• Nem Talált Eredményt

Konicki Jánosnak Verancsics Antal

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 171-176)

Ad Magnificimi Joannen Koniczky Serenissimae An-nae Infantis Polonorum Thesaiirarium.

Quum ego iampridem operam meam Magnificae dominationi Vestrae non obscure promiseram, quod Balthassarem adolescentem, germanum fratrem suuni, qui apud nos putatur esse amissus, quaereudum inve-niendumque, quoad eius fieri potuisset, diligentissime essem curaturus; nec desunt mihi bonae fidei

quo-l quo-l *

1566. jul. 18.

rundam amico rum communium testimonia, institisse me buie officio non segniter, neque perfunctorie, sed certe summo studio et voluntate, omnes sumptus quo-que faciendi, adbibendiquo-que labores, si res ita postu-lasset, ut vel tenui aliqua significatone scisse potuis-sem, vivitne, an obierit? et si omnino esset adirne incolumis, ubinam ageret gentium ? idque eo potissi-mum desiderio, ut tanta charitate in utrumque fra-trem, in alterum ferme iam amissum, diu iam in aite-rum maerentem collata, dolorem etiam Magnificae dominationis Vestrae abstersissem, dato ad eam nun-cio, inventum esse adolescentem, eundemque vivere, aut saltem desiisse vivere ; ut Ipsa quoque sollicitu-dine buiusmodi ambigna desiisset augi.

Propterea non erat opus (ut arbitror) litteris etiam Sacrae Reginaìis Maiestatis Polonorum cur-renti calcar subiicere, ne tanta Princeps hoc mole-stiae genere mihi seriben di incommodaretur. Quippe, quae si tantummodo voluntatem suam vel ministrorum opera iussisset ad me de hoc perferendam ; aeque me sane obsequentissimum sibi invenisset, ac eiusdem benignissimis litteris intervenientibus.

Sed haud dubie fuit mihi perquam gratissimum, requiri meum a Sacratissima Eius Maiestate officium ; daboque operam multo diligentius, ut piane intelligat, liane suam voluntatem sic a me acceptam, exequu-tamque fuisse, ut et dignitas, et autboritas illius po-stulai, ac etiam ut Magnifica dominatio Vestra opi-nione sua, quum de mea erga se, quod putaverit opor-tere ad me benignissimas litteras tantae Maiestatis dari, quo mihi persuaderete diligentius, ut rem, de qua agimus, propensius amplecterer, non fallatur.

Quod quidem et Magnifica dominatio Vestra, sicuti

debere fieri iudicavit, consequuta est, et ego iam ex-tra omnem moram aggrediar novum Studium, ut et Reginali Maiestati obtemperem, et Magnifieae domi-nationi Vestrae vel hoc saltem eonatu, qui a me re-quiritur, gratili cer. Quando quidem a miss! huius ado-lescentis casus, quo et ego non mediocriter perturbor, eo etiam videtur esse infelicior, si vivat, ignoretur, et si iam obierit, pariter cognosci nequeat ; quo magis mirari quoque non desino, quod Magnifìcus Andreas Balassius, cui commendatus fuerat, et ea quidem nota concreditus, qua nobilium fìlii etiam apud nos alienae disciplinae subiiciuntur, ne domestica, quae est libe-rior et induìgentior, abuterentur per licentiam, priva-renturque eo profectu ac beneficio, de quo proditus est Horatianus ille versiculus : „Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,"

Sed quid dicam ! Vereor e quidem non eam illius curam fuisse habitam, quam adolescens, vel ipso ge-nere suo merebatur; quod complures ex nobis, qui huiusmodi filios amicorum ad maturitatem virorum excolendos accipimus, neglectus quidam haberi in-terdum consuevit. Qui alioqui committi, maxime in externos, non deberet, propter multa, quae nunc non est attigendi locus. Et propterea bene est ante per-spiciendum, adolescentes huiusmodi, qui sunt adhuc aetate immatura et rerum imperiti, cuiusmodinam lio-minum curae, ductuique committi debeant.

Verum de bis cum Magnifica dominatone Vestra fusius fortasse egi, quam exigebat ; egi tamen pro-pterea, ut uberius fidem mihi adhiberet, me nec hacte-nus defuisse buie officio, quod a me exposcit, nec deinceps defuturum, curaturumque sedulo, ut

quic-quid de eodem adolescente f r a t r e suo, sive de vivente

adhuc, sive iam de dudum mortuo intelligere potero, quamprimum et Maiestatem Reginalem, dominam meam clementissimam, et Magnificam dominationem Vestram, amicum meum observandum, edocere non praetermittam.

