• Nem Talált Eredményt

Jano Bocatio Cassoviam 8 Martii 1611

In document QUAE OMNIA (Pldal 24-31)

Jane, Palatinis meministin' nuper Athenis, Sub duce Friderico referens fata aspera regni Hungarici, tibi quod dixi violenta ministro Induperatoris metuenda hei vincula? Contra Tu mihi pro patriis, dixti, sum promptus obire Vincla, cruces, pedicas et olentis carceris ecce Torturas gelidamque simul post funera mortem, Dumrnodo Pannonicis bene sit templisque focisque.

Vix ea fatus eras, oblato haec inseris Albo:

Gravia quae nunc sunt patienda suavia nobis Olim venturo memorasse haec tempore fient.

Votum exsolvisti vates, patienda tulisti Fortiter atque tuis Epinicion adde Camoenis, Quandoquidem quinquennali tibi carcere clauso Annulus ille ducis licet aureus esset adeinptus Northemi, tamen hanc tibi vitam Praga nequivit Tollere: sed patriae, sed nobis restituit te, Quondam qui Isacidis, qui Petri vincula sölvit, Et Pharium rapido submersit in aequore regem.

0 utinam verbis saltem Pannonia noris

Dulciloquis Jani trucium meminisse dolorum.91

Vita solitaria 1611-1612: Bocatius ergo redivivus denuo fruebatur aere vitae liberae. Et quia propter longam captivitatem propemodum ad inopiam redactus erat, urbes, comitatus, magnates, mercatores, amici et peregrini certatim missitabant ei frumentum, vinum aliaque ad vivendum necessaria. At restabat adhuc, ut purgaret se civibus et facti sui, fugae scilicet, rationem redderet probaretque.

22

85 h. Louny, CS

86 h. Cheb, CS

87 non procul a civitate Zwickau, DDR

"" non procul a civitate Dresden, DDR

89 $widnica, PL

90 Nysa, PL

9 1 RMKT XVII. 2. p. 379

Protectionalibus a palatino Hungariae92 acceptis Georgius Fabritius, contionator Gerrnanorum, sumpsit rem in manus, per eum rogavit Noster veniam admissorum et impunitatem. Senatus communitasque Cassoviensis die 28 Martii a. 1611 agebat de supplicatione Bocatiana, quam Georgius Fabritius ita proposuit:

„Quandoquidem cuiusvis calamitas quemvis ad miserationem merito protra-here debet, tanto magis, si quis malitiose et fraudulenter delatus fuerit, misera-tione, consilio et auxilio censetur dignus; cuius sinistrae delationis causa: cum ante annos aliquot in tumultu rnoto patria haec nostra miserrima apud pereg-rinas gentes et principes Gerrnaniae ac lmperii traducta et sinistre delata sít, ordinatus fuerat a domino principe Bochkaio et regnicolis dominus Ioannes Bocatius, qui cum legatione ad principes Gerrnaniae abiret et eis causas maxime necessarias et inevitabilia damna, quae eos ad insurrectionem commoverunt, declararet et exponeret. Quia autem inopinato dominus Bocatius a Sua Maies-tate Caesarea anticipatus est et propter rnultorum sinistram delationem gravis-sima captivitate et vinculis per quinquennium detentus tandem Christianitatis precibus crebrioribus et hurnilibus apud Deum per se interpositis mirabiliter tandem sit eliberatus, est cur tota Christianitas ei gratuletur et Deo gratias agat.

Verum cum diutuma ista captivitate coniux pro eo liberando plurima immo omnia impenderit, ita utad incitas sit redactus et omnibus exhaustis rogavit nos, ut penes sese interponeremus. Et rogaremus, primum, ipsius nomine, ut protec-tionales a domino palatino datas amplissimus Senatus et amplissirna Communi-tas acceptet, approbet et confirrnet. Item. Quandoquidem antea in consortio civium fuerit et pro facultate sua inserviverit, ut deinceps etiarn ab amplissimo Senatu ei eadem benevolentia exhibeatur et pro fratre ac concive suo agnoscatur et colatur. ltem. Quandoquidem omnibus exhaustis sit propter diutumam absen-tiarn, unde ex miseratione circumiacentiurn comitatuum et vicinorum etiarn provisionem impetraverit mediocrem ab iis, ut civitas quoque pro sua facultate.ei provisionern aliquarn ordinet qualemcunque, ut benevolentiam civitatis in se vel hoc modo experiatur.

