• Nem Talált Eredményt

Elegia Ili De amicis

In document QUAE OMNIA (Pldal 139-143)

Ut sub amicitiae non ficto more sodalem Aspicias facili lumine quenque tuo:

Et quanquam blandum te sentiat obvius ore, Quod memor humanae conditionis eas.

5 Non tamen est illis pateas cur totus aperto Corde, satis gravibus rarus amicus erit.

Te tuurnque vito credas e millibus uni, Erro per immensas ne spatiare vias.

Namque status multos simulant, qui pectore fido

10 Integer et laetus sortis habere solet.

Nemo favet miseris rebus, nec tempore duro Invenias, qui te forte levare velint.

Posse puta fieri fortunae sole fugato, Ut nullam posthac experiaris opem.

1s Fidus et ante tuis hostiliter exeat hortis, Qui iuvet, ut possis vulnera mille pati.

Ille tuae quondam patinae non ultimus hospes Sortis ad occasus impia terga dabit.

Ritus is est homini: laetis tam firmus adhaeret,

20 Ipse tua ut ficturn pectore voce neges.

Munus idem gerit et nudatis imperet ulnis, Inque tua perfert quaeque labore domo.

Ardua cum fuerint, idem te linquet acerbis, Et qua tu cuperes, hic tibi nullus adest.

25 Parce quidem iungas lateri cui fucus inhaeret, Ne sit fortunae pars quotacunque tuae.

Nec fidis etiam pleno des carbasa cursu, Sunt etenim tuto quae vereare loco.

Sunt tamen a firmo non commoda parva sodali,

30 Quem clypei et turris duxeris esse loco.

Praestat amicus enim thesauro fidus et auro, Quod minus est hoc ut quam caruisse velis.

Dulcia qui vitae dictis solatia praebet, Ut sint in casus mollia corda tuos.

35 M unus is est magnum: datur autem sacra colenti Nurnina de supero pro pietate tholo.

Dignus amore Dei, quoque talis dignus amore, Illi iucundos hoc faciente dies,

Alter ab alterius vita compendia sumit,

40 Conveniuntque sibi moribus, ore, fi.de.

Munera ne tanti fuerint, ut anúcus ob illa Exulet, et socii nomen inane gerat.

Ne qua loco tollant auri tibi fratris amatum Praemia, anúcitiae foedus ut esse neges.

4S Tempore ne cultum longo aversare sodalem, Nescis successor, quid novus ille ferat.

Exemplo tibi sit, cum vina recentia potas, Pius annosa probas, poscis et ore merum.

Rem facis huic parilem, veterem si linquis amicum, so Praeteritis rebus gratia maior inest.

Sicut aves funda lapides qui proiicit inter, Amplius in piano nulla moratur avis.

Non aliter famam qui voce lacessit amici, Foedus anúcitiae rumpit eumque fugat.

ss Exere vagina contra ora sodalis et ensem Stringe, licet vitium non leve tale rear.

Eliget ille tamen bis acutam forte macheram, Quam se vulnifico sentiat ore peti.

Verba cicatrices post saepe precantia sanant,

60 Laesa sed aeterno vulnere f ama manet.

Nil equidem sociis non est placabile caris, Praeterquam nomen commaculare bonum.

Sarcina contemtus gravis est, fastusque sed aequo Hoc animo dulcis vir tolerare potest.

65 Ore tacenda loqui dictis et spargere vulgo, Haec sunt officii, turpis amice, tui.

Quive dolis violant ac tristia fraudibus audent, Non fas est illos tam coluisse diu.

His de sí f alsae quid possis dicere culpae,

10 Perpetuo illorum cymba carebit aquis.

Perfer et obdures in amici rebus egenis, Ut simul a duris fata benigna feras.

Sorte fatigato misera ne turpia vertas Terga, nec auxilio destituisse velis.

75 Par animus, fas est insit par candor amicis, Par quoque fortuna sospite sospes amor.

Res adeo praestans, tibi dulcis cum sit amicus, Ut vincat vastus quicquid hic orbis habet.

Nulla sinas ab eo te rumpere tempora iunctum so Foedere, sed stabili vincula necte fi.de.

65 Ore tacenda loqui - cf. Hor. Epist. I, 7, 72; Pers. IV, 5 71 Perfer et obdures - cf. Ov. Am. III, 11, 7

138

Ne qua palam facias illius pectoris ima, Hoc e te fidos rursus abire facit.

Res ingrata tuis manibus cum labitur hostis, Non ab amicorum damna minora fuga.

85 Non reditura volat tenues dimissa per auras, Ac sua ne repetat retia vitat avis.

A te cum dulcem patiaris abire sodalem, Quae tibi restituat, nulla futura dies.

Non est post ea cur divortia pone sequaris,

90 Exul ob amissam nunc eris usque fi.dem.

Ecce tuos cervi penetrarunt comua casses, Fugit et e manibus praeda cupita tuis.

