• Nem Talált Eredményt

Károly főhercegnek Verancsics Antal

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 142-146)

Serenissime Princeps, Domine, domine mihi Semper clementissime. Post fidelium ac perpetuorum servitiorum meorum in gratiam Serenitatis Yestrae liumillimam commendationem. Benignas litteras Sere-nitatis Yestrae Vienna die XII. mensis instantia datas, heri accepi : et quod attinet ad eum tractatum, quem proximis annis cum dominis Magnatibus, cum quibus -dam Comitatibus, et cum Liberis partium superiorum Civitatibus Agriae adiacenti bus , ratione subsidii militaris Agriam in eventu subiti cuiuspiam apparatus liostium submittendi , donec iustum praesidium a Maiestatibus Vestris fuisset expeditum, liabueram ; ego iam, (ut ingenue et humillime fatear) vix omnino limitationis eius subsidii sufficienter meminerim. Quod ut in exequutionern 11011 est deductum, occasione ne-cessitatis 11011 interveniente ; ita demum omissum est, et ferme neglectum. Quum etiam nec libenter fuerant ei assensi, a quibus erat postulatimi, nec potuissent, nisi admodum gravate conferre illud, quandocunque fuissent requisiti. Eius tamen ratio, quoad eius recor-dari possum, sic se habet.

Passa enim Budensis quum Zathmarium oppidum, et in eo Franciscum Zay ac Melcliiorem Balassam obsederat subita vi ; accidit, ut frustratus ilio conatu, in reditu, aiitequam exercitum solvisset, in campis, Agriae 11011 magno tractu oppositis, diutius sedit

1566. maj. 22.

Quare nos, qui eramus Agriae, ignari quum consilii, tum etiam voluntatis eiusdem Passae, non mediocri sollicitudine fuimus, utpote parum commode instructi viribus ad excipiendum hostem 11011 minus validum quam subitum; si quid contra 110s attentare et experiri voluisset.

Tunc igitur primum cepimus consilium de eius-modi subsidio procurando ; si modo defunctae felicis recordationis Maiestati Caesareae, domino nostro clementissimo probaretur. Quod valde in subitis ho stium conatibus proficuum fore, sperabamus. Atque eadem Maiestate per me corani diligente!' edocta et informata, piacúit rei tota ratio; miliique adjuncto Magnifico domino Joanne Petew, profecti Eperiessium, cum titillo et munere Commissariorum, omnia pro clementi Caesareae Suae Maiestatis voluntate effeci mus ; quamquam satis difficulter et cum contentione

11011 exigua.

Civitates enim Casso via, Eperiessium, Barthffa Cibinium et Leucliovia, pedites ;

Magnates vero, dominus Perinyi, Bebek, Homo nensis, Nagymibaliensis, Alaghy, et similes plerique alii, equites dare se promiserant; et quidem alii plu-res alii paucioplu-res, quique eorum iuxta suas facultates,

Comitatus quoque Hewessieusis, Borsodieusis.

Wywariensis, Sarosiensis, Grewmeriensis etTornensis similiter.

Nec de bis possum distinctius meminisse. Et facile Clemens Regliy, tunc temporis provisor et capitaneus meus, huius ipsius subsidii praecipuus inventor, poterit eiusdem transactionis habere copiam.

Ad quem etsi ego iam s c r i p t diligenter, ut eandem copiam, si apud se forte haberet, Serenitati Vestrae

quamprimum mittat; si tarnen ipsa etiam Serenitas Vestra eidem clementer mandare dignabitur ; erede-rem, omnia celerius facturum.

Praeterea est quidam Demetrius, cognomento Kypiro, civis oppidi Raaczkewy, quod est in insula Cheppel, infra Budam posita; qui quum tempore lega-tionis domini Francisci Zay, domini Àugerii Busbecbii, et meae, quam inTurcia habuimus, ita sese in manci-pium Magno Turcae dedidisset, ut ab eodem plurium etiam bonorum in Comitatu Pesthiensi administratione et usufructu, quoad vixisset, obtento, perpetuum quo-que illi se exploratorem de Christianis fore obtulit ac devovit.

Quare, quantum etiam nobis, dum eramus Ama-siae in Cappadocia, apud eundem Turcam et Passas eius, non occulte solum, sed etiam coram, admodum insolenti et aperta contentione fecerit negotium ; sic, ut ego illuni ibidem duobus Turcae internunciis intuen-tibus, qui ad nos missi fuerant de publicis rebus, e gradibus, ad quos iam hominem adegeram, praecipi-tare voluerim , Vestra Serenitas ab eodem domino Augerio et Zay informetur; Sacratissima Caesarea Maiestate felicis recordationis defuncta, domino nostro clementissimo, coram Turcis tali convicio proscissa, quod nos videlicet Hungari non Ferdinandum, sed Nicolaum Olahum Regem haberemus ; per contem-plimi usus metaphora, quae tollerali nobis minime

potuit-Nunc liunc ipsum Demetrium, hominem pravum, seditiosum, et nulla fide constanti praeditum, ab eo-dem Magno Turca ad Maiestates Vestras defecisse, et ab eisdem gratiam ac etiam donativum obtinuisse, intellexi. In cuiusmodi rebus, etsi Maiestatum

Vestra-rum dementia vix in toto mundo habeat parem, nee debeat, nisi summe extolli admirarique ab omnibus gentibus ; putarem tarnen, non esse illi confidendum, et eo etiam minus credendum, quod cum duobus filiis dicatur transfugisse. Fallaces enim homines, ut faci-li iis, quos captant, fallant, consueverunt omnes modos ac partes applausibiles sceleri suo adbibere, ut ab se remota omni suspicione facinoris meditati, fidem ac-quirant, ac tandem interea temporis pergant secure in officio liostibus pollicito.

Quapropter morum äctionumque huius hominis priorum non ignarus, audita mutatione eius instituti, quod apud Turcas liabuit, visum est mihi, debere me obiter Serenitati Vestrae bumillime significare, quis-nam sit liic homo, et quantum hoc tempore, quo tanti motus hinc inde intenduntur, aut credi, aut committi illi debeat. Qui quum sit audax et sagaci ingenio, diuque iam versetur in officio, limites Regni Maiesta-tumVestrarum pessumdandi ac prodendi, suspieandum etiam maxime est, Magnum quoque Turcam non alieni rudi ac simplici, sed vafro, et in diuturnis flagitiis

ver-sato id explorationis demandasse. Ipse itaque modis suis (si quid meo iudicio tribuitur) observetur, nec

ha-beatur omni ex parte liber. Ego autem, si quid in hoc non interrogatus opinionis meae minus fortasse oppor-tunae attulerim, Vestra Serenitas dementer mihi igno-scere dignabitur. Quam Deus Optimus Maximus feli-cissimam eonservet. Ex Sellie X X I L Maii M. D. LXVI.

Kívül : Serenissimo Principi ac Domino, domino Carolo Archiduci Austriae, Duci Burgundiáé, Tirolis-que Corniti etc. domino et Principi mihi Semper ele-mentissimo.

LV.

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 142-146)