Pro his omnibus offert se annales et res gestas ab annis aliquot et imprimis calamitates civitatis et regni totius, ob quas armis nobis vis intentata repellenda fuerit, descriptururn et posteritati commendaturum. Expectans ab amplissimo Senatu et Cornmunitate inclyta responsum. "93

Deliberatum Senatus Communitatisque:

„Protectionales dornini palatini honore debito et reverentia acceptas ex-hibitabimus coram Senatu et amplissima Communitate praesentatas.

ltem. ln coetu concivium recipiatur, verurn quia interim magistratus et rex novus, cui nos iuravimus, creatus est, ideo ipse eidem deponat homagium serenis-simo domino regi domino nostro clernentissirno.

92 Georgius Thurzo

93 AMK H III/2 mac. 50. fol. 144ab

De provisione libenter ei prospicerent et pro moderno statu dabitur ei vas vini et frumenti cuborum duodecim.

Annales et res gestas si velit scribere, illico incipiat et confectas amplissimo Senatui ostendat, ut si fieri possit et videatur imprimendum concedatur."94

Bocatius deposito die 7 Aprilis homagio95 receptus est in coetu concivium. Sed respiciamus, quomodo iudicaverit rem Bocatianam Praga et Vienna. Rudol-phum II. tunc temporis iam non fuisse regem Hungarorum et viguisse adhuc discordiam inter fratres caesareos omnibus constat. Pragae itaque non erat integrum Bocatium detinere aut in carcerem retrahere. Et Vienna? Vienna pro nihilo ducebat et nihil laborabat de Nostro. Cerni poterat, regiam maiestatem nolle animos Hungarorum excitare. Nec ad carceres vinculaque pertrahi, nec Cassovia vel ex regno exturbari iussit. Haec quoque negligentia Viennensis non invitae fugae militat pro innocentia Bocatii. Si omnes aliae rationes defendendae illius causae deessent, haec una ad detergendam maculam illius illitam nomini sufficeret.

Ceteroquin ita sentiebat Noster de Matthia archiduce, futuro rege Hungaro-rum, circa Pragam castra metante anno 1608:

Tu, sed Achillaeo repetis qui robore ductor, Publica cum serves comrnoda, meque velis Servatus redeam cívis, passusque salutem

Quod sim communem vulnera propter, overn.

Sospes ovem ... 96

Licet Bocatius senatusconsulto civis liber factus sit, neque hoc, neque sequenti anno officiurn publicurn ei oblatum est. Mea quidern opinione non solum arnicos militavisse pro eo, sed etiarn inirnicos contra eum. Ideo cogebatur degere vitam solitariam, quam scribendo solabatur.

Opera in his annis edita ut civis Cassoviensis signavit, quae hoc ordine evola-bant in lucem publicam: Bocatius redivivus; Salomon Hungaricus; Hexasticha votiva; Militia S. Georgii et Militia S. Ioannis.

Ex iudice rector 1613-1618: Exordio anni 1613 die 8 Februarii tandem accepit regimcn scholae Cassoviensis,97 at sine honore favoreque populi pristino. Adolescentia nobilis iam non conftuebat in eius disciplinam, deficiebant eum patroni, nec

94 ibid.

95 ibid. fol. 145

96 1052 57--{il

9' Decessor suus (loannes Colmitius, rector scholae) die 6 Decemb. a. 1612 trium cubulorum írumentum accepit a senatu, v. AMK H 111/2 mac. 50. p. 238b. Errant itaque, qui Nostrum iam a.

1612 praeíuisse scholae credunt.