0 quot se fidos simulant, et nomen amici Ore ferunt caecos corde fovente dolos.

95 Verus amor sociis vix est in millibus unus, Plurima mendaci nomine turha venit.

Bilis amicitias semel inveterata repellit, Haec est ad fati noxa ferenda dies.

Ah quam mella fides toto nunc amplius orbe est,

100 Unde precor tanti fons et origo mali?

Rebus in egregiis omnes laetantur ovantque, Ac nimio plausu blanda trophaea canunt.

Pallia nigra gerunt etiam, sed ut ilia pascant, Ut fidos iures, dissimulare queunt.

105 Sors ubi se in nubes glomerat, velut agmine linquunt, ln quos bacchatur nigra procella lares.

Tecta subire iuvat nova, purus qua micet aer, Ac oculus mundi nubila nulla ferat.

Sorte tua socius cur non laetetur amoena?

110 Fas est ut compos fiat ubique tui.

Fac partem capiat bona quae te cunque manebunt, Vera malis miseros non sinit esse fides.

Elegia IV [a J

37

De inimicis

0 quam diffi.cile est laetis cognoscere fidos, Tantum est in miseris inspicienda fides.

Nam quoties melior vultu favet aura sereno, Turba nimis toties invidiosa dolet.

5 Cum subeunt nubes coelo Titanque recessit,

140

Purior, heu celeres quisquis habebit equos.

Nulla fides hosti, quamvis te voce salutet,

O~ loquitur blande, cor sed acerba fovet.

Aera licet rutilent, repetunt ferrugine scabra

10 Pallia, perpetuo nec manet ille nitor.

Ut rutilo fallax speculo plus fulgeat hostis, Mox tamen aerugo foeda redire solet.

Ad latus hunc iterum dictis adsciscere noli, Ne per eum summo praecipitare loco.

15 De nihilo non est, quod amico nomine fatur, Ars haec te celsa stemere sede potest.

Nonne tuis inhiant vel honoribus illa vel ardent, Te nullum tali nomen habere gradu.

Dicta tuos animos capiant, nec sella caduca

20 Te tenuis miserum postmodo reddat humi.

Dum potes avelli, pare mihi quaeso magistro, Quid currente iuvat poenituisse malo?

Fingit amicitiae speciem, cum dulcia fundit, Ac tua se simulat fata dolere mala.

25 Ut fterent, oculos docuit, fictosque gubernat Vultus, quos omni fraude carere putes.

Sed mens interea voluit qui fallere possit, Et miser ín caveam praecipitere nigram.

At nisi cautus eas, tua iam praecordia cuspis

Jo Transit, et ex ictu sanguinolenta furit.

Insuper ut simulet praesens aff erre salutem, Hostis ubi ferro pone domandus erit.

Primus erit, lateri faciat qui vulnera caeco, Et qui se satiet sanguine, primus erit.

35 Quanta trophaea canet victor, quot pectore plausus Edet, ob occisum gaudia quanta feret?

Signa notasque dabit concusso vertice risus, Diducetque suas ore sonante genas.

Causa Deus vitae, rerum bone fautor et autor,

40 Quas gero, fortis opem fer mihi quaeso Deus.

Hoc iam dum caveo Deus optime maxime praestes, Omnia fac hostis vota sinistra cadant.

Illius effugiam procul hinc feliciter usus, Ne mea vita ab eo sentiat icta necem.

45 0 utinam duris esset mea lingua cathenis Clausa, fatigatum vocis et esset iter.

Turpe nihil facerern, sed rne venerabile numen

7 Nulla fides hosti - cf. Lucan. l, 92; X, 407; Auson. Epigr. 92(95), 4

38

Duceret in cunctas Iuce micante vias.

Neu me praecipitem mens ferret in avia cursu, so Neu mala delictis parceret ipsa suis.

Damna darem nulli, praecordia labe vacarent, Nullaque patrarem facta nefanda foris.

Sic hostile meos casus non cemeret agmen, Nec fierem turpis barbariore loco.

55 Sed manibus rectas Iapidem qui mittit in auras, Accipit illius vulnere digna caput.

ln tenebris pungens alium se traiicit ense, ln foveam praeceps autor et ipse cadit.

Ecce iaces, alto qui ne removere volebas

60 lmpete non uno, quam miser ecce iaces.

Quod non sperabas, nunc hostis ab hoste tulisti Vulnus: in autores damna redire solent.

Non equidem Iaetor, quod obis, sed ploro ruinam:

Una semel cunctis est in amoena dies.

65 Sunt, qui res peragunt inhonestas propter amicos,

5

10

Quos vel ab his tandem gratia nulla manet.

Elegia IV [ b]

De elemosyna et mutua ope

In document QUAE OMNIA (Pldal 139-143)