• Nem Talált Eredményt

Elegia XVIII De stultis

In document QUAE OMNIA (Pldal 128-132)

Aspera te duris quanquam sors versat egenum Auxilii, nec te qui tueatur adest.

Te tamen ingenio noli concredere vano Consilio, et sana quod ratione caret.

Quos furor extimulat, comites füge, ne qua redactus Tramite decreto conscia darnna feras.

Et saepe indignos sors punit acerba sodales, Unius ob fatui facta scelesta viri.

Munera parva tutit cum fi.do cantus arnico,

10 Exiguurn docto ftumine pingit opus.

Supprimit hoc dictis os stultum quidquid amoeni, Munus habet fatua garrulitate suum.

Quae tibi cunque dabit ratio, quem nulla gubemat, Occidit, et posthac utilitate vacat.

15 Sic fert, ut referant cum foenore dona vicissim, Nec patitur munus nomen habere suum.

Quanta tibi dederit quotiesque, per omnia spargit Compita, praeconis voce sonante modo.

Sole abeunte dedit, nondum redeunte reposcit:

20 Scilicet in tali est munere dulce nihil.

Ergo amens querulum cum se quoque fingit amicis, Non pudor est tales fundere ab ore sonos.

Fonte ministravi pleno benefacta, nec ullus Est mihi, qui grates pectore gratus agat.

2s Nec rnemor ille mei, quern more parentis alebarn, Si memor est, ludas me facit ille suos.

Sed quis eum merito non rideat obvius aure, Dicat et haec? 0 quam te malus error habet, Talia plus animum volitantia tela moverent,

30 Quam si de summo ferrer ad ima gradu.

Evenit id, quibus est rudis intra pectora sensus, Ut sic praecipites in sua damna ruant.

Vox sine lege cadens quamvis ea proferat ore, Quae hona sunt: at cum sint sine fruge, gravant.

35 Cui caput est cerebro vacuum, non sentit habenas, Sic mordax frenis ore repugnat equus.

Vana tamen ratio quoque multis noxia saepe Damna dedit, miseros fecit et ipsa viros.

Delirus vacuae vertex est aemulus olae,

40 Propter enim rimas nil tenuisse potest.

Illius ex facto cito vulnere diffiuit unda, Ac documenta suo corde fovere negat.

Plaustra vias onerant stultorum sermo capaces Aure: mel arguti proftuit ore viri.

45 De sapiente frequens animo quia concio pendet, Quicquid ait prudens numinis instar habet.

Lege carent stolidus temere quae verba profundit, Sic domus a vento praecipitata iacet.

Sanus et amentem quis percipit aure loquelam, so Cum nihil ex illa certior esse queat.

Vidi ego, qui vinclis vellet compescere stultum, Sed vidi, hunc celeri terga dedisse fugae.

Vesano dura pro compede proque cathenis Optima proferri cum documenta videt.

ss Doctrix armillae vox est sapientibus aureae, Nec festos animos occupat illa bonos.

Morio tecta subit sine fronte, nec ante salutat Hos, data quis ab hero est cura tenere fores.

Ora petunt veniam sapientia, limina tangunt

60 Quam prius, et veniunt iussa venire pede.

Tuque domum lustras per apertam stulte fenestram,

128

Cum sapiens nectat vestibulum ante moras.

Ianuam ad est stultum voces captare loquentum, Hoc sapiens magnum dedecus esse putat.

65 Vox sine lege rudis quod habet sub corde profundit, Sana diu faucis vox moderatur iter.

Mentis inops laxat nimis ora proterva cachinno, Sed modice risus cor sapientis amat.

Mille prius redigas in corpus fragmina testae,

10 Quam cesset stultus pectus habere rude.

Oscitat ex dulci quem somno corripis ore, Et pigra respondent pectora voce: quid est?

Sic responsa rogans amentis in aera spargit Nil profecturos voce loquente sonos.

75 Tu pia defuncti qui corpora plangis amici, Et culpas rigidae iura severa Deae:

Hoc lacrymare super cui mentem fata negarunt, Ut memor humanae conditionis eat.

Non adeo veniunt plangenda cadavera, cassa so Lumine, quae sub humo iam fovet alta quies.

Corda dolenda magis fatui male sana, quod inter Nos vivos illi mortua membra gerant.

Donec ab axe iubar non septima proferat Eos, Ad cava busta sedens lumine mittit aquas.

85 Impius et stultus donec super orbe vagantur, ln meliore boni pectore flendus erit.

Quam bene consuluit, qui pauca in verba resolvit Os, fatuo coram non capiente sonos.

Tam male coniungit, sibi foedere quisquis amicos

90 Eligit, ingenium quis rude, pectus iners.

95

100

62 nectat

Ergo velut pestem fatui commercia vites, Dextera de maculis commaculata redit.

Os ori iungens foetenti foetet et ipse:

ln tatus adiunctum sudor abire solet.

Integer ut maneas morum probitate, nec ullae Damna feras, hos tu destituisse velis.

Lingua sibi fraudes struit ipsa proterva dolosque, Et stulta vir se garrulitate gravat.

Quid gravius plumbo? plumbum quae brachia portant, Non humeris fatuos sustinuisse queunt.

Pondera vel ferri, salis aut pila, grandis arenae Mantica sive mihi tam grave non sít onus.

Quam si cum stulto cogar perferre labores,

moras - cf. Flor. IV, 2, 42; Sen. De ira 111, 39,2

Et socium iubear munus obire mali.

105 Obluitur paries gypso conspersus amoeno, Ni contra coeli se tueatur aquas.

Montibus in summis paleae sparguntur ab Euro, Et sepes alto nulla manere potest.

Quolibet ex vento timidus procumbit humi pes,

110 Neu peragunt coeptas corde pavente vias.

Stultus et in piano cadit, et mox pallet ad umbrarn Ipse suarn, positum ne gradiatur iter.

Quod prodest nunquam cessat vox dicere prudens:

Constantes anirnos nulla pericla tenent.

115 Semper ut instabili fertur vaga Cynthia curru, Sic abit in varias mens quoque capta vices.

Pone tamen metarn stultis quicunque propinquus Officio cupias cum gravitate frui.

Ingenium sapiens pro tempore mutat, et ante

120 Quod prodest, alibi deinde nocere potest.

Cum veneranda virurn te cingat utrinque corona, Ingeniurn cursus debet habere suos.

Verba piis nimium faciens vox strangulat aures Stulta, animos ea ceu grande fatigat onus.

125 Perspicuo quoties laxant sua pectora risu, Peccatum toties fertur ad ora Dei.

Insuper hac nimiurn durn se tentigint: scalpunt, Multa rnolesta piis, rnulta dolenda ferunt.

Aemula corda gerit fatuus versatilis axis, uo Quam celeri portant quattuor orbe rotae.

Hac illac volucri quia morio mente vagatur:

Cornpositos error nullus habere solet.

34

130

5

10

15

20

25

30

LIBER TERTIUS

In document QUAE OMNIA (Pldal 128-132)