24

nomen eius alliciebat discipulos. Id quoque accedit, ut iuvenes propter severi-tatem disciplinae deseruissent scholam.98

Tempora iam erant nubila

Maxime doluit, quod in iis annis vehementer invectus fuerit. Per urbem longe lateque spargebatur anonymi cuiusdam pasquillus, 99 cuius f ere unicus erat scopus, ut laceraret famam Bocatii, tamquam priore loco atque munere indigni hominis, qui per funem demissus infami carcere esset delapsus. Pro exemplo tenoris mittamus pauca.

Ante renidebas primas et consul honorus, Nunc abiectus, inops; quantum mutatus ab illo Consule, qui quondam fulgebas notus abolla.

Nunc tu multorum digitis monstrare virorum, Perfidiaeque tuo fers praemia iusta rubore.

Ne tamen, o scelerate, fame moriaris anhela, Cura magistellum legit te publica ludi, Futilis ut fieres noto de consule rhetor.100 Apollo ita loquitur de „Boccatio" ad Musas:

Unde choris vestris, sacrae, mea cura, sorores, Successit faeda lurida tabe lues?

Ante quidem nunquam sacraria vestra patebant Talibus, unde niger nunc penetravit aper?

Quo, scelus, usque meas lauros, sus sordidus, aras Pierias turpi polluet iste pede?

Non vos infamis consortia ferre latronis Addecet; hunc sacris eiicitote choris Hercule nil opus est, ut tollat dedecus ingens:

lnformem tollet dia Minerva suem Vandalus hoc Janus Boccatius haeret oleto,

Proditor Hungariae, furcifer, haereticus.101

Quisquis fuerit horum probrosorum carminum auctor, Bocatius magna cum gravitate respondit ei:

Heus, nebulo pasquille, nigrum qui theta mereris, Quod fur stigmatias nocte vagere foris.

Cur in Bocatii grassare malignus honores, Conspurcans meritum tam bene, latro, virum?

Ille tibi inconstans, ignobilis, Irus inersque,

9e EPhK 1910: 196

99 Qui quae vult, dicit, quae non vult, audiet. Exemplar unicum inv. OSZK RMK II. 2048a. Fus.

RMNy 1035a; v. App. 122-128

100 App. 123

101 App. 124; 913

Turbo, Antichristus, strix, veterator, Aman.

Immo sibi constat vir ceu Marpesia cautes, Virtus nobilitat quem sua docta gravem.

Quod satis est, habet, estque sua nunc-sorte beatus, Agnoscunt doctum terra polusque virum

Ede tuum nomen, scelerate tenebrio, larva Bocatii virtus, frons et aperta, caret ...

Esto suosque suesque inter Pasmannus Achilles, Tu cum Pasmanno gerro sathanque viro es.102

Estque sua nunc-sorte beatus - scripsit Noster, at nos, non ita id omnino fuisse remur. Ardenter cupiebat versari in curia. ldeo „in synodo Bartphana 1616 die 17 et 18 Maii celebrata hanc quaestionem, praesentium iudicio, decidendam proposuit: Utrum portae dignitatis pateant viro pio, honesto, nullius praeterea criminis convicto, qui in carcerem coniectus maleque tractatus ab hostibus, salvus ad suos redierit?"103

Ad quam quaestionem ita responderunt Pentapolitani: „Eiusmodi vir probus et innocens a nulla dignitate, seu ecclesiastica, seu politica gerenda excludendus est; et si vis ac iniuria ei inferretur in hoc negotio, legitima magistratus defensio praesto ei futura est." 104

Idcirco credebant creduntque multi Bocatium Praga reducem senatoriam dignitatem sine mora, intercedente nemine, resumpsisse, at huius farinae senten-tiae nullis documentis probantur. Re vera Bocatius post reditum nullo publico, excepto scholastico, munere functus est, quod sine dubio aegre ferebat. Fortasse ideo - per contumaciam vel superbiam - scripsisset exinde post nomen suum:

consularis, quem titulum nonnulli ad hodiernum diem perperam interpretaren-tur.1os

Advenit annus 1618. Ob ingravescentem aetatem primum Idibus Martiis a senatu collaboratorem rogat, 106 deinde die 21 Novembris abdicat se munere scholastico.107 Quia invitum detineri neminem posse, senatus decrevit: danda sít ei dimissio, sed cum hac conditione, ne regimen scholae prius desinat, quam idoneum successorem habuerit. Quod et ita factum est. Ceterum senatores paulo post Martinum Czombor Szepsinum elegerunt in locum Bocatii.108

Opera, quae in his annis edidit, sequentia sunt: Hebdomelodia Ps. 103; Idea Christianorum; Matthiados carmina; Oratio Dominica Polyg/ottos; Narikanj pla'étivé et Anser nuptialis.