Ad litterarum autem suarum reliqua non est, quod inultis respondeam. Quae quum ad amicitiae nostrae officia pertineant, quae iam inter nos firinis-sime est constituta (esto, quod nondum mutuo nos de facie cognoverimus), satis erit utrique nostrum, ut ipse hic, istic vero Ipsa, quaecunque alterutrius nego-tiorum usus postulabit, ea omnia studiose amanterque obire non praetermittemus. Maxime legis etiam eius memores, ut quae absentibus amicis corani praestare nequeamus, eisdem corda non denegemus.

Ad Jachimovium vero nepotem suum quod atti-net, ipse quum in dies pleniore iam vestigio ad pa-trias virtutes pergens, satis atfatim sese commendat, loquantur de ilio alii. Milli tamen curae erit,ut quoad utetur meo contubernio et mea disciplina, non negli-gatur, quum eius incolumitas, tum etiam indoles ad omnia honesta comparata. Nec dubito in optimum etiam ac prudentem virum, si supervixerit, evasurum, testaturuinque virtutibus suis, quum in patriam re-dierit, quod apud eum hominem egerit iuventutem, qui prae multis aliis nationibus et Polonicam semper magni fecit, et Magnificae dominationi Vestrae grati-ficali plurimum desiderai; Eidemque a domino Deo precatur omnia optima atque felicia. Viennae 18.

Julii 1566.

LXIX.

Verancsics Antalnak testvére Verancsics Mihály.

Salutem et felicitatem. Litteras, quas ad me de-dit dominatio Vestra Reverendissima pro Balicza, optime intellexi ; sed miratus sum, quod ad binas meas ad Eam seriptas ante, nihil responderit, nisi si redditae adhuc non fuerunt. Florenos 60, quos petiit, misi ad Dalmadinnm hodie per nostrum Body, ex pretio vinorum, quia aliunde non habui. Nani illis paucis pecuniis, quae ex vado et thelonio proveniunt, utor ad sustentationem meam et familiae, quae liic est nunc. Nec al iter vivimus liic, quam si Viennae aut Posonii essemus. Censum coloni neque in somnis vi-derunt, ut conferant, quin etiam ad servitia aegre compelluntur ; faciunt tamen uteunque. Vina Reveren-dissimi domini Strigoniensis iam defecerunt. Coactus sum mittere florenos 100 et decem pro aliis vinis ad Sempte; ubi empti sunt acones primo 40. Pro reli-quis hodie misi Martinum Palasthy ; quia alium ho-minem ad talia non habeo ; licet intelligam deeo, quid ad me scripserit. Sed aliter fieri nequit, ne vinum defìciat. Emitur autem iam urna florenis 5 denariis 72. .Navis vadi iam omnino dissolvitur; nec credo, dominationem Vestram Reverendissimam superius nunc posse emere navem. Sed si erit voluntas Eius, mittam ad Cornaron aut Jaurinum talem navem eme-re ; quia quae illhuc dilabuntur, non eme-revertuntur sur-sum. Vizkelethy venit bue cum tribus equis, et ex-pectat dominationem Vestram Reverendissimam.

Reli-1566. jul. 25.

qua intelliget ex meis prioribus. Nova eertiora et eitius Yiennae audiuntur quam hie; licet toto besterno die audivimus liucusque bombardarum tonitrua Aiunt oppugnari Vytan et Gesthe. Dictum est etiam, quod Ferthal Bassa in oppugnatione Gywlae pixide oceisus est, et copiae eius facta eruptione a nostris omnino profligatae. Quod si verum est. Dominus Deus pugnat pro nobis et Caesare nostro. Opto dominationem Ye-stram Reverendissima]!) optime et diu bene valere.

Ex Selye 25. Julii 1566.

Fráter et servitor Michael Yerantius mp.

Pepones habebimus brevi multos et bonos ; sed adirne non maturescunt, incipiunt tamen. Ad dominum Tranquillum amicum nostrum nil habeo, quod scribe-rem. Jubeo tamen salvere. Quem quidem rogo, ut adhibitis omnibus coloribus rhetoricis et philosophi-cis, quibus egregie peritus est, det operam in reditu, ut persuadeat uxori meae, aequo animo velie ferre spatium adirne huius futurae liiemis. Quod si eifectum dabit, tunc vere magnum et rhetorem, et pliilosophum vocabo.

LXX.

In document XX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 171-176)