• Nem Talált Eredményt

De Elia Propheta

In document QUAE OMNIA (Pldal 190-194)

Nec mora flammifero vates fuit ore repente Visus, temo foret cui sacer ille datus.

Aemula missa facis sonuit vox ore per auras, Edidit in medio dicta stupenda grege.

Ergo famem poenae vice mox immisit in omnes, Nulla Ceres cultis proveniebat agris.

Sic epulis cassi perierunt mille, minorque Iam numerus crevit, relligione, fide.

Ille tenax operum coelo fervente sacrorum, Voce ter a coelo rite poposcit opem.

Ter clausit coeli, qua labitur unda, fenestras, Ne pluviis siccos unda rigaret agros.

Annuit Omnipotens, et pondus inesse rogatis Non negat, utile si lingua modesta petit.

Nec minus et flammas deduxit ab axe ruentes, Cum ter in auxilium posceret ore Deum.

0 vir et o vates, quem secula nulla tacebunt, Quis par ingenio, quis genioque tibi?

Annue cui post te fuit hoc imitabile factum, Defunctus Stygiis ut revocaret aquis.

Hospes in aequorea susceptus at ipse Sarepta Reddebas viduo frigida membra toro.

Tu thalami reges, media de nocte, superbos

79 Nebothiades - Eccli. 47, 29 tit. De Elia - Eccli. 48, 1-12 22 Reddebas viduo - 3Reg. 17, 7-24

Praecipites lecto Marte favente dabas.

25 Nil non qui pius est vincit: Deus adiuvat ausus Ipse bonos, votis pondus inesse sinens.

0 miser, infelix o, cui quoque crimine laus est:

Gloria flagitiis exitiosa fuit.

Tu quoque palrniferae versatus culmine Sinae,

30 Nosti venturam providus ante luem.

Vertice post Orebi didicisti iramque futuram, Quaeque Deus coelo mittere vellet humum.

Usque adeoque prius cecinisti praescius heros, Publica vel per quos poena futura viros.

35 Iamqe ubi ftammifero veniens Deus aethere curru Quattuor hinc rutilis te rapuisset equis.

Vatidico vir erat tibi qui succederet ore, Et ventura prius diceret orbe super.

Tempus erit, nostras venies redivivus ad auras,

40 Ut vates homines in meliora voces.

Ante Dei Furias mora longa, sed ocyor Euro Ira venit gressu praepete si qua venit.

Tu patribus verae dabis hic documenta salutis, Ut novus in sobolem pectore surgat amor.

45 Nec prior ulla tibi praesenti cura futura est, Quam Iacobi repetant pristina iura tribus.

0 ter et immensum felix, quicunque videbit, Te propter sanctae foedera amicitiae.

Quantus honos illi, maiestas quanta resurget,

50 Est nec et illius laus meritura solo.

De nobis melius post fatum iudicat aetas, Ardua post obitus crescere fama solet.

Hic nos errorum coeca sub nocte vagamur, Fulgor ibi vitae perpetualis erit.

24 Praecipites lecto - Eccli. 48, 6 29 culmine Sinae - Eccli. 48, 7 31 Vertice post Orebi - Eccli. 48, 7

35 flammifero curru - 2Reg. 2, 11; Eccli. 48, 9

72

190

5

10

15

20

25

30

Elegia XVII De Elisaeo

Iamque ubi quadriiugis raperetur ad aethera vates, Protinus ignicomas turbine dante faces,

lpsius in éomitem virtus divina remansit, Ut iaceret pariles ore potente sonos.

Imperii dominos cum staret et ante tyrannos, Nullus ei pallor, nec metus ullus erat.

Pectoris infractum decus et cor utrique paratum, Sive Dei iussu vivere, sive mori.

Nulla virum fregere pericula, nulla subactum, Blandimenta uno voce tulere loco.

Quin etiam fato lucis cum caederet auras, Non hic Lethaeae pocula sumsit aquae.

Quippe memor populis oracula reddidit heros, Monstravitque sacrae dulce salutis opus.

Solis adhuc radios cum cemeret, horrida multis Signa dedit, multis prospera signa tamen.

Amplius at nullos regeret cum spiritus artus, Edidit in medio facta stupenda grege.

Non tamen in medio grege facta stupenda profano, Officii in Domino causa fuere novi.