102 1115

IOJ PROKOPIUS 219

104 ibid.

105 SEVERINUS 11, 213; PROKOPIUS 219--220; KOHAUTH 1-2; DULHÁZY 234 et multi alii. Titulus consularis tunc ternporis talem signíficabat horninem, qui iam officio iudicis vet senatoris sernel functus est.

26

106 EPhK 1910: 196

107 EPhK 1910: 197

108 Itk 1909: 482-484; EPhK 1910: 197

Historicus ordinarius 1619-1621: De ultimis tribus annis pauca innotuerant. Constat tamen biblio-graphis Bocatium a principe Gabriele Bethlen historicurn ordinarium nomina-tum esse, 109 at quando id acciderit et quando se adiunxerit principi ignoramus.

Quaerat nunc quispiam, fueritne Noster bibliothecarius principis, praefueritne bibliothecae Albae Juliae?110 Minime, respondemus. Bocatium nunquam degisse Albae Juliae pro certo habemus. Causa opinionis, scilicet ut fuisset biblio-thecarius, Matthias erat Belius.111 Ipse Noster ne uno quidem vocabulo meminerit huius officii. At non praetereundum est indicium sequens, quod apud Ioannem Severinum occurrit:112 „ln Iibellum memorialem D. Veinhardi Sculteti se manu sua Regium Historicum, Bibliothecarium et Consularem Cassoviensem inscripserat." Album hoc memoriale perditurn est vel alicubi latet, sic nescitur, insitne illud vocabulurn: bibliothecarium an non. Neque mihi persuasum est, libellum memoratum a Severino visum esse. Quis sít ille Veinhardus Scultetus?

Medicinae doctor, vir eruditione darus et principis Transsilvaniae Gabrielis Bethlen archiater, quem Noster adoptavit in familiam, uti Weszprémi affir-mat.113 De hac adoptione nullibi exstat mentio. Forsitan filius ille adoptivus commendavit Nostrum aulae principis? Quaestio investiganda.

Sed ad propositurn.

Anno 1620 intererat Neosolii comitiis regnicolarurn, 114 in quibus Gabriel Bethlen a suis rex declarabatur. Post comitia comitabatur regem Nicolsburgum, ubi dum legati de pacis condicionibus tractabant, Noster anno 1621 die 12 Novembris115 - incertum quo genere morbi116 - excessit e vivis. Hunnobrodae est sepultus. Sepulchrum sine monumento nullo modo potest reperiri. 117 Ultima opera eius: Mercurius historicus et Historica parasceve.

Quid erat in votis Nostri? Audiamus eum ipsum: „Amici, Bocatiano tumulo, si meretur, hoc superaddite:

109 MILOTAI 36; LAMPE 357; Mise. Lips. 117; 120; BOD 48; SEVERINUS 11, 213;

PROKOPIUS 223-224; FRINTA 242; KARSAI 130 et alii

110 SEVERINUS 11, 213; KRÜCKEN-PARLAGI 122; DULHÁZV 234; MELCZER 131;

TÓTH L. 11. SZINNYEY 1116; KARSAI 130; ZOV ÁNYI: Lex; SBS et alii

111 Adp. X.

112 SEVERINUS 11, 213;

113 WESZPRÉMI I, 324; III, 888-895

114 DORNAVIUS 77-78; 114-115; KRIZKO: Ms. 103---104; CSONKA 171-181

115 EpGB; Adattár 195. Quod attinet annum et diem, altercantur multi: Oct. 4: OTTO: Lex. 133;

Oct. 31: PROKOPIUS 225; SZINNYEY 1116; KERUL'OV Á 16; SBS; 1630: DULHÁZY 235;

