• Nem Talált Eredményt

Piopius Dénesnek viszonválasza

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 27-32)

Replicatio Modrusiensis.

Responsurus liumiliter iis, quae clementissime proposuit mihi Sacra Romanorum etc. Regia Maiestas in negotiis mutationis rerum Agriensium ; primo qui-dem illud omni cum submissione praetermittendum non existimavi, quod forte ad hucusque Suae Regiae Maiestati non innotuit. Id autem est, ut quicquid egi, aut suin deinceps in hoc negotio acturus, non intuitu tantum Reverendissimi Agriensis Episcopi, verum publici confiniorum illorum, et privati loci illius Agri-ensis commodi gratia feci et tractavi. Novi siquidem, (quod) pendente hoc tractatu, nullus ex officialibus per Reverendissimum Agriensem constitutis seit, quidnam in arcis aut loci illius utilitatem perficere queat. Sunt etenim animo suppresso, et Semper exitum huius tractatus expectantes, ad propria potius quam publica curanda propensi. Quod ego cum viderim non modi-cum rebus Agriensibus adferre damnum, nolui itineris

2*

1563. május.

et aliorum incommodorum laborem recusare, certo certius sciens, finern liuius negotii baud posse inuti-lem fore et Sacrae Regiae Maiestati, et Regno ipsi.

Non possum tarnen non ea Sacrae Regiae Maiestati proponere, quae mihi oratenus Reverendissimus Agriensis mandavit. Qnorum praecipuum et singulare est, ut dominio temporali nequaquam cedere vellet;

dominio inquam colonorum saltem; videtur namque sibi cum huiusmodi abdicatone honori suo adeo male satisfactum, ut facile crediderim, si Sacra Regia Maiestas omnino hoc iuberet, ut a jurisdictione tem-porali prorsus abstineret, eundem non diu supervi-cturum; tanti facit existimationis suae, ut ipse cogitat, detrimentum.

Quare humiliter Sacrae Regiae Maiestati supplico, ne mihi hoc adscribere velit, ut nempe videar nolle voluntati Sacrae Regiae Maiestatis condescendere, sicut Eadem a me dementer requirit. Quandoquidem etiamsi omnimoda mihi ab ipso Reverendissimo Agrien-si data Agrien-sit in hoc tractatu concludendi facultas ; hoc tarnen Semper excepit, ut dignitas sibi Episcopalis una cum temporali super colonos jurisdictione serva-retur intaeta. Hoc quidem possum Sacrae Maiestati praestare, ut tres modos, quibus et Sacrae Regiae Maiestatis voluntatis, et loci, et Reverendissimi etiam ratio non contemnenda haberetur, proponerem ; quo-rum unum, si Sacrae Regiae Maiestati probabitur, non dubito, quin et Reverendissimus Agriensis ample-ctatur; sed simpliciter temporali dominio cedere no-mine eiusdem Agriensis non possum. Non enim ego sum in liac causa principális, sed me oportet iuxta mihi praescriptam formulám incedere. Ipse enim Reveren-dissimus Agriensis sic Sacrae Regiae Maiestati scripsit.

„Verum ii, de quibus ante memini, nulli id mihi laudi tribuentes, in eo potius videntur omnes conspi-rasse, ut excedam hoc Episcopatu toto, et ab omni jurisdictione eius me abdicem, quasi mente captus;

perque pudorem et indignitatem meam cuncta transi-gam, quaecunque nunc mihi sunt cum Maiestatibus Vestris in tractatu. Quae qualia quamque sint hone-sta, quamque etiam fieri debeant ab liomine sano, Maiestati Vestrae remitto judicanda ; quum eiusmodi nec ego unquam cogitaverim, nedum optaverhn, nec Maiestates Vestras putem etiam nunc velie."

Ubi apertissime potest Sacra Regia Maiestas ultimam in hoc negotio ipsius Reverendissimi Agrien-sis intentionem videre, quam ego non sequi nomine suo non possum, nec debeo ; cum ipsemet manifestissi-mis id quoque reprimat verbis, prout in litteris ad Sacram Regiam Maiestatem facile est videre.

Mutatio igitur rerum Agriensium in hoc maxime consistere viaetur, ut et Reverendissimo Agriensi non tantum de annuali satisfaciat pensione ; verum etiam, qui praeficiendus loco illi erit, sit cum eodem Reverendissimo Agriensi concors et unanimis. Hoc autem non admodum facile esse videtur ut contingat, praesertim si ex Magnificis erit, qui arci Agriensi praeficiendus est. Verum tres modi, de quibus superius memineram, mihi occurrunt; unus ex quibus, judicio quidem meo, rebus Agriensibus valde prodesse po-terit. Id quidem dixerim, praesupponendo semper Maiestatis Sacrae Regiae dementem voluntatem et assensum.