Admissae nemo plorabat crimina culpae, Turpe sequebatur gens inimica nefas.

Donec eam e patria miseras eiecit in oras, Natalique Deus iussit abire solo.

Per varios casus, varioque sub axe fugati, Triste licet, certos non habuere lares.

At qui se purum Domino et sine labe teneret, Vix super ex cunctis unus et alter erat.

Unde pio generi dux esset et aurea quondam, Sorte sacra lectus sceptra teneret humo.

Pars animo poenas aequo tulit, inque Tonantis Se bene composuit mente fideque vias.

Pars aversa Dei nutu iussisque verendis, Non verita est porro facta nefanda sequi.

tit. De Elisaeo - Eccli. 48, 13-18

17 regeret cum spiritus artus - Verg. Aen. IV, 336 25 Per varios casus - Verg. Aen. 1, 204

73

s

10

15

20

25

30

Elegia

XVI/l De Ezechia rege

Quam tenuit Solymam rex Aside natus egenam, Unde introductis arte beavit aquis.

Cautus et implevit spaciosas ftumine fossas, Ne quod venturis hostibus esset iter.

Rupibus in mediis puteos duro aere cavavit, Unde homines biberent et sine mente genus.

Tempore pacis adhuc circumdare moenibus urbem, Est populis ingens utilitatis opus.

Soepius unda viris plus multis profuit armis, Cum timet hostiles porta reclusa manus.

Nec mora, comm.oditas est summa secuta labores, Cum rex Assirius Marte veniret eo.

Non tunc hostilis legatus in urbe, sed ante Moenia propter aquas effera verba dedit.

Sennacherib dederat quae voce ferenda superbus, Dederet ut fasces arx Solymaea suos.

Nulla valent, fallunt sed propugnacula, si non:

Desuper auxilium detque iuvetque Deus.

Gens Hebraea suis non fisa laboribus hostem Palluit, urbs animis anxia tota fuit.

Regem ipsumque gregem trepidatio magna tenebat, Venturum nimium corde tremente malum.

Non sic in menses est anxia foemina partus, Cui genitali arvo gaudet abire puer.

Ante Deum supplex se concio tota ferebat, Tollebatque suas voce precante manus.

Magna Dei bonitas mox hausit et aure querelas, Subsidio facilis venit et ipse polus.

Ut nox Amosidae praedixit laeta salutem, Ante opus horrendum laeta trophaea canens.

Aliger at iuvenis metuendus ab axe peregit, Hostibus in mediis quae peragenda forent.

Assyrias dicto citius trux ense cohortes

6 Unde Sir. Undae

tit. De Ezechia rege- Eccli. 48, 19-25 1 rex Aside natus - 3Reg. 22, 2

2 introductis ... aquis - Eccli. 48, 19-20 29 Ut nox Amosidae - 4Reg. 19, 20 33 dicto-citius - v. 58 S

74

192

Stravit, et in Stygias corpora misit aquas.

35 Sic Solymae dominum Dominus complexus amore est, Is patrium stabilis quod sequeretur iter.

Instar enim rupis venerandis rebus adhaesit, Servavit castam cum pietate fidem.

Nec minus hospitio vatis quod verba recepit,

40 Est habitus posthac dignus amore Dei.

Carus uterque fuit, vates cum grege, Tonanti, Ille dedit dictis, fecit at ille fidem.

Tunc invertit equos sol retro gressus ad axem, Tardius et solito lapsus in aequor erat.

45 Linea protracto cum dena calore vacaret, Et viduos dudum cerneret igne gradus.

Non aliter Dominus regi quoqe distulit aevum, Illius et vitae stamina plura dedit.

Ergo mortifera iam nunc rex tabe levatus, so Transegit reliquos cum pietate dies.

Fataque vatidico cecinit quondam orbe futura, Aurea subiecto dans documenta gregi.

Erexit miseros, solatia praestitit aegris, Ut pia sentiret turha Sionis opem.

55 Nam sortis ratio si ferrea quando rediret,

5

Corde ea constantes iussit habere diu.

Hinc alia ex aliis divino flamine plenus, Ex tenebris cecinit multa futura pius.

Elegia XIX

De Iosia, Ieremia, Ezechiele,

In document QUAE OMNIA (Pldal 190-194)