MELCZER 131; KOHAUTH 2; HÖRK 49; nescit: BEL: App. XII.; Mise. Lips. 118; KLEIN 85;

HANER 11, 15; JENC 22

116 174, 12; 522, 11-12; 1081, 5----6; PROKOPIUS 225 de veneno suspicatur

117 PROKOPIUS 226; FRINTA 242

Bocatii recubant heic ossa sepulta Ioannis, Cui studium pietas atque poesis erant.118

Editio haec nostra sit monumentum in tumulo Bocatiano, ut laudem eius ab oblivione nostratium vindicemus. Hodiemis temporibus praecipue in Cassoviae civitate colitur memoria Nostri,119 licet multo plus mereretur, inprimis ut lega-mus opera eius. Si legilega-mus ea, noverilega-mus poetam immortalitate dignum, qui in se ipso expertus erat, quid sit libertas animi et corporis.120

Nonnulla de compositione editionis nostrae. Ordinem operum singulorum tempus editionis principis destinavit, carmina autem singula a principio usque ad finem numeris ornavimus in marginibus paginarum. Ex opusculis non a Bocatio scriptis in loco originali tantum titulum et subscriptionem prodimus, textum eorum in appendicem reiecimus. De reliquis usus quemque docebit.

Quae scripsimus, omnia probata scripsimus. Bibliographi plerumque - mori recepto servientes - alii ex aliis mutuantur indicia, re non explorata. Nos quidem in omnibus rebus usque ad fontes descendimus investigandae veritatis causa.

Propositum nostrum nihil aliud erat, quam inservire Bocatio. Noluimus (verbum Ciceronis) digito tangere coelum.

Ad extremum. Gratias agimus dominis dominabusque sequentibus pro auxilio nobis praestito: BÁLINT István, Budapest; BARACZKA István, Budapest;

BORSA Gedeon, Budapest; Ivan CHALUPECKY, Levoea; Otmar GERGELYI, Nitra; JAKÓ Zsigmond, Cluj-Napoca; KELECSÉNYI Gábor, Budapest; KIRÁLY László, Budapest; KLANICZA Y Tibor, Budapest; Ján MARTINEK, Praha; MOLLAY Károly, Budapest; Michal POTEMRA, Kosice; RITOÓK Zsigmond, Budapest; RITOÓKNÉ SZALAY Ágnes, Buda-pest; Helena SAKTOROV Á, Martin; TERRAY Barnabás, BudaBuda-pest; VÁSÁR-HEL YI Judit, Budapest.

118 675

119 Tabula memorialis (Leninova 73), auctor: Maria BARTUSOVÁ; SOTÁK 6; FRICKY 28-29; SPINER 37; 80; carmen, quo occurrit Bocatius (scripsit Juraj PADO) SPINER 5; Norbert BODNAR ad modos aptavit carmen 449

120 941; 793 28

1. (Cel.)

a) Opera a Nostro scripta et edita

(ln uncis abbreviationes titulorum)

Celadon Bartphae

Ungaria gratulans Bartphae

Siracides Wittebergae

Oratio de profanitate Wittebergae

Castra temperantiae Bartphae

Munus iudiciale Bartphae

Elegiae duae Bartphae

Musae parentales Bartphae

Novus annus Bartphae

Hungaridos libri poematum V Bartphae

Cordificiwn Pragae

Prosopopoeia diei sui Veneris Claudiopoli

Bocatius redivivus Cassoviae

Hexasticha votiva Bartphae

Militia S. Georgii Cassoviae

Militia S. Ioannis Cassoviae

Oratio Dominica polyglottos Cassoviae Matthiados carmina heroica Cassoviae

Hebdomelodia Ps. 103. Cassoviae

Anser nuptialis Cassoviae

Homus cometa Cassoviae

Mercurius historicus Leutschoviae

Historica parasceve Cassoviae

b) Opera aliorum, quae Noster typis excudi curavit

Salomon Hungaricus Cassoviae

Idea Christianorum Cassoviae

Nai'ikánj pl~tivé krestiandv Praha

Parentalia Cassoviae

[Incertum est, an Noster Par. excudi curaverit.)

1594

In document QUAE OMNIA (Pldal 24-31)