• Nem Talált Eredményt

De vitiis foeminarum

In document QUAE OMNIA (Pldal 115-118)

Tunc male res agitur quando est amissa potestas Effera foemineo sceptra tenente choro.

Foemina, cui cor edit, morbo correpta nefando Omnia vir potius membra dolere gerat.

Arte dolos mulier componit et arte sagaci, Fallere plus novit foemina mille viris.

Invidiae stimulis nihil acrius, hostis et ira Nulla libido truci maior in orbe fuit.

Ore venenato nihil est crudelius angue,

10 Ultio sed primas hic muliebris habet.

Malo mihi leo sít socius truculentus et asper Horrida subter humum qui tenet antra draco.

Quam sociam vitae mihi foedere iungere et usu, Semper acerba graves quae iacit ore minas.

15 Cum furit, in vultu macies sedet aemula sacci, Pallet et indomita bile cruenta tumet.

Tunc aliquis melior saevos qui corrigit ausus, Mox properata mari causa pudoris adest.

Foeminea decies minor est fraus fraude virorum,

20 Ergo refert illis praemia digna Deus.

Difficile ad montem per multas itur arenas, Est coniux tacito garrula tale viro.

Illius in blandos ne forma invitet amores, Nec dicas animis, convenit illa meis.

25 Non ego propter opes ducam, ne ditior illa Me premat, et Codrum mancipiumque vocet.

Tela volant: quod humo vir surgis maxima causa Haec ego sum: Dominam me volo ferto tuam.

Haec levitas animo crux est aetema mariti,

30 Uxorem tenui praestat habere casa.

Est miser et per multa trahit suspiria noctem, Ecquis in hoc domino posset amore mori?

Quid? quod in hoc cursu vix pallida ducitur aetas, Quicquid agit miser hic semper ineptus agit.

35 Unica fons mulier nobis est labis avitae, Heu miseris quantum perdidit illa boni.

Illius est mortale genus quod tollitur aura, Illius ad Stygias quod via ducit aquas.

Aggere vallatur ne flumen transeat alveum,

27

114

40 Haec animi vinctos debet habere pedes.

Si monitis lapidem frustra vir moveris omnem, Ultima discessu sit medicina mali.

Dira mihi tria sunt, quartum bene sanus abhorret Quilibet, et pestis ducit id esse loco.

45 Ore loquens blando tacite cum prodit amicum:

Qui facit in dominos schismate turha ruat.

Sanguine qui dictis non noxia polluit ora:

Haec peiora truci morte vocanda puto.

Quicquid at hoc fuit, est gravius cum foemina bachans,

50 Latrat, et ante fores scommata dira iacit.

Rumpitur in sociam dictis, spectantibus urbis Civibus, heu miserum iam quoque ceme virum.

Magna minorque boum iuga distrahit inter arandum, Sic mala coniugio foemina virque bonus.

ss Haec mihi non coniux, sed scorpio dirus habetur, Qui mea lethifera corpora pungat acu.

Triste malum, vino coniux impleta, marito, Tunc arvum nudae cum genitale patet.

Nosse cupis, quae se Veneri Pueroque dicavit,

60 Ex oculis mulier noscitur illa suis.

5

10

15

Elegia XII De pudore

Huc iterum pubes ades, o dulcissima, praesto, Ut quid honorificus sit pudor inde scias.

Fas et vera loqui, cum debes iudice coram, Non tua tunc fallax occubet ora pudor.

Labe sua victi demissis vultibus ibunt, Te decet ingenua dicere voce palam.

Et cum pro vera facies re verba rogatus, Nemo tibi magnus, nemo timendus erit.

Nulla virum capiat te spes, et neglige pondus Hostis, ut eximium, quod gerit ille tuus.

Quod fas, quoque nefas queat esse professio veri est, Ore tacente diu turpia facta latent.

Turpiter incutiunt vobis mea verba pudorem, Utile cum pon est, res inhonesta pudor.

Saepe pudore aliquis quae turpia comprobat acta, Saepe quis utiliter non rubet ante forum.

Concipiant animo tunc foemina virque pudorem, Quando piis thalamo, quod nocet, illud agunt.

Vana duces pudeat vel reges dicere verba,

20 Cum faciunt, rubeant iudicis ora nefas.

Grex agat hoc, dominis quisquis parere recusat, Vicino metuat vir nocuisse bonus.

Turpe sibi ducat spolians aliena, rapaci

Turpe manu quae non sunt tua ferre domum.

2s Te pudeat quod edens de turbae more prophanae Ludis et appositus, dat tibi fulcra cibus.

Hoc etiam pudeat te quod nunc aere profuso Carcere pro meritis detinet acer herus.

Est pudor audita nil respondere salute:

30 Turpe cupidineo vis quod amore mori.

Non rubor, at scelus est horrendum foeda libido, Sanguine cognatam deperiisse sibi.

Dedecus est ingens aera eripuisse puellis, Mox tamen in taedas transiliisse novas.

3S Est sibi qui famulas alienas postulat effrons, Illarum in probrum ferre cubile pedes.

Huic subeat rubor ora gravis, qui exaggerat illud, Quod sociis quondam, sed sine lege, dedit.

Criminis instar habe, quod tu dimittis in auras,

40 Aetemos fuerant, quae reticenda, dies.

Nobile, crede mihi, fuerint genus ista pudoris, Felix teste bono, qui rubor ora tenet.

1 nunc, sic pudeat te, si tua quenque benigno Ora tenere suo nempe favore cupis.

4S Sunt etiam versa vice, quis infamia non est, Sed decus, et felix sic puduisse labor.

Non alios propter partes tenuisse sinistras, Velle Dei legem, foedera velle sequi.

Iustas atque pias dictis absolvere partes, so Vicino et sociis corde favore pio.

Sanguine non aegre patrimonia solvere iunctis, Sedulitate sui ferre laboris onus.

lusta aliis mercem precio divendere Jance, Et cubitis nullos addere pone dolos.

ss Aequo animo lucrum componere, sive sit ingens, Seu curtum, et votis post fora missa minus.

Venditor aut emtor quod fas cape, daque lubenter, Nec fallax aliis illa vel illa geras.

A teneris dulces natos docuisse salutem,

60 Ad famuli scuticas exhibuisse scelus.

28

116

Cum coniux sit iners res arctis claudere vinclis, Ne per eam carae diminuantur opes.

Terque quaterque prius numerare examine longo Danda, nec huic frustra fi.dere cuncta domi.

65 Quae das, quae recipis bibula signare papyro, Ut vigilent oculos erudiisse suos.

De falso fatuos deducere tramite dictis, Ne miseri pereant regnaque nigra petant.

A iuvenum serie rixas revocare seniles,

10 Ne minuat canum fortior ira caput.

10

15

20

Haec virtute tuus gerat insuperabilis ardor, Sic cum perpetua laude perennis eris.

Post rutilos ignes horrenda tonitrua coelum, Humanas mentes ora pudica movent.

Elegia XIII

In document QUAE OMNIA (Pldal 115-118)