Primo namque oportunum mihi videretur (si ta-rnen Sacra Regia Maiestas in hoc esset, ut Reveren-dissimo Agriensi locum residentiae extra Agriam

assignare vellet) ; quod saltem medietatem colouorum sibi concederet. Et hoc per litteras conabor ab eodera Reverendissimo Agriensi impetrare; quandoquidem nullo pacto, cum ego illinc discederem, ostendebat, se se aliter velie, nisi ut super omnibus jurisdictionem hab eret, huius quoque rei rationem adducens, contra-dictionem nempe juramenti sui praestiti, de non alie-nandis scilicet Ecclesiae illius bonis. Cum autem ego videam, quod pro maiori bono, conservatione videlicet loci ac confinii, quae quidem universo Regno Hungá-riáé, et adiacentibus etiam locis valde proderit ; hoc fieri absque periurii incursione posse laborabo,utper litteras ea, quae iam proposui, ipsi Reverendissimo Agriensi persuadeam, nec dubito, quin tandem assen-ciat. Hic autem primus modus praesupponit, praefe-ctum Agriam mittendum unum ex Regni Baronibus futurum.

Secundo posset Maiestas Sacra Regia, dominus noster clementissimus, committere dominationibus Vestris Magnificis, ut certam quandam limitationem super proventibus colonorum Episcopatus illius, de quibus iam tenent regestrnm, facerent, eamque summám, quam limitaverint, ex summa octo millium florenorum sibi promissorum exciperent, sicque relictis ipsi Re-verendissimo Agriensi proventibus saepedictis, tanto minus in paratis pecuiiiis recipere teneretur.

Posset ultimo denique loco Sacra Regia Maiestas praeficere Agriae alium capitaneum, strenuum in mili-tia, nobilem quidem, sed non ex Magnificis, et ibidem Reverendissinium Agriensem cum solito super colonos Episcopati! omnino, et octo illis millibus florenorum relinquere ; qui et militum gubernationi, et proventuum ceterorum administrationi omnino cederet,

maioreui-que ac diligentiorem Ecclesiae illius curam praesens haberet, quam absens ei ; loco etiam ilií finitimo ma-gis podesset duos consules, quam unicum liabere di-ctatorem ; alter quorum tanquam propria bona, alter vero tanquam sibi a Principe commendata illa omnia curaret, sicque utriusque virtute ac diligentia, quasi certatim, et Ecclesia et confinium servaretur, Reveren-dissimus quoque Agriensis ibidem absque alicuius alterius loci assignatione residens, posset etiam futuris temporibus, nec pigre quidem, Suis inservire Maie-statibus.

Hic autem tertius modus mihi magis probaretur;

quandoquidem certo certius novi, quod absente Re-verendissimo Episcopo Agriensi Capitulum vix con-sistere poterit. Non enim idem tempus est armorum et legum ; et cum illic Capitulum periclitaretur, ma-gnum profecto detrimentum rebus adferret Agriensi-bus, non tantum propter ecclesiasticam observantiam, quae Capitulo adempio procul dubio ibi perirei, verum etiam propter continua subsidia, quae in omnibus confiniorum illorum et Regni necessitatibus a Capitu-laribus indefesse conferuntur, quae cum ego oculis propriis viderim, possum tuto Sacrae Regiae Maie-stati affirmare.

Adhaec accedit etiam, quod hoc modo dementer a Sacra Regia Maiestate concesso, latrandi et mur-murandi adversus Suae Regiae Maiestatis benignità-tem et munificentiam, omnino tolleretur occasio. Non enim posset se forte continere Reverendissinms, quin cum aliis sui ordinis ecclesiasticis personis conquere-retur, si quasi invitus ex Episcopati!, prius sibi a Maiestatibus suis donato, eiiceretur, liincque procul dubio occasio detrahendi tantae Maiestati oriretur.

Quod quidem etsi parum, imo nihil esset Serenissimo eius nomini derogaturum, non esset tarnen sine ali-quorum scandalo, et eorum maxime, qui de magnis maxima iudicare aut opinari consueverunt. Haec quoque non proponere, nisi fidelitas, qua perpetuo Sacris Maiestatibus teneor, me urgeret ad ea omnia in hoc negotio proponenda, quae et publicae utilitati, et particulari Sacrae Regiae Maiestatis honori et existimationi consulere videntur. Quomodocunque —

VII.

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 27-32)