabo Selye, et videbo seminaturam et alia ; mox redibo, si adhuc ti-mendum fuerit ; verum si fluvius ille intumuerit, ero diutior ibi. Eget enim cura locus ille ; vita tamen ho-minis pluris est, atque adeo propinqui. Dominatio Vestra Reverendissima curam habeat valetudinis, ut in tali loco ante omnia frigus non admittat autumnale, nec aerem, si fieri poterit ; nocent haee inexpertis. Et certe satius esset, ut Praelati cum suis sacerdotibus instarent potius orationibus et sacrificiis in suis eccle-siis, quam in castris desides et inutiles ; oratio nam-que gladio fortior est. Dominatio Vestra Reverendis-sima diu bene valeat una cum omnibus suis. E x Po-sonio 26. Octobris 1566,

Michael Verantius mp.

frater et servitor.

Kívül: Reverendissimo Domino, domino Antho-nio Verantio, Episcopo Agriensi, Perpetuo Corniti Hewesiensi ac Borsodiensi, Sacrae Caesareae Maie-statis Consiliario etc.

Domino meo observandissimo.

In castris.

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 196-200)